413
73
De sceuastica artis.
astrum, humidum calidumque primigenium, in quo omnis vita, vis & efficacia rei. Inuoluerum v. quod sensibus
externis occurrit, crassa sua natura, respectu illius elementum est accidens corpus mortuum, in quo nul¬
la virtus medica, aut adiumentum nobile. De his adeo alibi latius disseritur, extatque tum idea Seuerini, tum
nostra certamina, in quibus ista luculente (duplici nim sensu proferuntur, vno Paracelso altero Peripatetico, vel
notius Socratico, quem nos amplectimur) declarantur. Sane et vulgares medicorum officinę istam agno¬
scunt subtilitatem. Qua propter non raro ἀποχυλίσματα sua & olea caeteramque substantiam crassis fecibus inclu¬
sam occultamque inde producunt, extrahunt exprimunt, nec minus in id incumbunt aliquando & popinę. Sed
Chymię sacerdotes omnia ingeniosins artificiosiusque & ad vsum medicum perquam accommodate elaborant
non tantùm in animalibus & vegetabilibus quaerentes si quid coelestis naturę inest: sed & mineralibus, quae
vulgo à medicationibus interioribs pene tota fuerunt remota. In hiis dum versantur, primum corpus ab¬
iectaneum deprehendunt: postea diuersam ab eo essentiam, ad quam tota vis rei confluxit, quasi illa foret
ristotelica materia & subiectum substantiae: haec forma, quam sibi agendi potestatem vendicat: veruntamen
materia quoque non adeo iners est, quin elementares exhibeat qualitates, quarum gratia queat non nihil
exaltari, atque et in diuersas partes discerpi. Hinc illis exurgit elementi Chymici potestas, quanquam hic ti¬
culus aliquando est ad essentiarum discrepantiam analogia quadam accommodetur. Ipsa vero essentia
tntra elementa comprehensa, licet homogenea sit & similaris tota: vltimo tamen artis conatu, aut et pro¬
rei vnde extrahitur, natura statim triplici apparet vultum, pulueris nimirum aut siccae substantiae in humore
solubilis, liquoris, & olei, quibus ex magno magisterio, mineralique disciplina nomina imposuerunt sa¬
lis, mercurii, sulphuris: quę tria, quia in resolutione essentiali occurrunt vltima, pro primis essentiarum
mistarum habentur principiis, quibus supponuntur, elementa non vt pars essentiae, vti dictum est, sed
vt subiectum, per quod aspectabili mundo insint melius. Nascitur hinc istis Chymicis classis remedio¬
rum Chymicorum, secunda, quae est principiorum. Haec quanquam indiuisibilia sint in naturas priores
secundum sententiam & institutum huius professionis philosophorum: differunt tamen nobilitate &
ignobilitate elaborationisque modo, & possunt minus nobilia exaltari, transireque in familiam excellen¬
tiorum, aut ent variis consistentiae formis per artem concinnari. Exortam inde dicunt famosam illam
transmutationem rerum, non elementis duntaxat familiatem, sed & essentiis symbolum inter se haben¬
tibus communem, quàm, quia astrorum, & potissimum planetarum nominibus principia, & mysteria
inde effecta affecerunt: illa v. metallis à vetustate sunt attributa, metallorum dixerunt esse, in quibus sol
quidem, id est, praestantissimum arcanum omnis virtutis ad humanam salutem procurandam capax, possit
fieri ex caeteris omnibus ad materiam potentiamque primam reuocatis: nominatim tamen Saturnus in martm..
Iupiter in lunam & Venus in solem transfigurentur, & sic ex principiis extractis separatisque confician¬
tur essentiae quintae plane coelestes, & ab omni elementarium sorde conditioneque liberatae. Ista a. myste¬
ria à potestate efficiendi nomina illa sunt consecuta. Sunt enim medicinae, quarum praedestinatio, seu prae¬
finita natura & actus est in corpore humano iuxta huius rationem, dum recte accommodantur, solare
lunare aut martiale auxilium virtutemque procreare, ita vt per medicinam solarem solaris excitetur vir¬
tus ex in existente in morbidis membris venerea corruptione ex caeteris item similis, quandoquidem
maxime naturalis est similium procreatio, vnde Paracelsici quoque axioma suum, de curatione non per
contraria, sed per similia extruxerunt, quod tamen pridem voluit Ammonius, estque peripato in
gentibus & patientibus tum similitudo, tùm contrarietas. Quanquam autem haec videantur Physicis
minus castigata, synceraque esse: Oportet tamen nos ex artis instituto loqui, saluo interim caeterarum
artium, quibus nihil praescribimus, more, & consuetudine. Scimus autem etiam in Chymicis ipsis di¬
uersa diuersis placere, nec vno modo semper ab omnibus informari artem, à quo infortunio non
sunt immunes etiam caeterae: Veruntamen haec proferenda duximus, vt pateat, quid iudicii habeant
illi, qui quam accuratissime de praeceptis, numeroque essentiarum & operationum Chymicarum sta¬
tuere voluerunt, Patuit itaque Chymicum sibi proponere separationem partis Elementaris à coelesti?
ilIam aliquando negligere: aliquando exaltare, vt item conferat aliquid in publicum subsidii, & solatio
assit humanis calamitatibus, idque pro numero vulgarium Elementorum, & qualitatum combinatio¬
ne: Deinde essentialem partem discerpere in principia, & haec tria numero, qua mystica transmuta¬
tione conuerti possunt in essentias quintas astrales. Principia sunt Sal, Sulphur, Mercurius: Ex qui¬
bus fiunt Spirius, liquoresque, olea, aquae essentiales. Haec aliquando seorsim singilatimque ad suos
vsus seruantur, accommodanturque: aliquando postquam sunt exaltata, denuo coniunguntur:
mo & ex diuersis classibus rerum varia commiscentur vniunturque. Existit ergo & aliud ens Chymi¬
cum, quod compositis est addictum.
Modi operationum quibus ista peraguntur, sunt primùm famosissimae illae veterum διακρίσεις καὶ
συγκρίσεις, quas ex instituto Chymico appellant solutiones & coagulationes. Illis heterogenea diui¬
duntur separanturque: His homogenea in vnum concedunt: Et tamen vtrumque fit simul. Sed in
singulari executione istorum operum tum praeparantes, tum administrae requiruntur ἐνέργειαι καὶ ἐγ¬
χειρήσεις. Itaque ad solutionem ex natura ascita est putrefactio, cuius locum in nonnullis defendit etiam
violenta, corruptio diuulsioque. Separationem adiuuat manualis quaedam administratio & organi¬
cum artificium per colaturas, distillationes, sublimationes & similia industriae ἐπιτεχνήματα. Quando
vero separatas partes vlterius elaborare volumus, tùm dictarum facultatum vsus adhibemus, tùm in¬
super etiam exaltamus digerendo, circulando, tingendo, & huiusmodi multis, quae in artis synopsi re¬
praesentantur. Coagulatione comprehenduntur etiam vnitionum modi, vt est incorporatio, mistio,
imbibitio seu nutritio, & reliqui quibus in fixam substantiam aut vnitam reducitur ante solutum di¬
uulsumque.
Seruilem operam nauant his ppronomia, & instrumentorum vasorumque solertia. Neque enim in his parum est
artis: imo summa rei, momentumque totum in industria accommodatione, apparatu & regimine gu¬
berna¬