413
Plin. lib. 36.
cap. 24.
Lib. 5. cap. 121
De glutine ex
oui albo &
calce lege
Plin. lib. 29.
cap. 3. Et ca¬
ue indiscus¬
sum albumen
sumas. Nam
opera ludi¬
tur.
90
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
fornacum partibus, alembicis, collis cucurbitarum, ampullis excipientibus & similibus. Dedimus &
huius operis materiam in Alchymia. Sed vt vno non apparente artifex ex farragine petere possit sup¬
plementum, haec adiicimus. Fornacum rimae fissuraeque (nam eadem ars est in obstruendis rimis, per quas
colla vasorum prominent, & rupturis) farciuntur stuppa, vel pannis, & postea inducuntur pulte ex
luto, cinere, calce. Loco huius intruditur lutum fornacariùm, quo & constituuntur furni: aut quo
facturae catinorum restituuntur, quale fit "ex calcè viua, acte, caseo" ad modum malthae, quod si rubeum af¬
fectas, adiicitur farina laterum, aut bolus aut rubrica: si atrum, fuligo è caminis: si gryseum, cinis perfectus.
In ampullis vitreis aliqua ruptis ingeniosior reparationis ratio est, quae tamen in nonnullis materiis
potest esse communis cum fictilibus, lapideis, metallicis, prout iudicabit artifex exigere praesentem ne¬
cessitatem, & materiarum conditionem. Ad fissuras ergo praeter posita in Alchymia, haec conferunt: vasa
metallica alicubi perfracta ruptaue extra opus suuntur ferruminanturuè ea arte, quae exponitur in ma¬
gisteriis iungendorum. Pro vitreis gluten fit ex ichthyocolla & aqua ardente. Vel: Gummi arabici aut
mastiche trita soluitur aqua ardente: solutio incenditur, statimque absque mora fracturae illinitur, ne
duratio anteuertat. Vel si caloris vis tale linimentumm non patitur, vernicem liquidum pone super fissu¬
ram, & asperge calcem viuam recentem, cumque nonnihil resiccata fuerit, insemina aliam, idque ter quaterue
ad voti summam & rei necessitatem repete. Deinde si vas extra opus caloremque est, candelam ardentem
ab extremo vno admoue, & circumducito ad alterum, donec duricia placeat, sitque satis iuncta & solidata
rima. Vel: "Cape minij partem vnam, calcis viuae dimidiam, pollinis volatici ex molis parum, commisce contemperaque cum
ouorum exc albumine liquore. Illine linteo, & appone industriè, sineque arefieri quantu decet." In aqua etiam vetustis¬
simus vernix pro glutine est. Miscent & calcem, mastichen ouorumque liquorem: vel vernicem, minium
farinamque vitri contemperata inducunt panno Xylino imponuntque fissurae. Cum induruit, addunt
lutum albo ouorum subactum: vel componito cretae, "pollinis molendinorum, vitri an. y ij. farinae laterum y. j. oui
albi discussi, qui. s. fiat Emplastrum, ad vitra fracta." Nonnulli generalem maltham ad aquas & ignes conficiunt
ex vernice (scriniariorum intelligimus) & cinabari. Fit & vitrarium gluten tenax, quod non transmit¬
tit aquas ex farina vitraria, gypso, pauca calce, vernice & ouorum discusso albo. Sinitur autem paulatim
siccati triduo aut circiter. Sicubi tamen momentaneus vel extemporaneus huius vsus requiritur, possumus
candelam admouere, vt supra. Vt firmius haereant eiusmodi ferrumina, orae rimarum exasperandae sunt,
radendaeque. Tale fit quoque ex vernice liquidiore calcem & cerussa in labide nonnihil calente contritis
contemperatisque. Ad lapidea terreaque, quin & ad vitrea hoc confert: "Casei decocto calx miscetur, & ada¬
ptatur: vel pix citrina & farina laterum, quae mistura aquàs coercet:" vel "minij vnciam, pollinis ex vitro Veneto semunciam,
farinae lateritiae didrachmum, super leni calore subige, & adde vernicis stillantis vnciam." Potes tamen pro arbitratu
liquidiorem misturam reddere, aut crassiorem. Huius loci sunt & lapidum ferrumina, quas Lithocollas
dicunt, qualis est illa Pliniana ex gleba calcis recentis, quae restinguitur vino: mox tunditur cum adipe
suillo & ficu, duplici linamento. Fit res durissima & tenacissima. Dioscorides parari similem iubebat
ex lapide Pario, marmore & glutine taurino. Alii capiunt farinam ex lateribus, resinam terebinthinam
(vel picem) & calcem. Cardan. 73 subt. Fit maltha perpetua ad partes diuersorum marmorum iungendas
ex calce & suillo adipe vel pice aut oui candido. Alii capiunt "resinae sulphuris, an. lib. j. pul. saximurarij, cerussa
an. y. viij. collique facta in massam coeant. Huiusmodi sunt & haec: "Farina laterum pars vna: pollinis è vitro pars tertia:
dimidia quarta fomitis tusi: olei, resinae, tomenti singulorum quantum necesse est"; sed caue tomentum sit nimium.
Calide hoc inducendum est lapidibus. Aliud. "Scobis ferreae elimatae: pulueris vitri Veneti singulorum pars vna:
Lateris triti, stibij singulae dimidiae. Cerae Terebinthinae, mellis, sulphuris, itidem mediae singulae confundantur in olla su¬
per prunis, & commisceantur spatha, vel tudicula. Misturam effunde super lapidem madentem, vel asserem
politum, seu abacum ligneum. Subige manibus quam optime. Iungere fracta saxa lapideaue vasa cum
consilium est, extremitates praecalefactas coapta & iunge exacte. Lutum comminutum asperge, eum¬
que colliquefactum est, & iam comprehendit oras, setaceo aquam frigidam inducito, ut stipetur.
Si ita fractus lapis est vel vas, vt abruptae planè sint partes, potes erectam statuere inferiorem calen¬
tem, puluereque inseminato, cùm liquescit calore, statim imponere, sed exactè commissis extremis, su¬
periorem. Hoc autem solet crebro euenire in porphyriis, & fornacula terrea &c. cuius tamen fracturae
etiam possunt pannis aqua salsa madefactis impleri, & oblini luto ex argilla, cinere, calce, etiam in me¬
dio opere. Vasa alioquin tam vitrea, quam terrea ad ignem aquamue restituuntur glutine, quod fit ex
caseo contuso coctoque in aheno ad purum ex aqua, donec pinguedo separata sit, & eluta aqua recente.
Ei miscetur glarea in farinam comminuta; puluis item vitri, & pollen frumenti cum glutine cornuum,
& ferri scobe. Mistio peragitur super prunis. Quanquam autem ex dictis nonnulla etiam ad commis¬
suras vasorum obstruendas queant adhiberi, alia tamen est harum obstruendarum ratio, cum iterum
absque fractione sunt disiungendae. (Vbi enim frangenda sunt vasa ab opere absoluto, fortasse nihil inter¬
est, modo confusio rerum contentarum, si quae in sunt tales, quas seorsim collectas volumus, euitetur.
Et sunt ipsae commissurae, non vnius modi, quibusdam laxioribus, hiantioribusque existentibus, aliis
arctioribus exactioribusque. Pudor autem est, tyronem ad grauiora aspirantem in his deficere, aut
oscitabundum esse. Commissurae laxiores & quas moueri inter operandum nil attinet, farciuntur stuppa
vel papyro madefacto (sicubi ignis iniuria non pertingit.) Deinde puls inducitur ex farina triticea, oui¬
que candido: splenia quoque seu plagulae ex vesicis bubulis imponuntur, illiganturque arcte? Sed ne
aqua quidem huc peruenire debet. Itaque si metus periculi est, liquor albuminum discussione factus
inducitur, & calcis viuae puluis asseminatur, aut ex superioribus gluten petitur, quod tolli radula post¬
liminio potest. In spiritibus subtilibus fortibusque aquis conficiendis, vtile est iuncturas tali linimente¬
munire. "Cape luti praeparati partes duas, calcis viuae vnam. Commista subige cum oleo lini, & ex arte inducito, vel laeuo¬
ris lithargyri, & vitri an. y iij. farinae triticeae lib. ß. ex oui albo fiat pasta", quae intra & extra plagulas inducatur, &
rectè exiccetur. Alias linteolum luto perunctum accommodatur, induciturque crusta, ne externus calor facile vim