413
Nota, quod
aliqui Chy¬
mici vocent
principia non
magisteria
illa resolutio¬
nis composi¬
ti, sed essen¬
tias elabora¬
tissimas ex il¬
lis, que tamen
diuersitas
inter eos non
facit bellum
implacabile.
46
Examen sententiae Parisiensis scholae
aliter? Non sunt tanti opiniones, vt totam de Elementis doctrinam conculcemus, & stoechiologian in
exilium mittamus.
Dicet Riolanus, se contra Quercetanum disputare, & eam Alchymiam oppugnasse, quam profi¬
tetur ipse. Imo inquam, quam tu ei affingis. Nam Quercetanus in sua Alchymia habet res praeclatas.
In Medicina & Physica sequitur Paracelsum & Seuerinum; & fortasse non tam re dissentit ab Hippoc.
& Aristot. quam allegoriis, enuncians dogmata explicansque Chymicorum vocabulis, & phrasibus:
quod si est, non est odio aut accusatione molestandus, sed suo studio relinquendus. Ita vero sunt illae
allegoriae sequendae, vt veritatem Hippocraticam, & Peripateticam, consuetumque docendi modum non
pessundemus. Et quae in hac lite proposuit, potius sunt Physica & Medica, quam Chymica. Cur ergo non
simili modo contendis Physicam & Medicinam esse ex Doctorum scholis profligandam, & ex homi¬
num memoria tollendam? Tu te ex professo armasti in Alchymiam. Hanc voluisti tuis argumentis pe¬
tere. Medicinae nomen & Physicae vix attingis, nisi cum de tuo studio loqueris, & semel atque iterum
dicis Chymicos habere physiologiam & pathologiam falsam; in quo tamen deciperis. Non enim Chy¬
mici habent, sed illi, qui se Philosophos & Medicos in factione Paracelsi appellant. Facile poterat in lo¬
cum Alchymiae substitui vox PARACELSIA, vel pseudochymiatria; seruatumque esset honestae arti
suum decus & ornamentum. Sed cum secus factum sit, & polluta Alchymia conatu isto, imo & impli¬
cata: detergenda labes est, & artis dignitas vtilitasque asserenda. Respondetur itaque ad assumtum
syllogismi, falsum esse; & prosyllogismos partim mendaces, partim iniustos & elenchi expertes, id quod
paucis demonstrabimus.
Prima ratio ex comparatione cum principiis Aristotelis, inanis est. Finge Aristotelica illa esse ve¬
ra, tamen non necesse est, alia esse falsa: aut si falsa, non arguitur falsitas illorum veritate. Alioquin cum
Riolanus ipse habeat principia & elementa Hippocratica quatuor: habeat duo omnium mineralium,
aquam & terram, vel exhalationem & vaporem; haec quoque falsa forent, quia illa vera. Sed quis sit ad¬
eo simplex, vt persuadere sibi possit, vera esse principia rerum naturalium tria Aristotelica, cum ter¬
tium appelletur maleficum & occasionatum: caetera duo nullo modo per se sint sensibilia: Sunt au¬
tem fortasse, vt Aristoteles ipse pronunciat in 3. de coelo, tex. 6I. Sensibilium principia sensibilia; sempi¬
ternorum sempiterna, corruptibilium cotruptibilia? Si sunt principia rerum sensibilium, monstrari
debent sensibus. Chymica tria adeo luculente ostenduntur specie salis, liquoris, & olei siue magiste¬
riorum, siue essentiarum elaboratarum titulo, vt insensatum esse oporteat, quisquis ea non percipit
sensibus. Sed & quot sunt contentiones de principiis? Quam incertae? Ramus aliquis in arenam dedu¬
cendus erat. Sed quid Ramum dico? Opponantur Aristoteles Aristoteli, peripatetici peripateticis inexpli¬
cabiles de principiis perplexitates audientur. In I. de ortu, c. 1. scribitur: Quapropter primum quidem potentia
corpus sensibile principium est: Secundum autem contrarietates, caliditas & frigiditas: tertium iam ignis & aqua,
Haec alias sunt substantiae materia, forma, & totum ex illis, iam actu sensibile. Sed quis adeo sit puer in
Physicis, quin facili opera negare possit, corpus esse principium: adhuc facilius, contrarietates, cum
hoc fieri non possit, nisi confundantur praedicamenta duo & substantiae dicantur in peripato contra¬
riae, quod non placet Censori, qui tamen ex quisquiliis suorum subselliorum nobis nescio quas quali¬
tates substantiales pedibus studiosorum satis conculcatas & contaminatas promit? Vbi iam tertium
priuatio? In totum sensibile est mutatum. En constantiam Aristotelicorum principiorum, quae in Me¬
taphysica, seu Dialectica potiorem habent locum, quam in doctrina rerum naturalium. Re vera enim
sunt phantasmata quaedam speculatorum, aut notiones rationales generalissimae. Nos relinquimus
Aristoteli principia sua, siue vera sint, siue falsa, & de Chymicorum nostrorum veritate nihil dubitan¬
tes, non erubescimus, ea vel publicitus in omnium oculis proponere.
Ratio secunda mendaciis Paracelsi opposita est duabus partibus. Neque enim verùm est, quod
in coelo & elementis sint sal, sulphur & mercurius, nisi quis virtute & quadam panspermia velit inesse,
id quod Censori nou debet displicere, qui ex coelo vim generantem deducit, & materia tenus omnia
in omnibus esse docet. Idem pag. 71. principia mineralium non plane simplicia ponit. Ita Chymici non
absolute, & omnino, vel omni explicandi modo tria habent principia, sed in sua arte, & elaboratio¬
ne. Habent iidem etiam elementa quatuor. Itaque sentiri & mistum esse, non obstat principii appel¬
lationi, nisi forte & Hippocratis humores, qui sunt principia corporis humani, & postea medicinae
Galenicae, sint res simplicissimae, simpliciterque primae. Nostra principia sunt in elementaribus.
Sunt ergo.
Tertia ratio est figmentum deliri Censoris, non Philosophi. Formales essentias non appellamus
principia primum, sed elaboratissimas species, quae in comparatione cum crassis, dicuntur formae quae¬
dam esse, & spiritus: Et idem sentiunt, qui pro principiis magisterii sumunt essentiales formales. Deli¬
rat, qui, quod comparate dictum sumptumque erat iuxta morem disciplinae, absolute acceptum putat,
& hac sua opinione vesana arbitratur confutari recte alterum. Itaque & Paracelsitas, qui pro sua perti¬
nacia id pergunt decernere & dicere, eidem stultitiae obnoxios esse non cunctamur pronunciare. Ne¬
que enim in hunc vsum principia ex mistis elicuerunt veteres, nec qui hoc nomen rebus Chymicis tri¬
buerunt primi, hanc de eis opinionem habuerunt, quam postea excogitauit Paracelsus, propagauit au¬
tem Seuerinus, Dornaeus & alii,
Ratio quarta somnium est Censoris. Nemo quaerit id, quod non est, nisi mente captus. At quod
in rebus mistis quaerunt, inueniuntque Chymici, adeo est euidenter, vt etiam sensibus pateat, & in vsus
medicos aliosque conuerti possit. Qui ergo sunt illi omnes Physici, qui sentiunt principia Chymico¬
rum in sinu materiae mistorum delitescentia, esse nulla? cum pharmacopaeus ex semine amygdali ex¬
primit oleum & liquorem, ex hoc separat aquosum, ex reliquiis vero concrematis salem producit, an¬
facit id, quod non est? An elicit id, quod nihil erat in materia occultatum? Imo manifestat occulta na¬
turae,