413
89
De sceuastica artis.
& bene vti vasis, & diu, ne res familiaris aliquid accipiat detrimenti, quanquam aliqua secundo in
vsum venire nequeant. Lutum itaque Chymicum est massa pastaue seruilis mollicie tractabili, ad in¬
strumenta Alchymistica contra iniurias munienda, vt durare ad finem operum queant, idque potissi¬
mum ex luto natiuo argillaue constat, & arcere cohibereque potest tum intus contentorum spirituum
violentiam, tum externorum incursum. Praeparandum arte est, secernendumque à sabulo & lapillis,
caeterisque, quae in natura sunt confusa, nisi supetat inde sat purum. Si quoque siccius iusto, (nam
interdum durum foditur, vel etiam instituto artificis arefit, tunditur, secernitur, traiiciturque per lintea
vt puluis euadat subtilissimus) diluendum humore competente est, hoc est, muria, vrina, alioue salso,
si validis ignibus inferendum est; alias & aqua pluuia, fluminea, fontana, glutinosa, liquore ouorum,
vernice & similibus. Quo pinguius est, eo plus addendum glareae elutae, vel puluerati silicis, vel arenae.
Ita vsurpatur simplex, vel compositum. Vtriusque exempla, & varietatem exhibuimus in Alchymia,
Sapientiae ornatur titulo, quia philosophorum, qui sunt sapientiae studiosi, instituto seruit; vel quia ar¬
tis sapientissimae sapienter vsurpandum est instrumentum, & his, qui ad sapientiam in rebus naturae
abstrusam aspirant, ministrat. Potest & lutum Hermetis appellari, & Chymicum, vti solet foecunda esse
industria in honorariis titulis excogitandis. Tale lutum sapientiae aliqui artifices ad fornaces vasaque,
illas quidem tam extruendas, quam muniendas, haec loricanda, generale proponunt hoc, quod fit ex
duabus partibus argillae madefactae & tertia fimi equini, quam tamen augent, si deprehendunt fissuras
agere & rimis fathiscere. Miscent probè & aequaliter, subiguntque fustibus ferreis, cultris scindunt,
aliena separant, vt omnino fiat homogeneum. Nimium fimi non est addendum, ne combustioni fa¬
cili sit obnoxium; sed artificioso Stochasmo coniiciunt ex argillae pinguedine, quantùm requiratur fi¬
mi, minuuntque hoc, si illa vnguine luxuriat: sin pauper est, augent quantitatem.
Contenti hoc poteramus esse ad fornaces & vasa. Non enim in multitudine ars consistit. Sed me¬
lius peius docent circumstantiae. Si luto fornacario adieceris squamas ferri in puluerem redactas vali¬
dae fiunt fornaces. In igni duraturo luto additur aqua salsa, fimusque iungitur tomento. "Elige argillam
figulinam quae in igne candescit aut coerulea euadit. Huic iunge squamam ferri, lapidem molarem, vel lateres & salem":
Fit mistura ad catinos & ollas, fornacesque. Mica quoque sola adiicitur argillae ad ollas; vel lutum & si¬
lex vstus lotusque subiguntur lixiuio. Ex Talco trito, cerussa sale communi & albuminum aqua (nam
discutiendum est ouorum album & in aquam resoluendum) fit lutum ad ignes validos, eodem pertinet
& haec mistura: "Argillae optimae pars vna; fimi equini repurgati partes duae: pulueris è lateribus parùm, nonnihil item
squamarum ferri, calcis viuae, gypsi itidem comminutorum:" contemperentur cum aqua admodum salsa. Fiat
pasta ad armandas in reuerberio (vbi aquae fortes fiunt) cucurbitas similiaque vasa. Nonnulli tali loricae
praemittunt pannum muria forti delibutum & resiccatum, posteaque inductum ouorum albo, & are¬
factum denuo. Hunc cum adaptarunt vasi, imponunt lutum, resiccantque. Vel lutum quo vtuntur fabri
aerarii fusorii, qui orichalcum tractant siccum, excussumque misce cum pilis & dimidio capitis mortui
ex aquis fortibus. Tenuiter hoc vitris illinitur. vel: "minii factitii, cinabaris natiui, vitri pares subiguntur cum
vernice, & per splenia inducuntur rimis, iuncturis, atque etiam vitris integris ne dissiliant in igni". Aliud ad vasa aqua¬
rum spirituumque fortium, & partes acesiae iungendas: "Luti lotione repurgati & ad solem resiccati partes de¬
cem: cineris eluti duae: fimi equini praeparati (coctione & despumatione) tres, batiturae ferri vna: pilorum bubulorum
excussorum duae: misceantur & cum sanguine bubulo, vel ouillo subigantur, idque recente & calido adhuc, si fieri potest
baculo ferreo probe tundendo verberandoque". Interdum nonnihil pulueris ex vitro veneto ingeritur, sed id pau¬
cùm esto. Ad vitra destillatoria, "argillae praeparatae adde farinam ex caluariis animalium, ferri scobem, vitrùm,
salem, & caerussam." Sed in igni sicco id erit vsurpandum. Ad fornaces ferreas inducendas: "Cape luti argillacei
tres libras, orbium vitreorum, scobis ferreae per cribrum excussae, sauguinis taurini an. lib. ß. Farinae secaliceae manipulos
duos: fuliginis pineae tantundem, fuliginis caminariae concretae quartam vnam: paleae ex stipula lini, dùm frangitur, &
pilorum quantum satis. Subigè cum ferreo conto, secundum artem adiecta aqua pluuia, aut fluuiatili." Lazarus Erke¬
rus ad fornaculam ita parat lutum. Argillae bene subactae immisceatur tomentum laneum, vel fimus
equinus: Item sanguis taurinus, squama ferri & sal communis. Hac mistura postquam incrustatae sunt
fornaculę ferreae, & resiccatae, illinatur, quod constat "puluere vitri veneti, cinere ossium, paucoque luto aqua resolutò."
Tandem leni igni inarescant, & fornacula incensa peruratur. Fit gluten ferreum etiam simplicius ex
"ferri squama, sanguine tauri, fuligine caminaria, sale & vrina." Hoc conueniebat & tabulis fornacum ferrearum
iungendis, quae alias non admittunt quodhibet glutinum. Id ipsum vtile est etiam ad rimas, de quibus
infra. Spissamentum ad solidanda vasa porosa sit ex "cerussa & minio, oleo lini mistis. vel R. boli armeni, creta
albae, an. lib. ß: squamae ferri y iij. argillae bonae lib. ij. saxi murarij rubri, calcis viuae an. lib. ß. fimi equini praeparati, vel
pilorum ex corio bubulò q. v. subige cum oui candido. Fit & ex lutò exiccato, sanguine draconis, tomento, bolo armeno,
argilla, calce viua, albumine, sanguine bubulo vel ouillo, mistura eiusdem vsus."
Hoc in genere monent artifices, vt vasa in igni duratura saepius aqua salsa perliniantur. Vitreae arenae
& si milia quae valido aestu colliquescunt, tunc maxime cónueniunt, cùm quarto gradu reuerberii diu
vtimur. Ita enim illa mistura in se firmatur, solidaturque, vt pro vase esse queat, quo pacto compertum
habemus lateres ex fusili arena, & catillos vitrescere ignium vehementia. Alembici non facile liniuntur,
nisi in aquarum fortium & spirituum destillatione, vt sint tutiores ab allapsu aëris frigidi. Conceptacula
similium operum collo fundoque tenus crasso inducuntur luto, in qua re artis est sphaeram sphaerae
super a ddere, & non simul impingere loricam totam, sed ordine.
Quia vero non tantum conceptacula rerum, sed & furni fornacesque fathiscunt vario incursu seu
qualitatum aduersarum, seu atterentium, seu rumpentium colliquantiumque flammarum, aut spirituum
violentia seu humorum acrimonia: ad rimas sarciendas obstruendasque & cautus ingeniosusque debet esse
artifex, & satis in omne momentum instructus. Sarciuntur autem fissurae vel remisso opere & frigefactis
vasis, id quod non raro res ipsa docet, cum vasa sunt intus recondita: vel etiam statim, vt in extantibus
forna¬
Ii 2
Lutum sapi¬
entiae vel
magistrale.