413
74
Comentar. Alchem. partis I. Lib. I.
bernationeve istorum non raro versatur. Non minus itaque artifex Chymicus de his debet praecipere
quam de illis, idque praestiterunt sedulo, quicunque laudatę informationis existimationem praecipiendo
docendoque sunt consecuti. Hanc methodum in dispositione praeceptorum essentialium artis posse ob¬
seruari non imus inficias. Videtur enim in necessariis saltem elaborare, & luxuriantem, imo inutilem ma¬
gisteriorum, arcanorumque, in quibus saepe plus iactantiae & vanitatis est, quam veri auxilii & rationis sanę, co¬
piam pręcidere, & vel ad alias artes ablegare, si quid habent emolumenti, vel damnare penitus. Atqui
vbi celebratissimę illę tincturę, inquis? Vbi primę materiae, prima entia, lapides philosophorum, Alcalia,
flores, turpetha, elyxiria, olissi, aquę soluentes, gradatoriae, balsami, crystalli, & totus numerus composi¬
torum, in quibus fere vnicuique suum nomen, vt Laudanum opiatum, laudanum perlatum, Xenechdon
arcanum tincturae, arcanum specificum, Mercurius vitae & huiusmodi pene infinita: Vbi Azoth, Mer¬
curius animatus, orizon, colcotar, leo ruber, leo viridis, anima auri, Aues Hermetis, Draco, caput Cor¬
ui, & quis enarrare singula potest? Nullumne haec in arte locum inueniunt? Imo inquam, si vsu ma¬
gistro experientiaque & authoritate artificum sunt comprobata, inueniunt. Quaedam sunt partes &
certae dispositiones operum, actusque imperfecti, qui emergunt, dum ad perfectionem vltimam con¬
tenditur, quomodo in lapidis magisterio, singula pene momenta motus suis sunt discreta nominibus,
quae speciem absolutam non constituunt, vt inde necesse sit peculiarem ei classem tribui. Maxime
nim haec sunt Chymica quę communia sunt toti subiecto Chymico, possuntque fieri ex omni vegeta¬
bili, animali & minerali, vt diximus de principiis & elementis, quamque ex istis fiunt mysteria, quanquam impa¬
ri & copia & virtute: sicut in doctrina logica id maxime logicum est, quod locum inuenit in omni eius
disciplinae subiecto. Quędam videlicet ex compositione, habitu nouo, aut etiam vsu & virtute peculiari nouum sor¬
tiuntur nomen. Itaque tinctura nuncupatur essentia colorem rei secum vehens, & ad tingendum simili¬
ter alium accommodata. In aliquibus tamen secerni tinctura à caetera essentia potest. Primum ens nomi¬
nant, cum ex materia, venaque aut matricis seminio producitur arcanum. Crystallus ex tropo appellatio¬
nem sortitus est, vti & vitriolum artis. Coagulatum est, quod ex coagulatione prodiit, solutum, quod solutio¬
ne factum, quodque, licet iam spissam solidumque sit, vicissim resolui, vt sales, potest. Quocirca eodem per¬
tinet liquor, sal, alcali & similia. Calx calcinatione paratum est magisterium: Cines combustione: & vtrumque
est magis certi subiecti, quanquam nomina interdum permutentur & varie accommodentur à philosophis mi¬
sticis suo quodam modo metaphoris & allegoriis luxuriantibus. Vnde factum, vt in opere lapidis quiduis cuius vis
nomine dicatur, quod similitudine aliqua colludit. Sed non persequemur hanc rationem pluribus, quam si in
schema coniicere velis, apparebit Chymicam essentiam vel simplicem esse vel compositam: vtrobique liqui¬
das, solidas: Simplices liquidas duas, mercuriales, sulphureas: quarum magisteria & principia mercurius,
sulphur: mysteria aqua quintę naturae spiritusque aethereus, & oleum: quorum vnumquodque vel extre¬
mis accedit magis, & est aut magis elementare, vt aqua aut magis coeleste, vt spiritus, qualis è vino elicitur:
vel medium exquisite tenet. Solidę item sunt duę binis generibus representatę. Est enim calx & sal: flos & coagula¬
tum: & in has aliquando ex illis fit transitio. Itaque cum vnum alias eis substratum esset principium, & vnum
elementum, sal sc. & terra: ex transmutatione oritur varietas. Reduci v. etiam hinc quędam in illorumque
mutari consistentiam possunt. Compositę essentię vel ex vnius rei principiis fiunt: vel diuersarum essentiis.
Ibi collectio parit essentiam omnibus viribus misti absolutam: hic duplex ratio est. Aut enim vnius membra seor¬
sim in principia mysteriave resoluta, iterum compinguntur, vt tota planta, totumque animal quod vbique ha¬
bet, conferat: id quod aliquando et vno labore absoluitur, ratione & elaboratione simplicis: aut plurium sim¬
plicium comportantur seu membra, seu essentię, siue vna opera simul tractentur, siue pluribus separatim. In
hunc ferme modum describi poterit pars Chymiae essentialis. Enchiretica v. non multum differt à nostra
designatione. Et hęc quidem sic se habere possunt. Aliorum iudicio in omni opere Chymicus debebit
soluere & componere vicissim, intercedentibus purgationibus, exaltationibusque: adiuuantibs putrefactio¬
nibus segregationibus, imbibitionibus, coagulationib. Et in genere exaltatorio sublimationibus, circula¬
tionibus fixionibus & cęteris. Itaque his ad imaginem typumque lapidis mystici, ex qualibet re mista fiet vna dumta¬
xat essentia, quam quia tantum ab inquinatione corporea, tarda, impuraque secessit, quantum cęlum ab elemen¬
tis, quintam vocant essentiam, quę tamen pro sui diuersitate varia potest nomina sortiri. Hi persuasum ha¬
bent, vti ex metallis mercurius negatur extrahi posse, nisi per mercurium, aut menstruum liquoremque
mercurialem: ita non posse ex cęteris quintam naturam, nisi per quintam communem, quae sit applicabilis omni,
& quasi commmune receptaculum. Itaque coelum suum sibi proponunt, tanquam vacuam stellis sedem, aut tabulam
intellectus nudam rasamque. Huic inserunt stellas vegetalium, animalium, mineralium. Ita quod omnium potestates
indiscretim confuseque complectit, astringitur, alligaturque tandem ad certam solarem, lunarem & reliquarum stel¬
larum pro vt est cuiusque natura primit? à creatore producta. Ex vino petunt id suum coelum. Id enim putant coelestium
terrestriumque fauore nasci & influxus virtutesque vtrinque accipere. Alii nec alia menstrua commoda repu¬
diant, cum deprehendant alia aliis esse familiariora. Secedunt a. in factiones. Nam quidam coelum suum suis
stellis relinquunt: quidam separant iterum & disiungunt vt saltem coeli ope ministra vtantur. Et hoc sum¬
mum est votorum. Quę inter operas emergunt, cineres, sales, tincturae elyxiria & huiusmodi, transcri¬
bunt ad colonias ignobiliores tanquam stoicorum vulgus, quod in maxime expetendis habet virtutem sapientis &
homologiam omnium virium ei substituit, additque προηγμένα, καθήκοντα, κατορθώματα, & huiusmodi: sub¬
mittit a. & extruit inde ἐπιγεννήματα tanquam operationes ex virtute profluentes, quales illis Chymicis sunt
magnificorum operum praedicationes magnificentiores de sanitate tuenda, morbis in vniuersum om¬
nibus abligendis, vita proroganda, senectute inhibenda, reuocanda ex decrepito adolescentia. Relin¬
quamùs & hos suo genio. Aliam artis descriptionem promunt hi, qui omnia ex planetis expectant, &
partim Chaldaeorum astrologiam, partim Aegyptiam Zoroastris magiam quam tamen & Babylonica est, in me¬
dicinam inferunt. Tribuunt hi hominem in septem membra principalia iuxta planetarum numerum, & coelestia terre¬
nis conciliantes magnum mundum minori applicant, in furnulis suis chym. ex triplici iam sępius dicta mistorum classe.
pro¬