413
57
contra Alchymiam latae.
Falsum est, quod Alchymia habeat prauum dogma de principiis, vt iam patuit. Falsum, quod con¬
clusiones falsas, vt eadem opera demonstratum.
3. Formas Physicas separari à materia, in auribus Parisiensium absurde sonat; sed recte intellectum,
absurdum non est. Chymici si formalia arcana vocant & formas, more artis suae vocant, relinquentes
Peripateticis suas locutiones. Quid Paracelsici hic fingant, nihil attinet confutare. An autem insolita il¬
la locutio est Aristoteli? Vtinam vere scripsisset Censor, sibi tam notum esse Aristotelem, quàm Quer¬
cetano suam domum. Ignem separari ex misto, Aristotelico dogmate quis est in Peripateticis, qui igno¬
ret? At quid ignis? In 2. de ortu, cap. 8. tex. 50. inquit Philosophus: "Quoniam autem est nutrimentum quidem
materiae, quod autem nutritur comprehensum cum materia, forma, & species: rationabile iam solum simplicium cor¬
porum nutriri ignem omnium ex se inuicem generatorum: quemadmodum & PRIORES dicunt. Solus enim est,
& maxime ipsius FORMAE ignis, quia natus est ferri ad terminum, vnumquodque autem natum est ad suam ipsius
ferri regionem. Forma autem & species omnium in terminis." Ignis idem ob eam causam negatur proprium ha¬
bere subiectum, quia sensu notatur esse semper in alio corpore, aëre, fumo, terra, vt scriptum est, 3. Gen.
an. II. Aiunt sub Lunam quaeri debere. Sed quis ascendit eo? Censor lucidum requirit. Vbi lucet puro
coelo? Quod ascendit ex flamma, spiritus feruens est. Hic ergo materia ignis. Alibi in comparatione
elementorum, id forma est respectu caeterorum, quod nobilius, actiuius, calidius. Si iam Chymici suas
essentias in relatione ad vanam pigramque recrementorum materiam vocant formas, num vsque ad¬
eo à vero aberrant?
Nota argumentum ex Censore: "Succus plantarum est earum anima, quae est forma. Succus separatur. Er¬
anima & forma separatur." Hoc Aristotelicus dicit in schola Parisiense, & adhuc haeret in illo colle¬
gio? Contra Gramanum in eodem argumento actum est, sed longe aliter. Neque enim permittere no¬
bis possunt Paracellicae istae sordes, vt parabolicas aut modificatas istas formas & animas nominemus,
sed contendunt per essentiam καὶ κυρίως esse; atque ideo nostra explodunt. Contra futilitatem hanc ali¬
ter sumere oportet arma, quam contra Quercetanum Doctorem Medicum Regium, qui licet loqua¬
tur cum Seuerino & Paracelso, vbi tamen arbitramur, non sentit à nostra explicatione diuersum, nec
probat Gramani vesaniam.
Quid aliud famuli isti antiquarum absurditatum, & deliriorum mancipia quaerunt, quàm vt
Academiae sapientesque inter sordes & quisquilias somniorum ethnicorum computrescant, nec aspi¬
rent ad aliquid verius & solertius? "Ita nimirum statuerunt nostri proaui". Lingite ergo, & sputa horum
& pariter desipite.
4. Etiam id, quod generatione vel mutatione alia prodit ex misto, vel materia secerni recte dici¬
tur, estque illa locutio non inaudita peripato. Quod vero chymice elicitur, praeditum his proprietati¬
bus & conditionibus, quae sunt in essentiis chymicis, non omnia dici possunt destructione nasci, nisi
placet λογμαχεῖν: Destruitur quidem oliua, cum oleum exprimendo segregatur: sed nulla pars mate¬
riae in ea. Ita Galenus de omni succo & metallis statuit longe versus, quàm Censor, qui in publico insa¬
niuit potius, quàm docuit. Tales destructiones non infamant artem nostram, vt neque pharmacopoeia,
culinaria, & similes artes inde contrahunt ignominiam: vere autem sunt separationes aut generatio¬
nes quaedam
5. De qualitatibus elementaribus nihil diuersi docent etiam Paracelsici à peripato. Relinquunt
enim eas elementis. Formales autem quaerunt in essentiis. An non hoc etiam Galenismus & Peripatus
docet? Perperam tamen Paracelsitae faciunt, dum nihil elementi & elementarium qualitatum aut mi¬
sturae in essentiis agnoscunt, quanquam Seuerinus in hoc dogmate fuerit modestior.
6. Humores quatuor naturam secernere, siue per se, siue interuentu transmutationis, absurdum
non est. Iam pridem in viuentibus positi sunt sanguines. Censor succos vocat animas plantarum. Si di¬
ceremus separari animas, coelum terrae misceremus. At Censore loquente, nihil sit monstri. Tamne de¬
licate amamus nostra? Galenicorum decreto natura in nutritione sepatat excrementa. Quid interest
dicere, succum segregari, an feces? Ex materiae potentia fiunt humores intra nos. Scelusne est dicere,
ex variis materiae partibus, quae certe inerant materiae, fieri varios succos, & non quidem ea forma exi¬
re, qua inerant, sed forma transmutationis? Finge aurum inesse venae: non autem secerni ea specie &
colore, qua inexistebat, sed alia, quam potentia habebat, vt ita occulta fiant manifesta: num hoc no¬
uum prodigium est philosophorum? Nempe loquendum vt multi, sentiendum vt pauci, quod est
egregium apophthegma Censoris. Quid nocet locutio, si res est sana?
Quis vero est ille Chymicus, qui philosophiam definit plene & essentialiter lapidis fabrica? Nos Philosophiae
dicimus, totam Alchymiam, in qua occulta manifestantur, & magni magisterii arcana tractantur, esse
partem professionis Philosophorum, & non pertinere ad sordida illiberaliaque artificia, sed esse in
censu & possessione ingenuorum, Regum, sapientum, qui honorificus titulus non natus ei est nuper,
sed ante Mesuem, Rhasen, Bulcasin, & fors etiam Hermetem. Tanto magis vos magni supercilii philo¬
sophi debebatis hanc artem amplecti, tantoque studiosius exercere, quia est ornamentum, & quasi mi¬
raculum philosophiae, non circa cortices haerens, sed in interiora penetrans, & abdita in lucem produ¬
cens. Nunc cum vobis placeant putamina, sordeant nuclei, manete sane qui estis, & siliquis vestris ab¬
unde fruimini. Gloriamini tamen oleo philosophorum in vestris antidotariis, nec potestis esse sine
aquis, oleis extractis, elixyriis. Alioquin mancam nostris temporibus plane haberetis tam physicam,
quàm medicinam, & rideremini à Principum vestrorum sufflonibus. Cur contemnitis eam artem, ex
qua magnum dignitati & gloriae vestrae accessit tum emolumentum, tum ornamentum? Particulas quas¬
dam & micas sequimini, sed obiter, vt & ipsi videamini nonnihil de philosophia chymica scire, sed
quam famulis officinarum destinatis, longo passu lactucis vestris praelatis. Nos ex lege iustitiae vnicui¬
que suum tribuimus, & nec Galenica praeclara contemnimus, nec chymica non commendamus.
Idem
Ff 4
Philosophiae
definitio.