413
image 8
101
De sceuastica artis.
G. Fornacula extemporanea ex laterculis coagmentata est, quae eidem obnexia est accusationi,
quam Lazarus intendit Norimbergicae; sed excusatur vsu momentaneo, & vrgente necessitate.
F. Fornacula Agricolae teres est; G. eiusdem angularis, vtraque cinerario satis amplo instructa, quo
compensetur spiraculorum caeterorum absentia.
C. Budelius hanc proponit probatque formam; sed non singulas expressit partes. Inniti sane de¬
bet perflatili pedamento. Adiecit tegulam & catillum, quae & ipsa vasa sunt artis probatoriae: sed ma¬
gnae varietatis. Patent nonnulla in designatione Norimbergicae prima, & notanda ibi prae caeteris te¬
gula est, quae itidem nonnihil facere potest ad diluendum crimen ab Erkero intentatum. Coniecit hu¬
iusmodi instrumenta plura in vnum planum Lazarus. Liceat inde traducere in hunc locum schema,
quod est tale.
Super quatuor scamnis
seu abacis disposita vides in¬
strumenta ad probatoriam
pertinentia. A. Tegula
fornaculae ferreae antiquae
est à postica parte repraesen¬
tata, & latere sinistro: B.
eadem à fronte & latere
dextro exhibita. Fenestra¬
tam solummodo conspicis
tribus parietibus, & hemi¬
cyclis iuxta plantam exci¬
sam, C. Proponitur titulo
tegulae Norimbergicae pun¬
ctis pertusae totidem parti¬
bus, & similiter priori sectae,
quàm formam ante quoque
produximus: & exhibet se
hic contemplandam à po¬
steriore. D. monstrat an¬
teriora interioraque dextra.
E. Fornaculae distomi tegu¬
lam subiicit oculis à dorso.
F. eandem à fronte, Plantas
excisas ad angulos rectos ha¬
bet, & sic pedibus suis insi¬
stit. Ab hac nonnihil variat
sequens eius posticum G. anticum H. Ibi geminata sectio est in lateribus, hic simplex. Posticus
quoque paries ampliorem in illa caesuram plagamque accepit, quae hic est angustior. Sed in fornacula
Eudeliana tegulae habet pedes continuos. Vnde elucet, hac quoque in partè artificum dissensus & in¬
geniorum certamen, quolibet nihilominus sibi tribuente possessionem & vsum optimae. Si cum his
conferas Agricolae, diagraphas, augebitur multitudo. Tales enim nobis ille sistit tegulas:
Ex quibus intelligimus,
tegulam esse fornicatum
instrumentum oblongum
ventilabris & ostio peruium
ad tegendum catinos for¬
nacum, ne operae polluan¬
tur fauillis, vtque calor eo
temperatius in materia
laboret. Hac forma fineque obseruato, suo iudicio vtitur quilibet magister, & pro re sibi tegulam for¬
matam curat. Nonnihil tamen debetur & fornaculae. Nam vtriusque aptitudo & operatio correspon¬
dere debet ita, vt pro eius varietate haec quoque sit multi¬
plex. Praeter dictas species sunt tegulae rotundae in collum
productae, & fenestris quadrangularibus confossae, quo¬
rum vsus in argento ad perfectionem, regulamque vren¬
do. Venter harum aliquando continue iungitur collo, ali¬
quando seorsim concinnatus, ei in opere adaptatur. Habent
aliquid simile etiam capsae vitrariae, quibus inferuntur vi¬
tra conflata, vt ibi miti calore paulatim indurescant, nec
dissiliant frigore. Vtriusque figuram offerimus hoc sche¬
mate, in quo A. defignat tegulam vstoriam inuersam, vt
cauitas eius pateat. B. stratam in plantam. Γ. capsae vi¬
trariae à tergo repraesentatio est, A. a fronte. Ostio dunta¬
xat patet.
Redea¬
Kk 4
image 9
image 10