413
109
De sceuastica artis.
Dispositio est apud Agricolam lib. 8. rei metallicae, pag. 215. Quae vero ars est aluminosorum saxorum, ea¬
dem & pyr itarum atramentosorum. Eadem fornace vruntur similiter. At quid hoc ad Chymicum? Di¬
ximus, scientiam & iudicium ex ea placere. Nunc addimus imitationis industriam. Essentiam enim ex
re aliqua minerali concinnaturus, explorare prius debet, quaenam insit, simplexne & vna, an multiplex, vti
solet in officina subterranea saepenumero multa confundere natura. Exprimet ergo fornacem huiusmodi,
& in ea crematuram peraget. Si calce indiget, neque ad manum, aut in vicinia est, vnde petat, ne inops sit con¬
silii, & huc redeat, sibique ipsi sua industria ex collectis lapidibus, gypso, marmore, ouorum testis, etc. com¬
paret, nec minus ita, si reuerberium desit, compensare indigentiam potest. Sed adiiciamus & alia crematoria.
Focus crematorius panum lapidis fissilis excocti.
Furnum hunc itidem, vt alios multos exhibuit Agri¬
cola, estque ei forma erecta, & parieti iuncta, qui claudit
ambitum, perficitque fornacis schema. Lapidi fissili aeroso
plaerumque destinatur. Crudus iste, quo pacto in principio
in plano subdiali subiectis virgultorum aridorum fascibus
incensisque aduerso vento vratur, & bitumine spolietur,
& mollescat mitescatque simul, non opus est repraesentare,
cum absque vase artificioso illud fiat. Sed vstus iam, & in pa¬
nes excoctus, septies aut nouies recoquendus est, qui la¬
bor peragitut proposita fornace triplici. Nam ex prima
transfertur materia in secundam, ex hac in tertiam, indeque
circulo reditur ad primam, vsque ad perfectum. Inde pro¬
bator experimentum rapit. Crematura haec fascibus ari¬
dis frondium & virgultorum, quibus fracti isti panes in¬
sternuntur ruditer, peragitur. Patent autem fornaces à
fronte administrationis commodioris causa, & quia opus
non multae est industriae laboris maioris. Liberius item allabente aura subduxerit halitus, nec ita nocue¬
rit spirit us salsus bituminosus, aluminosus, chalcantosusque compagi diutius sic duraturae. Chymicus
animadiuertit structuram congruere cum furno venarum excoctorio, si accedat anticus paries cum de¬
cente foco. Si itaque opus habeat materia plus vsta, quia fors negligenter in ea versatus est opifex, aut
subtilitas artis requirit operam pleniorem, ex lateribus tetragoniis excitabit fornacem similem ad vsus
eosdem. Inseruiet ista res nonnunquam etiam calcinationi: aut saltem exemplum inde accipi potest,
quale obseruatur in chalcantho cremando à Dornaeo, qui tamen modus est Dioscoridaeus. Vena auri
compendio potest torreri intra circulum. Cape circulum ferreum, eumque farci sale humido. In medio
efforma scrobem, vel foueam, in quam pone pyriten seu marcasitham auriferam tritam, admista dimi¬
dia parte halonitri vnà contrita. Obrue misturam sale humido, sine arefieri, & prunis admotis crema¬
donec tandem excandescat. Cum refrixit, inuenies nodum durum ex vena & halonitro factum. Tritum
hunc elue per alueolum, & inuenies auri valorem in ramentis & sabulo puro. Nonnunquam cremato¬
riis fornacibus immittitur aqua ad venas domandas violentius, & simul eluendos succos spiritusque
nocituros. Id patet sequentibus exemplis.
Furni crematorii panum aerosorum.
Furni crematorii venarum auri immitium, etc.
Prius schema translatum ex 8. Agricolae est, apud quem repraesentatur pag. 283. vbi de panibus aero
sis ex lapidibus vel cadmia vel pyrite conflatis agit. Similem proposuerat ante, cum de venis vrendis ser¬
monem instituisset pag. 214. "Aqua saepe immittitur, inquit, in venam vstam, & adhuc calentem vt magis mollefacta fria¬
bilis euadat, postquam ignium vis humorem exhausit. Fit enim, vt in calce solet. In panes vero aerosos sequente nocte tota indu¬
cittr riuus, vt si in eis restet alumen, chalcanthum, aut halonitrum metallis noxium, id eluat, lapidesque domet, & mitiores fa¬
ciat." Addit autem, istos succos raro nocere solere. Verentur nonnulli, ne iacturam faciat metallum, si prius exco¬
quatur succus in propriis cortinis, & extrahatur castellis, idque potissimum in chalcantho & aeris vena de¬
prehenditur, quandoquidem ditius excoquitur & probatur absque elutione, quam praemissa. Alioquin nihil
referebat, quin prius ista mineralia eliciantur; nec videmus in halonitro & alumine incommodum
magnopere metuendum. Sed ad fornaces.
ln
image 15
In fine 8. lib.
aere metall.
Paginus re¬
fer ad formem
folii Basilea
1561.