413
image 19
112
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
conferta, quae iamiam ignem conceperunt, requiruntque praesentiam magistri. I. ostia seu aditus sunt, spa¬
ciorum quadrati, per quae regitur opus. Ea efformatae sunt in muro anteriore, seu macerie lutea, cuius
absentia angularem focum à sinistra nudatum interius videndum offert. K. murulus est, seu ἀπόστημα fun¬
damenti cinerarii. Itaque fit, vt tota vstrina faciem reddat cortinae foco suo impositae. L. circulus ferreus
& modiolus seu forma catini, cuius amplitudo debet respondere catino, & hic tantus fieri, quanta est
argenti ad regulam excoquendi mensura, quam postea sequitur etiam fornacis in parte eminente extru¬
ctio. Nam quia latera anteriora ex luto constant mobili, coarctari spacia nonihil possunt, quantum scilicet
patitur ventilabrorum dispositio, quanquam eius causa in plures capacitates furnus est distributus, vt vel
vna sola caeteris feriantibus peragi coctio possit. M. catinus cinereus malleo & globo intra circulum fat¬
tus & addensatus efformatusque, & sic hoc quoque se habet instrumentum. Agricola in fine lib Io. den¬
met. proponit formam turritam cum aeneis valuis foricula peruiis, & tegulam à collo suo solutam, quem po¬
tes inspicere. Sed quod ad venas cremandas praeparandasque attinet, non negligendi clibani sunt in se¬
micirculum super pedamento orbiculato, seu cylindri segmento reducti. Eos Agricola sic pinxit:
A. Carnorum furnus est, in quo py¬
rites aurifer, & vnà etiam sulphure &
chalcantho praegnans, postquam exhau¬
stum, hoc est, coquendo macerandoque
crematur, vt sulphur exudet. Non quae¬
ritur hic tam venae mollefactio, quàm
separatio adhaerentium succorum. Itaque
etiam separatorius potius furnus est,
quàm crematorius. Ideò enim in for¬
nicem eum redegerunt, vt ait Agricola,
vt vtiles succi lateribus & camerae for¬
nancis adhaerentes, post segregationem
in vsum veniant. Consilium itaque sub¬
limationis id est, quo chymicus flores
sulphuris concinnat. Fuerant quidem
viae compendiosiores ad hoc ipsum per¬
ueniendi, quo modo aliàs sulphur ex
venis excoquitur descensoria arte: sed dandum quid est consuetudini & venae vnà domandae instituto. For¬
nix pertusus est spiraculis ad fumum educendum, quibus nonnunquam sulphuris stiriae conive accrescunt,
B. tostrina granorum Cassiteri est. Vena quidem solet subdiali pyra frangi, sed segregata grana, cum nonnihil
habeant tum inquinamentorum, tum syluestris materiae nigrae, quae aquis discerni non potuit, neque est seligi
ob mendacem similitudinem (sunt n.steriles venae peregrinaque mineralia plumbum candidum in excoction¬
polluentia, & asperum intractabileque reddentia) repetita opera ignibus ad plenum sunt cremanda. "Torrentur", inqui¬
Agricola, "si caeruleus color ipsis insederit, vel pyrites & lapis, ex quo ferrum conficitur, cum eis fuerint permisti. Caerulei non
tosti, plumbum" (candidum) "consumunt. Ex lapillis nigris (schuerl vocant materiam quandam nigram, partim leuem, partim gra¬
uem: illa eluitur, haec ignibus fathiscens in fumum redigitur. Est & spuma vel pilus lupi niger, eiusdem differentiae & artis in se¬
parando, wolffrum / wolffschaum: item, cadmia nigra, stibium, vel marcasitha nigra virulenta: lapilli ferruginei nigri [unclear]
rubent aut flauent: pyrites albus & cinerens, silex iuber, albus, citrinus, spaht: bismuthum ex generem arcasitharum, nodi schi¬
sti (glasskoepff) haec omnia intermista sunt granis, cumque grauitate praeponderant aquis non possunt segregari, sed ignibus
in fumum vertuntur, idque saepe non sine iactura stanni, nisi velimus hoc non euadere speciosum, sed maculosum, durum, fragile, aui¬
scorijs multis damnosum, etc.) factum plumbum à pyrite & lapide ferrugineo maculatur, nisi in fumum versa euanessam."
Caetera legantur apud ipsum Agricolam lib. 8. rei metall. pag. 281. Tostio ista durat, donec non amplius halet
vena. Si hęc ignoret chymicus, & tamen Paracelso autore, primum ens ex vena parare instituat, citius mor¬
tis autoramentum, quam vitae praesidium conflauerit. Nam venena venis intermista sunt potissimum marcasithis,
quas ille temulentus ad rauim non cessauit inculcare, quod eo nobiliores praebeant efsentias, quo plura mine¬
ralia comprehendant. Cum eo delirant vulgares Medici, qui venas sulphuris crudas asthmaticis propinant qu¬
sibi persuasum habeant, id esse sulphur apyron Galeni & Dioscoridis, non attendentes, eos purum velle, vti se¬
paratum est naturae opere in suo ergasterio vulcaniam exercentis. Et tantum quidem de crematoriis vstoriisque furnis.
CAP. XIII.
De cortinis praeparatoris.
VAsa proparasceuastica sunt etiam lacus, cupae, castella, cortinae, & similia, de quibus in arte infectoria,
nitraria, aluminaria, atramentaria, salinaria, etc. Nos hic non simpliciter de cortinis agimus, led forna¬
ces earum vnà, vtpote in doctrina fornacum proponimus. Has cortinarias, sicut à catinis & ahenis catinarias
ahenariasque appellamus: & sunt sane cortinae in multis eaedem abenis, quemadmodum ex Plin. de purpurae
apparatu patet, θεγμαντηρας vocant, generalioris vsus voce ad specialem rem accommodata. Fiunt ex plumbo vel
ęre potissimum: nonnunquam etiam ex ferreis laminis. Plumbum inseruit mitioribus focis & astrictoriis rebus,
quibus vis ignium nonnihil retunditur, vt in alumine & chalcantho, quorum diluta non coquuntur valde
acriter. Subiiciunt aliqui aeneam patinam ad defendendum plumbum. Cortina purpureae apud Plin. plubea
erat; sed vapore modico ex fornacis cuniculo torrebatur, vt satis esset coctioni. Sali destinantur aheneae.
Itaque cum aliquando plumbum in id designaretur, iactura temeritatem facti redarguit. Halonitrum quoque
licet plumbeis vasis (stanneis magis ex mistura aeris) possit praeparari, potius tamen aereis lixiuium seu muria
eius decoquitur. Compinguntur ex laminis, & reducuntur in formam totundam vel quadrangulam fundo
plano. Adiiciuntur retinacula, aut etiam trabibus imponuntur, & sustinentur furni parietibus. Ita accommo¬
dantur fornaci rotundae vel angulosae, vt emineant sursum, nonnihil recedentes ab ambitu murulato furni, quo