413
Lege Medi¬
cos, Cod. de
professoribus
& Medicis.
Et l. exceptis
Cod. de de¬
cretis decu¬
rionum.
L. archiatro
Cod. de co¬
mitibus.
L. archiatros
Cod. de me¬
tatis & Epi¬
de: meticis.
82
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
opus destillationis, quandoquidem vilioris oeconomiae partes debentur matribus familias & villicis
etc. audit personare? Illi vero quam & qualem destillatoriam descripserunt, nec villae est, nec villicae,
sed plane artificis exercitatissimi, & qui ferè nihil aliud curet. Sed vt ille Medicus herbarum notitiam
seu Botanicam vetularum esse dicebat, non Medici: ita sentiunt de Alchymia, quam seplasiae alliga¬
runt, vbi non à magistris tractatur, sed nuper ex triuio petitis rudissimis bipedum. Et tunc egregiè sibi
de arcanis suis gratulantur officinae.
Quod autem obiiciunt illud de Alchymia transmutatoria esse opus mulierum, & lusum puero¬
rum; vnde sit consequens, multo magis destillatoriam pueris & mulieribus concredendam esse, cum
difficilima artis pars eis committatur: imo etiam audent, vt suo suffragio muliercularum stultitiam
confirment, aquas, olea extracta à foeminis praeparata extollere vltra artificum virorum opera: in his
nihil inuenire iure possunt praesidii. Neque enim artificium pueris & mulierculis prostituitur isto ser¬
mone, sed carbonum, lignorumque subministratio, seu balnei calefactio eis demandatur. Foeminae
vero nisi à praeside artifice gubernentur, nihil ex se in hac scientia machinantur sani.
CAP. IIII.
De commodis ex Alchymia.
VT vino generoso non opus est suspensa hedera, ita nec huic arti praeconio. Qua spe, quibus pro¬
missis allecti inflammatique ad eam sint auditorum, discipulorumque animi, in propatulo est; &
conuolarunt eo densius, quo splendidior magnificentiorque fuit minima saltem aurei velleris polici¬
tatio. Diuersis tamen eam aggrediuntur finibus diuersi. Philosophus amore studioque sapientia
consequendae impellitur, ipsa notitia gaudens, & elegante copiosaque de miraculis in natura diuinis
ad gloriam omnipotentis creatoris dissertatione, etiamsi ne obulum quidem inde sit lucraturus, tan¬
quam alter Salomon. Ipsum enim scire honestum est, & sapiens iudicium de rebus admirationem &
magnificentiam parit suo autori. Furnulorum administri rident Theoriam nostram, & artificiosam
magisteriorum descriptionem. Sed & nobis, cum libet, circa praxes, quarum nos non taedat pigetque
& solemus interdum ipsi quoque habitu mechanico induti manus nostras luto & carbonib. inquinare,
cum nullum sit, teste Aristotele, naturae opificium, quin admirandi aliquid habeat & quod oblectare
inuestigatorem sui possit, negotium & cura est. Sed damus illis quantum per sublimiora concessum
est otii & temporis: nec illaudabile est eorum studium, qui vt Horatius in poësi, vice cotis funguntur,
tantò minus dedecori erit informatio tyronum his, qui iam practico rude donati, aliorum sunt moni¬
tores, ingeniíque & experientiae facultatem ad vberius contemplandum, erudiendumque imperitos
conuertunt. Hic fructus satis est liberalis foecundusque viro Philosopho. Fertur aliquando Thales
Milesius, quod sterilem artem profiteretur & coleret, irrisus, reipsa ostendisse, si bi non deesse ad oper
potentiamque consequendam rationes instructissimas, si vti iis vellet, & non potius Philosophiae amo¬
re inflammatus, huic vacare, curasque impendere sibi proposuisset. Eodem modo perhibentur Sara¬
cenorum, Aegyptiorum, Arabumque & Persarum sapientes, cùm tyrannorum truculentia opprime¬
rentur, & passim sedibus suis extorres agerentur, remedio artis suae praesidioque sibi consuluisse: &
victum non tantùm sufficientem inuenta transmutatione metallica, sed & honestum, regiumque sibi
comparasse. Quo auro perueniri potest & argento, eo patere sibi quoque viam ipso demonstrarunt
facto; quam facultatem cum adimere eis vellet Diocletianus conquirendo libros Chymicos, ignique
tradendo cum animos rerum peritos destruere non posset, nihil profecit. Sapiens ergo artifex & in¬
ternis bonis laetatur, fruiturque, & externis abundare, si velit potest, atque insuper etiam frugifere &
sapienter docendo, & partem inopi hominum vitae conferendo, communitati inseruire. Quod si idem
ad medicinam adiiciat animum, proh Deum immortalem, quantam syluam efficacium auxiliorum
potest conferre humanae saluti: Si inde dignitatem autoritatemque quaerere studeat, amplissimam in¬
ueniet. Neque enim est vt curemus scabiosi hominis Elephanticam dicacitatem & iniuriam, qua Me¬
dicos seruituris illiberalis damnare, & in eos invehi non erubescit. Cautum est existimationi eorum
summorum Imperatorum legibus; quibus Medicos, & maximè archiatros vel ex archiatris vna cum
vxoribus, liberis & re familiari ab omni functione muneribusque ciuilibus, publicis im munes faciunt.
Et l. exceptis quibus item ARCHIATROS intra palatium militantes inter vicarios comitesque numerant, & ab
hospitali molestia liberant: cumque sint Philosophi simul, in Academia capitolii honorificum inueni¬
unt locum, atque etiam legum interpretibus anteponuntur (lege vniuersos Cod. De studiis liberali¬
bus, paragr. Et quoniam; & seque) quin & priuilegio honoris à viginti annorum professione vna cum eae¬
teris perfruuntur (leg. Grammaticos, cod. de professoribus.) Et hi fines, nempe gloria altissimi ex sapi¬
entia in rebus naturalibus abscondita, inque lucem arte spagirica protracta; deinde Theoria sapiens,
& docendi munus, cum auxilio medico ad emolumentum publicae societatis, & calamitatum varsa¬
rum, etiam per externa adminicula bonorum fortunae leuamentum, sunt potissimi. Caeteri, si totam
artem addiscere & exercere vel non possunt, vel sibi non consultum iudicant, in aliqua parte elabo¬
rent, & pro sua statione vel dignitatibus & rei familiari subsidia conferunt: vel corporis cultura,
mundoque muliebri suppeditant cosmetica ornamenta, aquas odoriferas, vnguenta delicata, odores
iucundos, monilium decora, gemmas, pictoribus purpurissam, librariis tincturas, & quis enarret
omnia? Etiam pulpita, templaque immortalis Dei habent, quod arti huic acceptum ferant, ne quid
dicam de maximè necessaria ad varios vitae vsus mineralium, venarumque metallicarum elabo¬
ratione.
Quo enim sale alimenta condis, quo nummo olus & alia coëmis, Alchymiae solertia primum
elaborauit. Nec refert, etiamsi quaedam eius opera concredita sunt officinis paulo sordidioribus; quae¬
dam