413
Schmeltz¬
ofen.
Praefurnium.
elatum.
Praefurnium.
humile seu
stratum.
Stannum
cancellatum
Furnus stan¬
ni aerosi.
Frischbley.
Plumbum
adiectitium.
in stanno
aeroso. Inde
Reich fri¬
schen / cum
diuiti cu¬
pro multum.
additur plum¬
bi armfr¬
schen / cum
pauperi pa¬
rum.
image 26
image 27
116
Comment. Alchem. Part I. Lib. I.
diues fornace amoebaea excoqui potest: mitis autem semper patente aliqua. Pauper copiosa traiicitur per
fornacem crudam. Ilmenoae mediocris vena aeris & argenti ferax excoquitur, furno oculi semper paten¬
tis, fere accedente ad modum fornacis plumbi candidi. Foramen istud carbonario puluere sępe perfundi¬
tur, ne accrescentes scoriae obstruant canalem. Praefurnium ei adiacet, in quod igneus riuus continenter decur¬
rit. Scorię innatantes detractae seorsim in pauimentum proiiciuntur. Cum impletum est metallo, rupto forta¬
mine, quod prius obstructum erat, decurrit in scrobem amplam, sed non profundam, ibique concrescit in panes seu
massas placentarum instar. Congruit itaque haec structura cum furno stannario Agricolae, quem inferius de¬
pingemus. Sicut item ex scrobe (quae refert aut explet locum catini secundi) plumbum candidum exhauritur,
& virgatim super assere effunditur in rectum & transuersum, vnde acquirit cancellatam speciem, quam inde
Gatterzinn vocant; ita aes argenti ferax ex fouea illa transfertur in formas, vbi in virgas vel baculos digitosque
coalescit, qui postea plumbo confuso segregatorio furno separantur. Sed aes syncerius in massis relinquitur,
sicut & stannum durum. Fere duae tales fornaces sub vna camerà conueniunt, & ab anteriore parte nihil appa¬
ret, quam mutus recta sursum eductus cùm oculo & praefurniis. A latere ascensus est per gradus. A posti¬
co inspirant folles tympano agitati. Clauditur muris ab omni latere, & in cameram definit, saltem aditu a
latere patente. Ita se habet fere fornax prima, quam aeris excoctoriam nominamus, aut conflatoriam eius¬
dem. Graecus fortasse χαλκουρμικὸν appellaret βαῦνον, χαλκαστικον ἰπνὸν, χαλκοποιὸν. Sed aes argen¬
tosum, quod fere in bacillos virgasque redigunt, adiecto plumbo eliquatur denuo fornace secunda, quam
fusoriam aut commistoriam dixeris. Germani vocant ein Frischoffen / vnde placentae stanneae ex argento, aere
& plumbo nomen trahunt nouum, & vocant frisch stuck / quasi argentum aeris feruore emaciatum, nouo
plumbo recrearetur, reciperetque robur suum. Renouatio enim & recreatio Teutonum lingua sonat
erfrischung. Sed & plumbum depauperatum inde cognominatur frisch bley: nec minus ab vsu tali. Fornat
haec non multum abludit ab excoctoria argenti prima alternante, nisi quod semper pateat eius exitus, conti¬
nuoque prosluat mistura. Extruitur quatuor parietibus lateritiis satis iusta altitudine: sed anticus non per¬
tingit ad pauimentum. Nam abruptus pendet, vt farturae luteae & foco sit spacium. Subiicitur ei catinus, forma
scrobis vel foueae, in quem mistura stanni aerosi decurrit, & effunditur detracto lapide & scoriis in scrobem
aliam in qua concrescit in placentas vnco infixo ad leuandum. Dispositio fornacis apud Erkerum haec est ferme:
Extructus focus est super vaporaria seu cuniculos sub¬
terraneos, per quos halitus vaporesque deriuantur. Inde muri¬
educti, & fornice in speciem furni configurati sunt, iunctio¬
duo, quibus incumbit camera seu fumarium commune. A
furnus clausus antico pariete .B. alter furnus socius ad eun¬
dem parietem posticum, sed anteriore deficiens. C. furm¬
os, qua materia immittitur, cui instratus fornix perforatus
est camino in cameram deducto. D. inferior pars antici, con¬
stans fartura ex luto & carbonùm puluere, estque proxima
foco, & emittit riuum liquati metalli per foramen, quod
oculum appellant. E. catinus est excipiens liquorem constan¬
tem aere, argento, plumbo, & scoriis, quibus & lapis adest.
F. Lapides & scoriae ex catino extractae, & ad dextram furni
plantam, vbi tubus respiratorius est, reiecta. G. scrobs cir¬
cularis, in quam effunditur stannum, vt in placentas coga¬
tur. Adiacet ei furcilla, qua vncus stanno infigendus susten¬
tatur. H. panis stanni aerosi ex scrobe extractus. I. ianua seu fenestra camerae fumariae. K. locus, qua folles
inspirant auram. L. respiracula vaporarii sub lapideis tabulis. Porro compendium huiusmodi operum
fieri potest, & vnus duntaxat furnus duabus operationibus vnà absoluendis destinari.
Diximus supra de crematoriis lapidum aerosorum ex pyrite. Infra proponemus fornacem cru¬
dam, qua fundi & praeparari pyromachus, (lapis is est metallicorum Stein) solet. Ne hic vna fornace
excoquatur, alteri misceatur plumbo (vel plumbagini, lith argyro & plumbo) sed vtrumque vno labore
peragatur, sumptuque diminuto, excogitatus furnus similis stannario (quem modo ostendimus) est,
sed catinus profundius, magisque in focum directus est, & dextro pedamento astat fornacula plumbi
eliquandi, quod in nouum additamentum insumitur. Forma eius haec:
Furni huius effigies exhibet eadem, quae antecedens. Ci¬
mera effracta conspicitur, & in ea pendens infumibulum,
quod fumos in liberum aerem deducit. Neque enim directè
sibi accommodata sunt camini & fumaria externa, ne fa¬
menta metallorum & mineralium secretiones expirent, &
in auras euanescant. Furnuli plumbarii structura conspici¬
tur ad dextram, estque diuisa in catinum & focum, quem
subit ventus, ignesque exsuscitat. Catinus operculo tectus
est, ne virulentis halitibus laedat operarios, vtque fusum
maneat plumbum eo diutius. Erkerus ait: "Cum excoctor ara¬
rius claudere vult & adornare fornacem excoctoriam aeris, catimum
profundius in foco exprimere, angustiusque efformare debet ad instar
furni stanni aerarij (wie ein frisch ofen) & adijcere ei furnulum
liquandi plumbi, quod adijciendum est decurrenti in catinum prae¬
furnij eliquato metallo."
In fur¬