413
100
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
plumbo candido) orichalcea, diphryges ferrosum, diphryges aerosum, &c. Inde lapides à succis fluxili¬
bus immunes: argilla quoque & lurum potissimum arte praeparatum, ex quib. vel continuae fiunt for¬
naces, vel contiguae, partibusque compactiles. Focus & pyriatherium ex necessariis fornacis est. Ita¬
que vbi hic deest, perit ratio fornacis. Ita quod non fouet ignem, vel huius gratia factum non est, vt vt
appellationem aliquando sustineat, iure sane & reipsa defendere non potest. Fornacis itaque necessa¬
riae & essentiales partes, quae ideo & perpetuae, sunt duae focus & huius ambitus concaua forma parie¬
tibus eductus, & foco continnatus. Quia vero fiamma viuere nequit, nisi ab aëre nutrita, & à fumis re¬
solutis recrementisque igni fouendo ineptis repurgata: necessitas conseruandi ignis edocuit addita¬
menta spiraculorum vnius ab imo, qua aura subeat, alterius, qua se recipiant fumi, quorum natura est
leuitate sui sublimia petere & in auras euanescere. Illis autem (fumi enim vox est imperfecte mistae rei
nota) coniuncta sunt resolutionis violentae elementa, quae eadem via ad suas contendunt sphaeras pe¬
titque coeleste coelum spiritus igneus locum ignis, aër miscetur aëri: quod vero terrenum vna euectum
est, & aqueum, id destitutum vectore suo redit in locum grauium aut denuo glutinatum solidatumque
alicubi adhaeret. Terreum elementum iam statim graue, & simili violentiae non obnoxium vel attenta¬
tùm tali, subsistit in foco, vbi cumulatum coegit administrum vulcanium vel ad latus secernere, vel
gerere cineres, vel etiam pro inueniendi subtilitate per pauimentum geminatum subducere, qua arte
simul factum est, vt suspiraculum in vnum coaluerit cum cinerum via, & focus craticula sit auctus, qua¬
si pertusum pauimentum in subsidium solidi sit excogitatum. iam ergo capsa illa fornacaria non vni in¬
cumbit foco sed duplici, & hac occasione in duas cauitates dispescuit, vnam ignis, alteram cinerum. Et
illi quidem simul est concredita materia patiens, seu ignium vi elaboranda interuentu noui vasis, si
quidem non consultum apparuit immediate committere vtrumque, aut id non tulit destructionis
potentia. Verùm id quoque ars in multis correxit, cum manifestum esset, non per se flammas peti, sed ca¬
loris causa. Exclusa ergo flamma spiritus calidus admissus est, idque variis modis. Nam aut à toto vase
separatur ignis interiectis interstitiis parietum tectorumque, aut saltem à parte superiore, ita vt nihilo¬
minus ambiat ventrem fundumque: nec hoc vno modo, quandoquidem vel simplices sunt ollae cati¬
ni, abena & huiusmodi, vel geminatae, & nonnunquam etiam tertii accessu ad maiorem moderationem
perductae. Praeterea non quovis calore quodvis praeparari domariue fine vtili experientia docuit. In¬
de natae caloris administrandi varietates, etiam varia adminicula fornacibus adiecerunt veluti spiracu¬
la varia, operimenta, testudines & caetera, vnde maxima fornacum prodiit multitudo, eaque non sim¬
plex tantùm & vniformis, sed & compacta ex pluribus speciebus, siue operis ratione ita exigente quam
commodissime, siue compendio laborum & sumtuum, siue loci, temporumque & rerum praesentium
consilio. Quam saepe excoquendorum copia mutat fornaces, quam saepe misturae, & diuersa separan¬
di bonum ab inutili instituta, commoditatesque vasorum segregantium & recipientium, quam saepe
laborationis locus? Intelligit ergo huius artis studiosus, se omnem operis futuri, rationem in explorato
& ob oculos habere debere, scireque quib. ignibus, quoque caloris gradu ad finem optatum, queat per¬
uenire: & his applicandum esse conuenientem fornacis, caeterorumque vasorum modum. Incredibile
est quantum artifex artifice intellectu & notitia naturae rerum, operis modo, & ingeniosa vasorum ap¬
plicatione additamentorum quoque & ignium regendorum scientia distet. Perniciosa enim est eorum opi¬
nio, qui modo concredas quid ollis fornacique, putant id sua sponte vulcano admoto recte processurum,
cum certum sit, artis principium & motum esse in mente perita voluntateque artificis, non in natura. Ab
illo ergo, non hoc principio resultat magisterium, quanquam iuxta momenta inexistentis naturae, &
procliuitatem cum non nouas naturas procreare studeat artifex, & dispositiones facere, sed pridem Dei
mnipotentis verbo productas ad vsum reddere habiliores quae facultas industriae humanae est conces¬
sa, idque tandem assequitur per imperfectionum gradus, & priores motus progrediendo ad finem destina¬
tum. Inuenit a. experientia plures fornacum formas, easque ex dictis argumentis, non pro numero sin¬
gularium, quam in praeceptiones catholicas per se non veniunt. Sed homogeneorum & vniformes elabo¬
rationes, quanquam vt in aliis, ita & in his accidant subinde crypses, & catachresos pro iudicio artificis, & re¬
rum dispositione. Ex materiae conditione fornaces sunt ferreae, aeneae aliaeve metallicae: fictiles seu soli¬
tariae, seu ferro ligatae munitaeve, lapideae, lateritię ex crudis coctisve laterib. Ex forma multiplex est dif¬
ferentia. Quaedam absoluitur, omnibus partib. abundat alia, alia deficit. Est teres, quadrata aliterue an¬
gulis adornata: Tecta, aperta, & tecta vel plano, vel fornice. Est & turrita, canalibus peruia, inuersa, re¬
cta, &c. A fine operum destillatoria dicitur, probatoria, sublimatoria, cementatoria, ascensoria, descen¬
soria, excoctoria, tostoria, & huiusmodi. Alia perpetua est, alia temporanea: Composita saltem conti¬
guis partibus, vel etiam compacta glutine: maior, minor, fixa, mobilis, vigili studio curanda, acesia. Et
vasorum diuersitate & situ est catinaria, ahenaria, libera, affixa parietibus. Quaedam follibus exusci¬
tatur: nonnullae sponte subeunte aëre, quod vt facilius fiat, locus & ventilabra adiuuant, Inde vento¬
sam seu anemiam appellant. Sunt, quibus camera imminet ad fauillas excipiendas. Ita ollae vel rectae
vel inuersae statuuntur vel in latus sternuntur. Sunt cinerariae, aquarię, ex quo genere balneum, vapo¬
rariae, & innumerae alię. Aliqui cacabarias faciunt, & circulorum ordinibus fastigiatas, aliqui in coch¬
leam conformant: Quidam nominibus discernunt furnos, clibanos, fornaces. Debent nonnihil
multitudini etiam diuersa studia, vnde fornax lateritia, calcaria, figulina, pistoria, cereuisiaria, etc. Cor¬
tinaria, miliaria, etc.
Quidam furni subdiales sunt, quidam inclusi. Sed non est, vt per omnia decurramus artificia.
Id addendum est, Chymiae magistros libentius in disciplina fornacum sequi rotundam teretemque
dispositionem, quod ignis in his & operari & regi perfectius possit: Quae si in ipsis fornacibus non
possunt omnino obtinere, saltem vasis adiunctis exprimunt Deinde in artificiosissimis ma¬
ximeque suae professioni propriis sicubi potest cinerarium ergasterio & foco iungi, non
ęqualem