413
8. Aeneid.
4. Georg.
In mirab.
narratione
46. de ferro
chalybico.
4. meteor.
cap. 6.
image 23
114
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
A. Focus quadrangulus ex muris lapideis. B. Cortina
ex laminis plumbeis. C. Ostium. D. Spiraculum, quod est
in quolibet latere hic singulare; sed in altera fornace D. ge¬
minatur, id quod fit, cum ignis acrior requiritur. Est autem
vtraque ante & retro in directum perfossa, aut si posticum
clausum est, patentiora debent esse ventilabra, & iuxta an¬
gulos posteriores sita. Dicta fornacum species facile corti¬
nas cereuisiarias, saponarias, similesque adumbrare potest.
Si quis rotundam mauult, ecce specimen.
CAP. XIIII.
De ferri praeparatoriis.
Deundum iam Aetnaeos Cyclopes, mentemque aduertendum, quomodo, interprete Marone,
"Ocyus incumbant omnes, pariterque laborem
Sortiti, vt fluat aes riuis, aurique metallum
Vulnificusque chalybs vasta fornace liquescat,
Nimirum lentis Cyclopes fulmina massis
Cum properant, alij taurinis follibus auras
Accipiunt, redduntque, alij stridentia tingunt
Aera lacu, gomit impositis incudibus Aetna.
Illi inter sese magna vi brachia tollunt,
In numerum versantque tenaci forcipe ferrum.
Nam ferrum exercent vasto Cyclopes in antro
Brontesque Steropesque, & nudus membra Pyraemon
Vt subter specus & Cyclopum exesa caminis
Antra Aetnaae tonent, validique incudibus ictus
Auditi referant gemitum, stridantque cauernis
Stricturae chalybum, & fornacibus ignis anhelet."
Saepe sane Chymicus noster Vulcaniam domum petere cogetur, si scire velit, quomodo quaqueo
arte vena ferri excoquatur, & qua industria tam leprosum scabiosumque & impurum metallum ex terris
lapidibusque longe inquinatioribus, quin & sordidis aquis in limum coalescentibus extractum eo per¬
ducatur splendoris & puritatis, vt Aristotele quoque non ignorante, aliquando argentum prouocare
queat, & in tam durum mutetur repurgationis studio chalybem, vt aliud ferrum penetrare secareque
possit, id quod chymici magisterii est, & essentialis quodammodo elaborationis. Maro officinam re¬
quirit Aetnaeam, vbi abunde fit ignis flammarumque validarum, quibus pro nutrimento sint bitumina
tùm alia, tùm lapidea, quos Lithanthraces vocant; alicubi & terrae ampelitides Tornenae, si absint car¬
bones & ligna. Non procul abesse Aeoliam oportet. Inde enim aurae accipiuntur ad prunas animandas
exacuendasque, & calorem in ipsum opus dirigendum proflandumque. Instrumentum captandi sta¬
tus, follis taurinus appellatur, cui regendo praeficiuntur ministri Vulcanii. Nostris hominibus non
semper praesto est famulorum turba. Itaque officinas suas non in montium specubus & terrae hiatibus
extruunt, sed conuallibus iuxta riuos, fluuios, torrentes, vt accommodatis tympanis sublati reductique
folles sat spirituum suppeditent. Follium istiusmodi rostra in vastam tendunt fornacem, ibique adeò
vrgent venas ferrumque, vt excoctum liquescat, fiantque lentae subductis scoriis massae, quas ligneis
marculis coactas diuidunt in partes, & elaborant amplius, absilientibus denso numero stricturis, quae
sunt nimis terreae, immundaeque seu prae dura siccitate ad tenacitatem lentoremque, qui in ferro te¬
quiritur custodiendum praestandumque ineptae, quanquam temperamento accepto, postea chalybis
munus fustinere queant. Est & hoc operis ferrarii, massas versare tenaci forcipe, saepius extinguere
aquis idoneis ad iustam ferri aciem (neque enim quaeuis aqua legitimum ferro conciliat temperamen¬
tum; vnde magisteria chymica de molliendo, indurando, temperando ferro) tandemque scoriis peni¬
tus subtractis in chalybem vertere, quod Aristoteles sciebat non sine detrimento quantitatis & pon¬
deris fieri, tamet si hodie subtiliores artes non tantùm minore cum damno id assequantur, adiectis fluo¬
ribus, vti moris est appellare, & aquis extinctoriis, crebraque emollitione & percussione, sed & in aes
atramenti beneficio mutent. Vt percussu dometur, Virgilius incudes validas proponit, nec minus
robustos Brontas, Steropas, & Pyracmonas, qui ignibus innutriti tolerare feruorem, & magna vi sub¬
latis brachiis malleos ponderosos massis illidere queant. Id non fit sine harmonia quadam, quo minus
molestus sit sonus, aliàs tantus, vt veluti tonare videantur voragines Aetnaeae, & specus ingemiscere. Ta¬
les numeros obseruant & vietores seu doliarii, & coquae cum minutal conficiunt ictu cultellorum
Ignium tanta est violentia, vt montes ipsi saxaque durissima exedantur, fiantque caminis peruia. Quo
circa coguntur artifices & ministri munire faciem velamentis, vt ab halitibus feruidis stricturisque sint
tutiores. Istiusmodi velamina sunt plaerumque reducti pilei foraminibus ad prospiciendum, tanquam
per dioptram confossi. Sed quod ad fornacem attinet, Vulcano quidem Aerna potuit natiuos focos
furnosque