413
Num ars fa¬
ciat princi¬
pia per trans¬
mutationè
materiae.
Vini spiri¬
tus.
Attenuatio
per disgrega¬
tionem est in¬
4 Met. 3. cap.
Quae contrà
Paracelsitas
vesanos di¬
sputata sunt
non iuuani
Censorem.
50
Examen sententiae Parisiensis scholae
Censor negat sequi exemplo sanguinis & panis. Dissimile, inquam, hoc est. Quocirca vacillat ra¬
tio. Putat autem Chymicos non resoluere, sed ex vno facere aliud, quorum hoc non potest dici pars il¬
lius componens. Non negamus in arte locum habere etiam generationem & corruptionem. Sed iam
de compositione & resolutione mistorum agebatur, quas Chymici aeque moliuntur cum natura & ra¬
tione ac Physici, & Medici cum receptas fabricant. Hic illa ratio est Aristotelis: Est omnium sanorum
Physicorum; Est Galeni & Hippocratis, qui ex Elementis componit corpora, & in eadem resoluit: Est
sacrarum literarum, in quibus omnia redduntur suis capsulis, vnde sunt accepta. Cum ait, artem vette¬
re materias in ista tria, & Chymicis obiicit ignorationem metaphysici entis, quorum vnum potentia
alterum actu, primum Soli sensuique obloquitur. Nam cum putrefactionem Physicam certis limitibus
inclusam operantur Chymici, falsum dicit: Deinde cum saeparatione per digestionem & feruefactio¬
nem agunt, iterum fallitur. Nam hic plane nulla fit transmutatio, sed secessus remoto tetminante, &
continente, vt in vino, lacte, melle, resinis liquidis & omnino omnibus succis, etiam Galeno confi¬
tente. Praeterea cum de potentia in actum producunt nonnulla & postea separant eodem modo, idque
Censor ipse peragit in sua Medicina, ipse seipsum ignorati metaphysici Entis reum facit. Si enim est
Ens potentia, & hoc quoque inexistit mistis, cur non possit in actum vocari, & tunc actu secerni: Imo
Censor ille adeo rudis est vt Ens physicum ignoret. Nam si sciret, nosset simul cum caro vel lignum
Aristotelice putrescit, ex eo redite Elementa prius potentia inexistentia: Et ignem aëremque adeo
non fuisse in eis, vt Aristoteles materiam ex terra & aqua constituerit. Ex his aër & ignis dictus per
transmutationem est faciendus, si debet actu exire. Alia vero ratio est principiorum apud Chymicos,
qui diuersae affectas materiae partes, siue actu iam sint tales, siue potentia, postquam eas segregarunt
ab impuritatibus adhaerentibus, istis appellant nominibus.
At Paracelsici dicunt isthaec esse omnium prima ad modum principiorum Aristotelis. Notum
inquàm, hoc est, sed tibi tunc alia erat inuenienda responsio nisi maluisses cum Paracelsicis deliramen¬
tis optimae artis verissimaeque documenta euertere, & sententiae Chymicorum omnium inculpatae
contradicere. Paracelsicus sic argumentans fallit assumto. Neque enim verum est, quod tria ista prin¬
cipia Chymicorum sint resolutione vltima, neque hoc dicunt veri artifices, nisi intelligant non reso¬
lutionem in vniuersum vltimam, sed respectu suae artis, quia cùm ad hanc peruentum est, cessant re¬
soluere vlterius, neque etiam facile se praebet natura hic resoluendam, nisi excedere artis potesta¬
tem velis & destruere essentiam, quale quid fit, cùm oleum benedictum, vel succini, vel Gagatae, vel
Terebinthinae &c. comburitur, & ex parte abit in fuliginem terream, ex parte in spiritum igneum,
aëreumque & sic in Elementa.
Argumentum de vini spiritu ex Censore arguto facit fatuum. Aqua ardens, quae ex vino eli¬
citur & certa elaboratione transit in spiritum, tandemque in essentiam quintam, nihil est aliud,
quam subtilissima pars vini aërea, vel ignea, quam non ars, sed ipsa natura in vino generauit. Et
quis quaeso potorum est; qui hoc ignorat? Quis oenopolarum? Hac parte euanescente, quasi ignea
animae secessu, quod reliquum est, suo quodam modo putrescit & in acetum vertitur. Hoc procu¬
rant mullerculae nullo negotio. "At est", inquit Censor, "vini materia resoluta in vapores & coagulata", Vas
ineptum Censorem, si vapor est id, quod Aristoteles scripsit, dementis est dicere, spiritum vini ex
vapore coagulasse. Est enim aëreae & igneae potestatis in primo secessu: deinde igneae sequentibus
separationibus: vltimo coelestis praestantiae aemula essentia. Deinde ridicule loquitur vini materiam
esse resolutam in vapores. Id quod accessit, item erat materia vini. Sed nullus hîc spiritus ardens
Pars erat vini separabilis, quam ipsa procreauit natura: Non erat materia vini simpliciter. Insuper
quod de resolutione & coagulatione narrat, si intelligitur sepatatum esse illum spiritum à caetero cor¬
pore per attenuationem spiritualem, ope caloris peractam, ex qua redit in consistentiam liquoris fri¬
gore cogente; nihil quidem alienum à vero asseritur; Sed hoc non iuuat Censorem, qui sic cogetur
Chymicis dare separationem inexistentis principii: quam & Aristoteles agnouit 4. Meta. cap. 7. vbi de
aqua abscedente ab eis, quae concrescunt elixando, & aliis plane Chymicis: Et cap. 9. vbi vino tribuit
exhalationem, quae flammam emittat, quamque systasi per frigus redire solere in corpus aqueum neu¬
tiquam ignorauit. Ars autem imitatur naturam 4. Meta. 3. Sed Censor aliud quiddam voluit, nempe
quod crebro solet obiicere; Vos facitis non natura; quasi Vulcanus noster violente corrupta materia
vini, & producto igneo alienoque à natiuo calore, spiritum vini faciat, non segreget. Hoc sensu, dic
Censor, cum, quae per destillationem aut sublimationem fiunt, vti vini spiritus, omnia sint halabilia,
aut vaporabilia (Aristoteles, quem Censor sequitur, totum mineralium genus ex vaporibus & ha¬
litibus concretis constituit, adeo, vt parùm memor elementorum fuisse videatur, cum id faceret
num materia illa, ex qua fit vapor & halitus, fuit in re actu, aut potentia naturae? (nihil enim refert,
modo potentia sit reductilis, sciuntque Chymici, in aliquibus valde arcte constrictas, & remotiores
ab actu segregabili latitare essentias) Necesse est te alterutrum dicere, & in aliquibus etiam vtrumque
dare. Non autem erat specie halitus aut vaporis vt plurimum. Forma ergo concretionis suae. At haec
illa ipsa est, quae post separationem in oculos & manus Chymicorum venit. Nam quicquid calor dis¬
gregando attenuauit, id frigus cogendo in priorem reuocat consistentiam, quod nouerunt vel coqui.
Si iam natura fecit, qua fronte dicis Chimicos facere?
Contra Paracelsitas disputatum est quidem fere simili verborum tenore: sed tibi illa disputatio
quàm non intelligis, quaeque non ô de omnibus loquitur, neutiquam prodest. Natura ingeneta¬
uit exhalationes & vapores rebus ipsis; in quibus eos tenet forma concretionis sub termino. Merumne
est chymicum termino summoto in pristinum reuocare? Natura inclusit res istas elementaribus in¬
puritatibus, fecibus, lapidibus etc. Absurdum est liberare Chymicos, cum saepissime liberet natura per se¬
ipsa