413
Vide cap. de
transmuta¬
tione, vbi in¬
venies alio¬
rum iudicio.
saniora.
Apud Pan¬
theum legi¬
tur Alchy¬
mia, Chy¬
mia, Calci¬
mia, Calce¬
76
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
conspectum prodidit, vt non magnopere nobis fuerit desudandum in inuentione. Arguunt se species
mutuo, & consonantia sua suum ostendunt genus, de qua re non opus est multis, cum in medio sint
artificum commentarii, quibus homogenia axiomatum specierumque potest comprobari. Videntur
autem etiam minime rixosis ingeniis, peruersisque nonnulla aliquid difficultatis obiicere, de qua mo¬
nuimus in vestibulo artis. Sed & haec in dubium coniiciunt artis studiosos. Versantur inter manus plu¬
rium chartulae Alexandri Suchthenii, & Leonis Suauii, scholas in libros Paracelsi de longa vita medita¬
ri. Negant hi apertis verbis transmutationis metallicae institutum, & ille quidem in allegorias transfor¬
mat praeceptionem totam: hic affirmat lapidis Philosophici cognitionem nunquam viros sapientes
prae se tulisse; imo potius suis scriptis huiusmodi operationem damnasse. Quorsum ergo attinet, in¬
quiat quispiam, de eo laboriose praecipere, quod & Chymici damnant ipsi, & eorum aduersarii tam ex¬
quisitis argumentis naturae artique impossibile esse demonstrant, & adhuc desiderant, qui fidem pro¬
missis opere faciat ipse. Attigimus hanc quaestionem alibi. Tantum hoc nunc dicimus, Suchthenii pro¬
blema refelli & ipsis artificum commentariis, & paradoxi absurditate. Quae enim quaeso est illa Chy¬
mia, aut vbi nata, quae plumbum in ferrum mutare docet, stannum in argentum, aes in aurum, idque
tropice? Aut quae ratio est salis, sulphuris, mercurii, & lapidis, qui solus transmutatorius in ea quae¬
stione proponitur, ad ista? Transfigurat Chymicus essentias, Medicus entia morborum, vti aiunt
per illas, sed nec res naturae, nec essentiae Chymicae, nec morbi ista triplici continentur classe, multo
minus ista tria sunt fines transmutationum: Et saltem ferrum vix quispiam quęsiuerit transfiguratione
artificlosa, cum vulgus quoque huius destructionem moliatur, & ad ens aeris ex eo contendat. Contra
Suaulum nihil dicendum est. Apertum enim mendacium effutiuit, nec patientur eius effatum etiam
Chymicorum aduersarii, qui certe hactenus cum laruis luctati essent, seque ridendos exposuissent vel
tyronibus artis, si nullus prae se tulisset transmutationem metallorum. Nos vnius rei diuersos fines es¬
se cernentes, non tam auri faciendi causa dogmata transmutationis proposuimus, quam veritatis natu¬
rae in multis, & medicinae, quam inde policentur praeclaram. Certe ferri in aes conuersio non tantum
possibilis est, sed & magno cum lucro vulgariter exercetur. Si minus procedit χρυσοποϊα vtamur modè¬
stia hac, & non negemus simpliciter impossibile, quod alicui & quadamtenus fieri non posse videtur,
praesertim cùm tanto numero id affirment sapientes, & ratio astipuletur asserto, & hi qui arma in il¬
lam artis partem sumserunt, non ex propriis, sed alienis certent principiis, tam rudes aliquando disci¬
plinae huius, vt ne vocabula quidem intelligant, nec vereantur Physicae quoque bellum inferre, in qua
exemplis variarum transmutationum tam in simplicibus, quàm mixtis, tantùm non obruuntur absor¬
benturque, ipso Physicorum principe communi arti eam subiiciente materiam, quae ne potest quidem
semper eandem formam retinere, sed omnia metabolis implet. Si in difficilioribus id conspicimus
concedimusque, in mercuriali metallorum natura versatili maxime & admodum affini elementis hae¬
remus? In priore tabula synopseos Chymicae requiretur forte an mentio transmutationis. Repurga¬
tionis, reductionis, arefactionis, irrigationis, inhumationis, incrementi, decrementi, praecipitationis
etc. In posteriore desiderabitur solutum, reductum, destillatum, putrefactum &c. Dubitabit enim
adolescens, an non sicut extractionis finis est extractum; quod & eius correlatum & efficientis effe¬
ctum: ita debeat esse mistionis mistum, solutionis solutum, sixionis fixum, & sic in caeteris. Sed scien¬
dum est, sicut in Dialectica affirmationis consequens est affirmatum, idque in eadem parte Logicae de
axiomate affirmato, cuius affirmatio proxime ex dispositione consentaneorum, quaeque horum sym¬
bolum habent, profluit: ita in Chymia esse. Vbi fixum ponitur, ibi & eius ratio, quae est fixio, constat¬
que non vna simplici εγχεια, sed fit plurium concursu, quorum fundamentum est in praeceptione
praecedente. Ita de reductione non opus fuit tradere libro primo, quod non sui gestione, sed aliarum
operationum adminiculo absoluatur. Reducimus enim res fundendo, eliquando, destillando, soluen¬
do & similibus. Par ratio est caeterorum. Quin & cum magisteria sint celebria qualitatum elementa¬
rium, nihil tamen de alteratione locuti sumus, cum ea aliorum operum sit comes. Porro sperabamus
nos luculentiorem dare posse, & exemplis elegantissimis, ingeniosissimisque instructiorem Chymia¬
conformationem, ad quod etiam nomine prouocaueramus, quos in hoc studio excellere audiueramus.
Sed vix quisquam nos post Deum immortalem, qui ingenium viresque, clementer suppeditauit, adiu¬
uit praeter Doldium, nostrum Sigismundum Schnitzerum, Zachariam Brendelium quos de se benè
meritos existimabunt, qui horum commentariorum doctrina fruentur. Deus, cui gloria & honor in
aeternum, per Christum Saluatorem nostrum, tam ad intelligendum arcana Chymica, quàm industriè
praeparandum, & pie feliciterque ad gloriam nominis sui, & emolumentum publicum, valetudinem¬
que prosperam multorum vita dignorum vsurpandum, animos impellat, illustretque nostros. Sane
quantum possumus, syncere aperteque de artis praeceptis loquemur. Studio hoc si quis ad impietatem,
fraudesque abutetur, & artem mirabilium sapientumque operum diuino beneficio in natura effectri¬
cem in perniciem hominum, & scelera conuertet, illum supplicium, poenaque sua sequetur comes,
CAP. II.
De notatione & significatu Alchymiae.
Alchymiae nomen scribitur interdum sine aspiratione Alcymia, vel alkymia (αλκυμια) putatque
qui Rosarium Philosophorum compilauit, Graecum esse, in qui lingua significet TRANSMV¬
TATIONEM. Sed origine & forma ista num Graecum fit, dubitamus neque agnoscunt id eius linguae
periti, quanquam concedi queat, irrepsisse aliunde, & audito artem transmutatoriam intelligi, licet
vox interpretatione sua aliud designet. Nonnulli fuisse quendam Alchymum, seu inuentorem, seu
celebra¬