413
53
contra Alchymiam latae.
Butyrum sulphuris plus habet: serum plus mercurii, caseus plus salis. Vnicuique etiam adhaerent sua ele¬
menta. Qui vitellus oleo abundat: albumen aquositate: testa sale. Censor fabulam narrat de Aristoteli¬
eis principiis, quasi Chymici suam veritatem aut artem astrinxissent ad Aristotelis speculationes otio¬
sas. Si eadem essent principia Chymica & Aristotelica, easdem deberent habere proprietates. At non
sunt eadem. Quae ergo dementia est illorum conditionibus non inuentis Chymica destruere? Quasi
vero Elementum non esset principium: nec humores quatuor, nec vapor & halitus, terra & aqua, etc.
mo nec artium axiomata, quia non habet adiuncta illa, quae Aristotelicae materiae, formae & priuationi
(malefico principio) assignantur.
Decimum septimum delirium de sale constitutiuo ita garrit vt de fossili. Perpendamus tamen ar¬
gumentum: "Si sal esset principium rorum naturalium, eo nutriremur: quia nutrimur his, ex quibus constamus", (2. Gen.
an. 4. Eadem est materia, ex qua augetur, & ex qua constituitur primum, 2 de ort. tex. 50. Omnia nutriun¬
tur ex eisdem, ex quibus sunt) Belle & argute omnia.
Nos contra.
"Quibus non nutrimur, iis non constamus:
Igne non nutrimur: neque quisquam nostrum est qui terra vel aqua vel aëre producat vitam & crescat
secundum naturam. Et de igni peculiariter scribit Philosophus, quod nutriatur potius, quia maxime
sit formae: materia autem sit nutritiua. Imò Censor non vult nos nutriri nisi viventibus.
Ergo his non constamus, quae non viuunt, neque ex Elementis."
Quod si nutritionis negatio non prohibet, quin ex aliquibus simus constituti, vt ex terra, quam
non iussit nobis edere sed serpentibus creator: neque impedit principia. Num vult Censor nos forma
prima, materia prima & priuatione nutriri, quia contendit haec esse omnium principia? Ipse potius
vivat his escis.
"Quibus non nutrimur, iis non constamus:
Materia prima, forma & priuatione non nutrimur, quia sunt entia rationis, non sensus.
Materia ergo prima, forma, & priuatione non constamus & ex consequente haec non sunt principia no¬
stra": quod contra scholam Censoriam probandum erat.
Chymica principia, quae pro medicamentis & ad externos vsus factitantur, non debent verti in
nutrimenta: quaedam tamen sunt in vsu magno, vt butyrum, oleum oliuarum, oleum de copra, aqua ar¬
dens, quam Schytae bibunt eum medone & vino: & huiusmodi multa cum oleas edimus, tria principia
simul nutriunt perinde ac cum bibimus vinum. Famem thorexis sanat.
"Principium debet esse analogum principiato
Sal non est analogus:
Non ergo est principium.
Minor probatur: quia calidi innati & humidi primigenij temperamento intemperatus existens non respondet:
Et hoc patet, quia sales Chymici retinent adustionem, & fiunt ex materia siccissima."
Tirones Chymici respondent primum ad maiorem, quod vera sit tunc, cum principia sunt in mi¬
stos, vtpote ad vnam temperiem redacta mutuis actionibus & passionibus, ante quas erant extra illam
analogiam actu, sed tantùm poterunt fieri aequalia.
Minor vera est de sale nondum misto, vel ex mistura segregato per corruptionem: non vera de
eo, qui in mistione continetur: vi sal, qui est in carne Censoris sana, bene debet esse proportionatus car¬
ni: At haec nec erat ante mistionem, nec post eam: Et tamen non est consequens, quod sal non possit es¬
se principium carnis. Sumendus autem sal est non in genere, sed in specie qualibet. Quilibet in misto
suo est siue proportionatus, licet nec mihi, nec tibi. Calidum Leoni temperatum, cicutae est intempe¬
ratum. Probationes assumpti fabulam narrant de salibus iam artem passis, nec amplius naturae, singula¬
ritatem obtinentibus: quo modo negare potes etiam elementis, & humoribus nos constare. Nam
mne eiusmodi initio fuit dissimile & aequiuocum: fitque rursus tale post resolutionem interueniente
morte, maxime si corruptio violenta dissoluit. Si non respondet sal temperamento innati calidi & hu¬
midi ante mistionem, at cum immittatur misceturque cum sociis suis, seu potius assimilatur, discit re¬
spondere & fit ex non analogo analogus. Vi naturae immutatricis. Habet se etiam aliter in potentia,
aliter actu. Fieri ex materia siccissima non impedit temperamentum, quod non est vnius partis, sed
mnium simul, nisi eodem argumento ignem & terram velis nobis adimere. Adustio si qua manet, ab
arte vel etiam naturae violentia accessit. Sed haec non negat substantiam principii: verùm tantùm qua¬
litatem, quod sal sit aliter affectus post resolutionem, quam erat in mistura. Si Censor principia Phy¬
sica didicisset, num ita aniliter nugaretur, & tamen eruditissimae scholae nomine gloriaretur?
"XVIII. Si praestat delicias peripateticas didicisse, quam principiis fauere tartareis: Chymicorum principia
sunt abijcienda.
Prius est: quia praestat scire Teo regulae illam materiae primae, & quomodo hujus merito omnia fiunt
ex omnibus omniaque in omnia transmutantur.
Ergo & posterius."
Negatur connexio, quia nulla est consequentis ex antecedente consecutio. Minor primum ex¬
plicanda est: nempe si deliciae illae peripateticae sunt veritates, ex quibus vera scientia, verusque animi
pastus & oblectamentum possit existere: Tartarea autem principia non inuidiose sic appellentur, sed
vere sint infernalia & diabolica. Probatio postea minoris, non plus pollicetur delectationis, quàm Ba¬
trachomyomachia Homeri, aut narratio Chymenes 4. Georg. inter sorores nymphas de Martis dolis, &
Vulcani inani cura, amoribusque diuum iam inde à primo chao. "Si nullibi est illa prima materia, nisi tantum
in ratione, qua sola est comprehensibilis, non potest inde vlla existere nec generatio, nec corruptio omnium in omnia &
ex omnibus physiia. Sed nullibi est, Ergo etc." Et quis vnquam vidit vel expertus est ex illo generalissimo princi¬
pio, quod etiam chaos antiquum (um ullum fuit) complectitur, fieri omnia, & in illud recidere, vt sic ex
eo re¬
2
Sal.
Cum excremen¬
ta tot tanta¬
quo à natura
segregantur
nunc haec fue¬
runt principia
mistorum &
lementa, an
liquid aliud