413
Translatio
virtutis.
Ignea ca¬
thartica
quid trahant.
[M}Salium vsus.
Spiritus pur¬
gantes.
Galenica
fixitates.
Pag. 53. disc.
Medicina
chymicae in¬
telligentes.
64
Examen sententiae Parisiensis scholae
integri, cuius tu es patronus in tritico? Ita pag. 25. disc. vult, in extractis Galenicis manere substantias.
At, inquam, nullo modo integrorum: cum colo & aliis modis maxima quantitas saepe secernatur &
abiiciatur. Idne est misturam seruare? Si est, cur vituperas Chymicos, & accusas perditae? Cùm po¬
mum de capenduto configit ellebori radiculis, num retinet mistionis formam? Quam elleboro di¬
gnum caput? De extracto eius aliter locutus est & sensit Libauius, quàm Censor.
16. Vim purgatricem sine substantia vult ex elleboro deponi in pomum. At qualitates non mi¬
grant de subiecto in subiectum, nisi forte inter quisquilias scabellorum scholae eruditissimae. Necesse
est aut alteratione inuehi similem qualitatem, aut vnà transferri succum, spiritum, vel aliquid aliud
substantiae.
17. "Tertij generis cathartica (maligna) sunt ignea. Ignis vrit paleam intacto ligno. Ergo trahent tenues & se¬
rosos humores." At, inquam, ab Hippocrate & Galeno destinantur potius melancholiae & phlegmati, velu¬
ti Euphorbium, Elleborus, Turpethum, lapis Lazuli, Armenus, etc.
18. Pag. 44. disc. Salis vsus est in clysteribus & suppositoriis, necdum obseruauit sales dari à Gale¬
nicis per os ad purgandum. Consulat ergo Erastum de sale vulgari vehementer purgante. Bulcasis
ait: "Omnes species salis purgant phlegma, mundificant stomachum, & dissoluunt humores crassos. Et: Qui vult
potare aquam salis, eligat sal mundum, quia melius est omnibus. Purgat enim phlegmae, malitiam & humons
crassos. Dosis eius solius z ij. vsque ad z iiij. cum aqua frigida. Similia habet Mesues lib simplicium, cap. 16.
Omnis sal solutione educit crassos humores. Sal gemmae educit solutione phlegma vitreum, & expellit humores, quo¬
rum eradicatio est difficilis. Sal Naphthicus & Indus educunt ambo melancholiam fortiter, & phlegma, & praeser¬
uant corpora à putrefactione, & valent ad lepram & melancholicas agritudines." Vide Auicennam lib. 5.
sum. I. Tractat. 4. & libro secundo, Tractat. 2. cap. 624. Sed forte hi authores non sunt Gale¬
nici.
19. Pag. 52. & 53. "Fixa Galenica purgant: sed spiritus chymici reprehenduntur, quod propter mobilitatem &
subtilitatem purgent, cum ad purgationem requirantur contactus & mora."
Confunditur homo imperitus exemplo Mechiocanae & Rhabarbari extractorum, & cum suo
liquore datorum. Plane enim electiue purgant: & cum vini spiritu Mechiocana praeclare, si caeteta sint
paria. Ita spiritus infusionis Trochiscorum alhandali & aliorum, vt nihil nisi risum mereatur reprehen¬
sor tam ineptus.
Quas vero nobis fingit Galenicas fixitates? Num vult in intestinis nostris figi debere medica¬
menta purgantia, quae expedit statim ab operatione expelli & amoueri? Quid purgat, cum pilulae in¬
tegrae etiamnum excernuntur: An non spiritus vndiquaque emissi, aut alteratione facta, aut distribu¬
tis, qui infecti erant contagio purgantium succis? Fixa pars purgare hic per se nequit, vti neque pul¬
gat in Rhabarbaro, & aliis, sed astringit potius, vt cernere est, cum datur infusum eius in vino & aqua
cinamomi, abiectis crassioribus seu fixis partibus. Qui vina purgantia praebent, experiuntur & hi,
non in fixitate esse vim catharticam, idque sciunt vel rustici, qui radicem Mezerei Germanici, vel
Esulae, vel Ellebori albi per noctem in vino, cereuisia, aut alio liquore macerant, & postea sine expres¬
sione integram eximunt, reponuntque ad vsus nouos: poto vero infuso purgantur strenue. Maior eus¬
dentia est in pomis & placentis purgantibus, atque etiam in vnguento è lathyride, quae foris apposita
saltem mouent naturam, ne quid de hydrargyro dicamus.
Certum porro est experientia Chymicarum specierum, quae fixitatem ab arte acceperunt, eas
non purgare, veluti essentia antimonii fixa, etiam ex vitro parata, cùm flores spirituales & vitrum non
fixum purgent validissime: turpethum minerale fixum, flores antimonii, & calx fixa, mercurius coral¬
linus fixus, & caetera. Ambaldus tanto numero panaceam ex argento viuo exhibuit passim omnibus.
At purgasse nunquam est comperta, nisi quid ex accidente euenit. Quando Rhabarbari extractum
in sua volatilitate relinquitur, purgat. Cum coagulatur seu inspissatur ita, vt spiritus volatici secedant,
non purgat, sed astringit, id, quod sciunt Galenici, cum Rheum tostum dysentericis praebent. Tostio¬
ne vero nihil potuit secedere, quàm spiritus. Qui imperite concinnant extracta purgantia, & inter in¬
spissandum vtuntur calore dissipante spiritus, effoetum & sterile purgans reddunt, quale procul dubio
fuit illud ex Rheo, quod Censor scribit magno emptum pretio, effectum habuisse nullum. Idem pa¬
tet ex his purgantibus, quae vix coquere audent Galenici, quod coctione virtus exolescat. At tùm
succus, tùm crassamentum manent. Consequens est, aut calumniam esse, aut commune Galenicis vi¬
tuperium, cùm scribit: "Dato minerali spiritu natura est, quae veluti à veneno oppressa, promiscue tam bonos, quàm
malos humores excutit, non medicamentum, quod debet cum mora, non quemuis sed noxium duntaxat attrahere." Hic
quid dicit, quod non congruit Galenicis malignis?
20. Vexat Chymiatros, quod sua medicamina intellectu & discernendi facultate videantur do¬
nare. Quid ei dicendum est, qui DELECTVM quendam, quasi προαίρεσιν & prouidentiam assignat
suis? Quis adeo acutae naris est, vt in purgationibus validis distinguere queat inter bonos & malos hu¬
mores? Hippocrates sua purgantia dicit initio trahere familiaria, post alia & tandem etiam sangui¬
nem, si perrexerint mouere. Num & hic natura accusanda? At haec studiosa conseruationis suae non
facile dimittit etiam vi concitata id, quod gratum est, nedum excutiat, nisi commotionum vio¬
lentia victa, idque eo in loco, vbi secretionis facultas non est, vt in ventriculo, ex quo tamen
saepe vidimus reiectos cibos esse retentis medicamentis. Non erat temere paucis inspectis pro¬
nunciandum.
a1. In