413
79
De sceuastica artis.
magis attingunt communem vitae facultatem, & calore humidoque primaeuo sunt familiariora, adeo
vt etiam nutrire magna ex parte queant? Verùm monstrandum est, quanquam aliqui artifices potissi¬
mum in parte transmutatoriae metallorum desudarint, maluerintque in hac excellere, quàm reliquas
quoque, minore tamen studio, vtpote diuisis curis, excolere: ambitum tamen huius scientiae esse am¬
pliorem longe, artificemque, ex omni misto promittere magisterium sapienter & perite ad perfectionem
eam, qua possit conferre commodis humanis, elaboratum. Non est dubium, quin Mesue de hac ipsa
loquatur arte, cùm tertiam rationem parandorum oleorum exponit. Ita Syluio interprete verba fa¬
cit: "Oleum multis fit modis: nunc expressione, nunc impressione cum materiae in ipso maceratae, incoctae qualitatem
suam, & vires in ipso relinquunt: nunc RESOLVTIONE, cum MATERIAE HETEROGENEAE in corpo¬
re conclusae, & velut concretae vi caloris separantur, opera praecipuae Chymistarum (vetus Alchymistarum) de quo
genere quantum licet, agemus. Plura autem si audire cupis, Chymistas praeceptores tibi adhibe, & cum illis conuersare."
Haec ibi. Aggressurus autem istam praeceptionem sic praefatur eodem interprete: "Olea per resolutionem
variis fiunt modis virium sane mirificarum, de quibus scribunt fusius QVI RERVM OCCVLTA MANIFE¬
STANT ET DETEGVNT. Sapientes tibi omnino legendi, & imitandi, si famae illorum maxime es cupidus Mi¬
hi vero DEI spiritus largitate & gratia nunc pauca quaedam, sed mirabilia illorum oleorum effecta percensere sufficiat."
Hactenus Mesue, qui istis subiicit oleum ouorum ex vitellis duris per frixionem elicitum: Oleum fru¬
menti per vstulationem, vel sublimationem: Sinapinum eodem artificio confectum: oleum descenso¬
rium ex iuniperi sarmentis: Fraxininum item descensorium & Gagatinum tum descensorium, tum
ascensorium: Oleum lateritium Philosophorum, quod & ol. sapientiae, & perfecti magisterii, benedi¬
ctum, diuinum, sanctum: In quibus leguntur & instrumenta quaedam & phrases disciplinae huius
propriae.
Subiectum & materia, in qua artem exercet suam Chymicus, dicitur ἑτερογενὲς σῶμα, seu concre¬
tum mistumque corpus: Elaborationis vox RESOLVTIO, quę est illa διάκρισις καὶ διάλυσις Chymica, non¬
nullis ἀνάλυσις καὶ ἀνατομία vocata, qua facta reseratis naturis fit SEPARATIO homogeneae essentiae ab
heterogeneis, quae in integro sub aspectum crasso modo cadunt. Quod autem Chymicus solutione &
separatione quaerat arcanam & ab oculis remotam mixti partem, quàm essentialem formalemque vo¬
cant, vtpote in qua omnis vis agendi, indicat vox OCCVLTATA, quàm habet prior interpres: Et defi¬
nitio in altero loco, qua dicuntur Alchymistae rerum occulta manifestare, & detegere, non nimirum
eatenus, quatenus inductis coloribus, aut externo schemate aliquid alterando variant, sed intus laten¬
tem existentemque & comprehensam crassitie elementari subtilem succum substantiamque à compre¬
hendentibus liberatam extrahunt prius reclusis adytis concretionis. Ita aurum & caetera metalla suis
venis inclusa, reconditaque (Aristoteli in 3. Met. ἐγκατακλειομένη τοῖς τῆς γῆς μέρεσιν: vti de vapore:
ποιεῖ δὲ ταῦτα πάντα ἀναθυμίασις ἀτμιδώδης ἐγκατακλειομένη, καὶ μάλιστα ἐν τοῖς λίθοις, διὰ ξηρότητα εἰς ἓν συνθλιβομέ¬
νη καὶ πηγνυμένη: quanquam discrimen sit in his, quae vna gignuntur καὶ ἐγγίνεται) latent: Ita conditor in
elementis substantias disseminauit, & exoriri in & ex ipsis fecit, iussitque, quas postea auellere & edu¬
cere potest Chymicus suo modo. Est autem ars potens per instrumenta quaedam tùm naturalia tur) ar¬
tificialia, & vtitur ad eam rem adminiculis. Exprimit Mesues vim caloris, cuius efficace operatione. dy¬
ta mistorum recluduntur, soluunturque concreta. Eius vicem in nonnullis subeunt ignes potentiales,
& subtiles liquores, qui itidem in meditullium compagis irrumpentes suae naturae familiarem partem
assumunt, & quemadmodum hydrargyrus ex arenarum cumulis aurum, ita ipsi essentialem portionem
corripiunt, comprehendunt, & vna secum in lucem manifestumque protrahunt. Inter vasa & supellecti¬
lem Mesues numerat ferreas laminas, Cazolas, Alambicos, vas recipiens, fornacens, Lutum Chymista¬
rum seu sapientiae, carbones non fumantes, ἀνάπνους Graecis; quae Syluius latinius voluit efferre per ca¬
psulas, capitellum, nasum capitelli, phialam vitream etc. Sed & sartagines, cochlearia, molas, Torcula¬
ria, similiaque Chymico suo attribuit, & pręter solutionem separationemque inter operas eius recen¬
set expressionem, sublimationem, destillationem, & alias quasdam ministras ex communitate artium
traductas. Omnibus praeficit, tanquam gubernatorem & felicis operae auctorem Spirirum DEI, qui
Gratia sua large affulgeat, aspiretque successum faustum. Ita instructus Alchymista parat Olea mirabilis
potestatis, & diuinorum stupendorumque effectuum in variis, iísque difficilibus & daemoniacis mor¬
bis, vti de Gagatino scriptum reliquit, quod ideo à sacro morbo sacratum appellarunt, & ob eandem
causam etiam lateritium eodem ornauerunt titulo.
Quae ergo & qualis fuerit ars Alchymistica Mesuae, liquido patet, & confutantur aduersarii, qui
vltra metallicam transformationem nihil sublimius ei possunt permittere. Atqui longe honorabi¬
lius diuiniusque est, efficacia remedia, mirabilium virtutum ad arcana grauissimaque mala hominem
affligentia persananda exhibere conficereque, quàm metallica transmutatione mundum auro implere.
Si ex eodem quaeris, quid rei sit Alchymista, audies respondentem esse manifestatorem detecto¬
remque rerum in naturis concretis occultarum, ad quod adhibeat ignem instrumentaque commoda,
& suae arti conuenientibus modis elaboret. Eosdem non dubitat nuncupare SAPIENTES, quorum
disciplinam cognitu dignam iudicat, vtpote quae itidem à Spiritus sancti gratia, vt aliae artes bonae pro¬
cesserit in emolumentum & salutem hominum afflictorum. Si vis artis definitionem cognoscere per¬
fectum esse magisterium (vel perfectiuum) disces, quo resoluta naturarum mistarum concretione in
apertum producantur medicinae mirabilium virtutum & separentur à crassarum inutiliumque par¬
tium commercio modis sublimatoriis, destillatoriis & aliis. Et tantùm de Mesue.
Auicennam adiicere aquas stillatitias ex rosis aliísque, nullus Medicorum ignorat.
Quid Arabs Bulchasis? Ille tres classes mineralium, plantarum, animaliumque percurrit, soluit,
coagulat, vrit seu reuerberat, destillat, calcinat, & caetera peragit in multis planè Chymicè. Itaque extat¬
in eius commentario modus faciendae cerussae, calcem seu ciuerem plumbi procurandi, praeparandique
antimo¬
Hh 3