413
92
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
excoquitur granum. Pollen inducitur omnibus. Consule probatoriam. Catini vero triquetri & fuso¬
rii ex terra aquesgranensi, vel Ipsaea aut simili fiunt. Lapideae ampullae postulant argillam, quae igni¬
bus saxeam acquirit duritiam; Et haec est suis locis, vnde petenda, peculiaris. Alicubi enim admodum
tenera est: alicubi crassior. Est vbi magnetin argillae purae miscent. Hinc solida fiunt vasa & ignium
contemtricia. Figulina arenosa, nisi valido aestu vitrescat, transmittit humores. Metallurgos vulgo
commiscere paries pulueris carbonum, & luti usti, quadruplum cineris eluti cribratique, & aquam vt
decet addere, notum est. Appellant gestub & eo focos instruunt, aliterque vtuntur. (Hinc illa phrasis
cum rumpitur stratum luteum & cinericium fulminatorii, aut fornacum excoctoriarum das gestub
stehet auff etc.)
Quomodo vasa repurgari debeant, si non monstrat vsus praesensque necessitas, peragit autem la¬
bor industrius, alacris & prudens, forsan scutica magistri admonebit: Et sane leue negotium est in for¬
nacibus, ahenis, catinis grandibus & similibus saepe in vsum reuocandis. Malunt tamen aliqui extem¬
poraneas fornaces denuo compingere, quam repurgando sarciendoque molestari: Et est id metallur¬
gorum potissimum, qui ramenta minearum vel Medicis colligunt, vel operis interpellibus ad denuo
excoquendum. Cucurbitas retortas terreas & metallicas interdum eo fine membratim componi cu¬
ramus, vt post opus emundari queant. Vidimus, qui post oleum succini feces ex retorta extorqueret
glandibus immissis, vaseque concusso. Sed necessitas praesens cuique subiiciet consilium. Qui fumos
ex Tabaco per tubulos terreos hauriunt, caminos istos reddunt mundos ea arte, qua telas amianthinas
Regum ministri. Exurunt enim sordes candefacto instrumento, si tantùm ignis citra rupturam ferre
potest. Si vitris à medicina acrilabes imprimitur, quam nec Echini, nec aquae facilè abstulerint deter¬
serintque; imitari factum possumus. Aliquibus tamen prodest lixiuium & aliae detersoriae humidita¬
tes. Sed cauendum, ne firmitas aliquid capiat detrimenti. Quae vasa terrea vitreaue, in quibus mate¬
ria fuit, acribus ignibus sunt diutius oppugnata; taro secundos sustinent. Nihil in illis fidi est ob labe¬
factatum humidum tenax, quo firmius cohaerebant.
Ad furnos aliqui lateres crudos in circulum vel quadrum pro modo fornacis directos sectosque
malunt, aliqui coctos: aliqui lapides murarios. Crudi inseruiunt validum ignem passuris; alias dif¬
fluunt vaporibus admissis. In genere lapidum cauendi minerales, qui sulphure, nitro, chalcantho & si¬
milibus infecti sunt. Fornaculae inseruit aliquod lutorum superiorum genus; vel argilla tenax & igni¬
bus lapidescens, qualis est Ipsaea, Aquisgranensis, Hanouia, Aldenburgica, etc. substituunt alii fari¬
nam catinorum fractorum duplam, & argillam, elaboratam simplicem.
CAP. VIII.
De aedificio & laboratorio Chymico.
AD fornacum vasorumque accedere disciplinam iam maturum erat. Sed intelligimus, extruendis
reponendisque nondum inuentum esse locum, cuius ingeniosa constitutio maximum potest ad
exercitiùm huius artis afferre momentum. Cùm autem ad hoc ipsum non paruae requirantur tam in¬
dustriae, quam possessionum copiae, vt quod contemplati mente sumus, viderique volumus solerter
excogitasse, in rem perducere, vsuque ipso & rationibus aliquid absoluti habere, possemus demonstratum
dare, saepe nobis adiunctum Euclydem quendam & Vitruuium exoptauimus, nec raro Mecaenatem ex
Chersoneso Cymbrica aut Augustum, vel Salomonem, quorum arte, praesidiisque confisi pandochaeum
quoddam vranium excitare possemus & Tychonicum opus in insula PorthmiDanici Huaena apud nos
quoque exprimere & imitari. Sed facultate vtriusque auxilii cum destituti simus, neque tamen putemus
nos hanc operis partem posse saluo iure & dignitate chymica praeterire, reiectis ad artifices demon¬
strationibus, ad opulentos vero locupletesque exaedificatione materiali, quantum possumus in Idea de¬
lineanda elaborabimus, & quid nobis in hac re consultum videatur, proponemus. Vt enim est apud
poëtam:
"Saepe etiam est olitor valde opportuna locutus."
Possuntque artifices scire de suis ingeniis etiam quasdam exotericorum plebeiorumque censuras.
Ornamenta augmentaque facile est addere inuentis. Sint ergo de his soliciti, quorum cura ab aliis vacat.
Liceat etiam pro locorum dispositione & adminiculorum felicitate mutare quod libet; Et aduolent
Orpheo Amphioneque canentibus vel lapides vel ligna; aut etiam Solomoniae naues ab vltimis vsque
Indiis aurum argentumque comportent peruanum, & sumtuosissimo operi materiam praebeant am¬
plissimam: vel tandem fructu artis professionisque suae locupletatus Chymicus ipse sibi extruat mira¬
cula rerum, studeatque etiam ambitiosissima Iudaicorum Aegyptiorum, Babyloniorumque & Roma¬
norum opera exuperare. Nihil ista nos moramur, qui apiculas imitati, cauitates arborum stramineas¬
que capsas non abhorremus, si desint aluearia splendoris puritatisque gemmeae. Sed ad rem. Volumus
chymicum nec pietatis exercitia intermittere, nec à caeteris vitae honesto officiis immunem furnuli,
duntaxat obscuris immori; sed in societate ciuili humanitatem colere, honestaque familia professionem
suam illustrare, vt in omnem virtutem intentum habeat animum, & adminiculis consilioque patriam
& sociis queat adesse. Itaque non χυμειον duntaxat seu laboratorium ei affingimus, quanquam hoc sit
futurum, vti studium proprium & interius, ita etiam exercitium prae caeteris conspicuum, sed vna ho¬
nestae conuersationis liberalisque vitae domicilium, quod & ea comprehendat, vnde ad viuendum satis
commodè peti possint adminicula, eidem attribuimus. Praeter praedia itaque rustica per administros
fidos matremque familias procuranda, habeat in vrbe domum, viuatque in ciuitate orthodoxae pietatis &
legum correctissimarum amantissima. Perquam vellemus aream ei suppetere à caeteris aedificiis dis¬
iunctam, expositamque mundi, vt decebat, cardinibus, in qua insulam sibi iuxta studiorum finem
extrueret