413
51
contra Alchymiam latę,
ipsa absque omni artis adminiculo? Verum quis tunc facit vini spiritum, cum dolia vino plena vehe¬
mentia frigorum congelascunt, quo facto in medium recipit se spiritus incongelabilis, potestque fra¬
cta glacie circumstante separari vel à vappis? Hollandi in noua Zembla hybernantes idem experti sunt
in cereuisia. Vbi hîc artifices illi Vulcanii, qui natiuo calori addunt Empyreuma, & ex materia vini fa¬
bricant vini spiritum, non secernunt? Sed nec cum Chymici destillando separant, semper adhibent
ignes adeo validos. Saepe enim vtuntur balneo: Et cum ex fecibus quòque vi maiore prolectant hali¬
tus valde circumspecte minutos quoque ignes admouere coguntur, ne aqua ardens adustionis macu¬
lam possit redolere. Non tam facile abit materia fecum in spiritum vini. Quid ni ergo inextitisse for¬
ima coagulata sit dicendum? Ita confunditur Censor cum sua schola vel à vappis. Nos aliquando in
pyxide fictili vitrata seruabamus Zingiberis puluerem. Post aliquot tempus inuenimus oleum Zin¬
giberis in operculi concauo collectum. Nemo id artificum fecerat: Sed halitus naturae circa frigi¬
dum illum conclusumque locum consisterat. Hic autem prius in eodem puluere fuerat forma con¬
cretionis eadem, id quod docet expressio post simplicem macerationem. Hinc apparet falsitas enun¬
ciati Censorii: Elixyria, tincturae, magisteria, sunt calore attenuatae materiae & in istas formas transmutatae. Tin¬
cturas multas faciunt infectores, pharmacopolae, pictores & alii plurimi. Nunc transmutatione om¬
nes? Ex croco, brasilio, Bernambuco & aliis multis, pueri scholarum faciunt colores scriptorios, vti ex
chalcantho & infuso Gallae atramentum. Vbi hic transmutatio per calorem? At eae res sunt Chymi¬
ca rudimenta. Alibi sic de vino loquitur: "Vinum est aqua cocta in vite, substantia aqueum: energia & viri¬
bus igneum, quod rarescens calore abit in vapores, qui à capitello reflexi non aliter, quam fumi à cranio redduntur sua
primae materiae quae est vino tenuior propter rarefactionem, & calidior, quia externus calor ad natiuum accessit." Ita
ille. Dum vinum aquam in vite coctam vocat, ipsa locutionis forma indicat, materiam eius fuisse
quam, quae coctione in aliud quid, quod vinum vniuoce & proprie dicitur, sit transmutata. Non ergo
amplius iam est aqua, sed vt Galenus dicit, succus ex vuis expressus & per naturalem seruefactionem
depuratus, & vberius elaboratus. Aristoteles in 4. met. Aquae species, inquit, vinum, vrina, serum.
Sed aequiuocum, & ad sensum hoc dictum est, & quia passiones quaedam aquae ei conueniunt, veluti
glaciatio. Capite septimo, id explicauit, quod magis sit aquae, nimirum diuersas in eo naturàs agnoscens.
capit. 10. humidis actu accenset. Vnde patet, liquorem voluisse dicere, in quo praeter caeteras partes sit
etiam aquea. Addit igitur exhalare, & incrassari vt nouum, quod ideo magis terrae. Dulce vinum plu¬
rimum commune esse iudicat, & cap. 9. asscribit halabilibus & flammam emittere annotat. Aristote¬
li ergo vinum humor, succus, liquor quidam est diuersis constans partibus, & diuersis affectionibus ad
alia elementa referendus. Galenus in 4. simpl. 2. de omnibus talibus communiter agens, sic disserit:
ἀδύνατον πάνυ χαλεπὸν ἐξευρεῖν οὐσίαν, ἡντιοῦν ἀκριβῶς ὁμοιρομερῆ (attende Censor) τὸν γοῦν οἶνον ἐλέγομεν, ἕν μὲν
ἔχειν ἐν αὐτῷ περίττωμα παχυμερὲς, ἐξ οὗ τῷ χρόνῳ διακρινομένου (nota Censor) καὶ καταφερομένου συνίστασθαι
(nota & hoc) τὴν τρύγα. ἕτερον δ' ὅπερ ἄνθος ὀνομάζεται κατὰ μὲν τὸν τῆς ζέσεως χρόνον ἐπιπολάζον, ὕ¬
στερον δ' εἰς τὴν τρεύγα καταφερόμενον. ἄλλο δὲ τρίτον ἱδατῶδες ἀναμεμιγμένον ἅπαντα τῷ οἴνῳ, οὗ καὶ τὴν ζέσιν εἶναι πρῶ¬
των, καὶ μάλλιστα. Τέταρτον δ' ἐπὶ τοῦτοις ἐστὶν αὐτὸς ὄντως οἶνος. Δέδεικται δ' ὡς καὶ κατὰ τοὔλαιον, καὶ τὸ γάλα, καὶ
τοῦς ἅπαντας χυλοῦς ὁμοια φύσις ἐστι περιττωμάτων. ἔτι δὲ μάλλον ἐν ὕλοις τοῖς φυτοῖς τε καὶ τοῖς μεταλλευομένοις
ἅπασιν. Haec de vino Galenus & affinibus.
Loquitur quidem de superfluitatibus excrementitiis, quae respondent naturis elementorum:
Sed in ipso vino per se dicto restare similes naturas, quarum ista sunt excretiones, ex his ipsis colligitur:
Et deinde declorat id Aristoteles, conuincitque experientia in arte & extra artem. Sed Censor non
ta est demittendus. "Vinum est aqua cocta in vite." Quodnam vinum? Recens, quod mustum dicunt, an
iam separatum? Aristoteles ob consistentiam & passiones destincte loquebatur, Est substantia aque¬
um. Si hoc, quomodo potest esse energia & viribus igneum? Effectus arguit suam causam. Igneae vi¬
res substantiam requirunt igneam. Censor quaerens cur euphorbium igneam impressionem, & effi¬
caciam habet, ex substantiae parte ignea, respondet, quae in euphorbio antecellat. Tanto hic à seipso
est alienior. Perge. "Vinùm rarescens calore abit in vapores." Bene hoc de aquea parte, quam Chimici phleg¬
mati comparant: at de aërea & ignea, falso Spiritus vini elaboratus ignem quendam coagulatum, seu
sulphuream naturam ostendit esse conflagratione. Hactenus ergo Aristoteles docebat dicendum fuis¬
se exhalationem seu halitùm. Quid praeterea? "Vapores reflexi à capitello redduntur suae primae materiae." Stultus
Censor contra Chymicos scribit, & nondum scit destillationes, & loquendi modum. Dic tu Aristote¬
les. Frigefactus spiritus cogitur in aquam: τὸ πνεῠμα εἰς ὕδωρ συνίσταται ψυχόμενον. 4. met. 6. & cap. 7.
ἀπέρχεταιν ἀπό πάντων (οἴνου γλεύκους, etc.) τῶν τοιούτων ξηραινομένων τὸ ὕδωρ. σημεῖον ὅτι τὸ ὕδωρ. γὰρ ἀτμὶς συ¬
στίσταται εἰς ὓδωρ, ἐάν τις βούληται συλλεγειν. Haec ille de parte aquosa musti. Sed cap. 9. de ignea: ὕδωρ οὔ θυ¬
μιατὸν, ἀλλ' ἀτμιστόν : οἶνοσθ' μὲν γλυκύς θυμιᾶται. πίων γὰρ Et mox τυχὼν οἶνος μικρὰν ἔχει ἀναθυμίασιν. διὸ
καὶ ἀνίησι φλόγα Quid autem θυμίασις? απὸ καυστικοῦ κοινὴ ἔκκρισις ξηροῦ καὶ ὑγροῦ ἀθρόως. Ex Aristo¬
tele ergo colligimus in vino inesse duas partes substantiae, aqueam & igneam, quae cum halando si¬
mul excunt exceptae vasis suis, in quibus concrescunt frigore, possunt segregari. Sed quomodo consi¬
stunt in capitello? Num reflexu? In 3 meteor. vlt. sicca exhalatio facit fossilia: humida metalla. Quo¬
modo? εἰς ἕν συνθλιβουμένη καὶ πηγνυμένη οἷον δρόσος πάγνη ὅταν ἀποκριθῇ. Vide & reliqua & consulatur
rist. in meteor. cap. 13. de fontibus vbi haec: "Loca ascendentem vaporem infrigidant & condensant iterum in aquam,
etc." Item 2. de partanim. 7. vbi haec: "Fluxiones ex capite oriuntur in iis corporibus, quibus cerebrum frigidius est quam
temperamentum modicum postulet. Cum enim alimentum sursum respirat, vbi excrementum. Ob ejus loci vim refri¬
geratum est fluxiones pitutiae saniesque mouet. Quod simile generationi imbrium euenire intelligendum est. Cum enim
ex terra vapor exhalat, efferturque in sublime à calore, vbi supernum aërem subierit frigidum, consistit denuo in aquam
propter refrigerationem, atque in terram defluit."
Haec ait Aristoteles vere. Frigus loci coagulat etiam cùm nulla est reflexio, vt cum afflantur specula,
Ff
Essentia vini
& ceruisia
per frigus
summum.
Ol. Zingib.
ex halitu
ius.
Vinum
I.
Quando spiri¬
tus salis pe¬
traei consistunt
et in connexa
parte capitel¬
li, quae hic re¬
flexio?