413
contra Alchymiam latae.
puntur in quoduis, sed in determinatum; & chymici tum elementa segregent, tum principia sua ele¬
mentorum misturae inclusa, non vsque adeo dissentient ab Hippocrate. Insuper cum chymicus in hoc
opere vtraque via vtatur, naturali & violenta, quicquid facit, non sine ductu naturae facit. Culpare
ipsum non potes, nisi offensa natura, idque ad oculum demonstrat vsus artis.
Aristoteles interitum diuidit, vt & generationem, in simplicem, & secundum quid, quae est muta¬
tio accidentium saluo subiecto. Simplici dicit, vnius corruptionem esse generationem alterius, quam
fine artis suae quaerunt quadamtenus Medici, & sic potius accidentaliter corrumpunt, per se vero &
primum generationem instituunt. Generatio & corruptio coincidunt, sed diuerso respectu magis il¬
la, quàm haec in medicina instituitur, & magis particularis, quàm vniuersalis.
Si vrges putredine Aristotelica, & violenta corruptione producta; respondemus, fingi ita in pe Arist.
ripato, at doceri ad sensum non posse. Qualis est generatio mistorum, talis & resolutio. Sed generatio? Ae gen. an¬
perfectorum non fit iam coëuntibus elementis α ααe, sed per seminium pridem verbo omnipoten¬
tis constitutum, & postea naturaliter propagatum. In eo vero est essentialis quaedam perfectio, & par
tium nobilium ab ignobilibus distinctio, quae ab elementis naturali mistione sola non habent orig¬
nem: Quid ni ergo dicamus talem fieri resolutionem, praesertim experientia rerum nos docente? In
4. meteor. Aristoteles non dicit resolui omnia in elementa; sed sublato termino per calorem ambientis
in putredine humidi, & calorem insitum expirare, subeunte humido alieno & frigido, quibus mate¬
riae simul designantur. Chymici illas expirationes studiose colligunt, & Aristotelis χαμαα cum aliena
humiditate elementis accensent; collectas expirationes essentiae nomine vocant, & in hac inueniunt
totam vim rei. Num vsque adeo ab Aristotele tibi videntur alieni? Ab interpretibus sinistris potius,
quàm à mente Aristotelis discedunt Chymici. Vbi autem hic interitus simplex? Num solummodo
est mistorum? Imo omnium corruptibilium, Ide ortu, text. 18. Aliter in 3. generat. animal. cap. II. cali¬
dum segregatum (ne Chymicis succenseas hoc nomine,) quia naturale consistere facit segregata. Sed
Chymici separant etiam opera & studio inutilia, calidumque illud essentiale seorsim capiunt. Tria
principia chymica non absurde comprehendi dixeris his Aristotelicis; Generantur in terra humoreque ani
malia & plantae, quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in vniuerso inest. Terra & prior hu¬
mor duas possunt partes referre; sed humor posterior connatus, minimeque ex solo elemento, qui
est cum spiritu & calore, potissima est essentia.
12. De magisterio perlarum & auro potabili narrat ex Libauio contra Gramanum. Sed non atten¬
dit, sermonem esse de eo magisterio, quod fit per validissimum ex radice acetum, quod radicatum vo¬
cant, & auro per aquam fortem potabili, quod Chymici reprebendunt ipsi, & nebulonibus Paracelsi¬
cis probri & ignominiae dare solent. Si vtrumque fit debito & comprobato sapientibus modo, nullo
modo est reprehendendum. Praeterea alia ratio est, simpliciter damnare etiam ista, alia, cum respe¬
ctu ad medicinam. Soluat aliquis Chymicus aurum aquis regiis, & solutlone potet non homines, sed
sua metallica, ad nullam fraudem composita, non fiet culpae reus. Iniquum est, aliorum authoritates Libauius
praue citare, & rem simpliciter damnare, de qua longe aliter erat institutus sermo, aliterque iudicamale citatus
tum. Nos magisterium perlarum vocamus etiam illum liquorem, quem Cleopatra in certamine cum? Censore¬
Antonio hausit, quemque Aesopi filius, Plin. lib. 9. cap. 35. Horat. 2. Serm. Satyr. 3. Similes descriptiones &
diluta proponemus in Alchymia, sua dosi minime noxia, nisi velit quis rationem excedere, quomodo
perire possit vel croco, nuce moschata, vino, pane, & similibus.
13. Pag. 59. Antarueti. Mirum, quod Syluius & Fernelius chymica neque purgantia, neque alterantia suis anti Slui, &
dotarijs inseruerunt. Contenti fuerunt ordinariis. Cur hoc, nisi quod pluris fecerunt nostra? Praeteritio illa arguit Fornelius.
contemptum. Haec Censor absque rubore scribere potuit. De Syluio quidem dictum est supra ex
commentario Mesuae, vbi idiotas vocat illos receptarum fabros, qui olea & alia chymica praeclara con¬
temnunt. De Fernelio testatur libro methodi 4. cap. 10. vbi praeceptis instruit destillatoriam aquarum &
oleorum. Lib. 5. cap. 21. stillatitiis vtitur ad epithemata cordialia, & cardiaca proponit destillata. Oleum
Terebinthinae parat arte alchymistica, eliciens primum aquam, (quae est principium mercuriale)
postea oleum lucidissimum, & aliud flauum, (quod est principium sulphur duplici specie aërea &
ignea.) Fex in fundo restat, colophoniae nomine veniens, sed cuius resolutio salem praebere potest,
Idem oleum benedictum, quod & magisterii perfecti, describit. Vnguentum de luthytide species
quaedam extractionis est, si olei forma componatur. Apochylismata cap. 17. lib. 4. sunt extracta. Ita
multa fiunt chymica infusione, elixatione, & succorum expressione, cap. II. & 14. Quid diceret Ferne¬
lius, si legeret, scholam damnantem eos, qui integra destruunt, viuaque sua exuunt forma, vt habeant
medicamina saluti hominum conferentia?
14. Pag. 24. discursus, nota inuritur Fernelio & aliis, de quibus scribit, quod non tantùm abusum viVitrum an¬
tri antimonii damnauerint, sed VSVM OMNINO. At reuera in externis & internis maximum potimonii.
test afferre adiumentum id, quod bene est praeparatum, & dextre adhibitum: qualia nemo damnat, ni¬
si fatuus. Cur non & igni interdicitis hominibus? Cur non vino?
Seuerinus & Quercetanus cedunt quidem nonnihil importunitati Aduersariorum, propter
abulum agyrtarum: sed si se explicarent, deprehenderentur, non simpliciter, sed relate de vitro stibii
loqui.
15. Cùm triticum in farinam & panem redigitur, negat tolli substantiam, quia tantum depure¬
tut. Ridicule. In quam multis idem faciunt Chymici? Sed heus tu, num tunc non perit forma vi¬
ui in potentia? An non transmutatur destructa integri natura? Multa secedunt in surfuribus; mul¬
ta auolant pollinis specie; aliqua expirant inter terendum. Si Diabolus est author destructionum
integri,
Gg
Vide Arist.
3 de gen. an.
II. de gene¬
ratione ani¬
malium &
plantarum.
Trium prin¬
cipiorum
chymicorum
notae apud
Aristotelem.
Magisterium per¬
larum &
aurum po¬
tabile.
Libauius
male citatus
a Censore.
Syluius &
Fernelius.
Vitrum an¬
timonii.