image
28
117
De
sceuastica
artis.
In
furnum
maiorem
iniiciuntur
duo
pondera
lapidis
tosti
(pyritae
aerosi
in
panes
lapideos,
aere
praegnantes
eliquati
&
praeparati
crematuris
suis)
&
his
submittuntur
scoriae
fluxu
faciles,
vt
cum
hae
apparent,
oculum
fornacis
claudat,
&
à
cupro
in
catinum
delapso
abstrahat
lapidem
&
recrementas
mox
ex
fornacula
plumbum
emittat,
cuproque
adhuc
in
catino
existenti
misceat
semel
atque
iterum
per
cochlear,
seu
trullam
ferream
effundendo,
quo
facto
exhauriat
in
scrobem
sinistram,
vt
placenta
e¬
uadat.
Interim
recrementa
in
clausa
fornace
aestuant:
sed
mox
illis
noua
lapidis
aerosi
pondera
adduntur,
vt
similiter
excocta
fusaque
decurrant.
Sic
vno
eodemque
labore
&
excoquitur
aes,
&
plumbo
remisce¬
tur
ad
segregandum
argentum.
Erat
a.
etiam
prius
molybdena,
vel
lithargyros
&
plumbum
additum:
sed
quod
successione
noui
iusta
mensura
est
augendum
recreandumque.
Caetera
videantur
apud
Erke¬
rum,
&
suo
loco
in
magisterio
stanni
faciendi.
Ita
aes
ex
vena
sua
excoctum,
&
remistum
plumbo
iuxta
βαναυσιαν
furnariam
exhibuimus.
Iam
traditur
stannum
istud
aerarium
segregatori,
qui
id
exercet
nouo
furno,
secundum
pręscriptum
artificii
descensorii
(id
quod
sic
appellare
possumus
propter
euidentiam
tametsi
&
caeteri
excoctionis
&
separationis
ex
vena
misturisque
modi
plaerique
omnes
sint
descenso¬
rii,
vt
in
Banausia
hac
Chymicus
inueniat
suae
disciplinae
vocabula.)
Quadrangulari
dispositione,
ετερο¬
μήκει
disponuntur
ad
transuersum,
parietem
duo
lapidum
iunctorum
ordines,
vt
sint
fulcrum
&
pe¬
damentum
duarum
incumbentium
ex
ferro
vel
lapide
tabularum
mutuo
oblique
conniuentium
reli¬
cta
in
medio
crena,
qua
diffluere
eliquatum
cùm
argento
plumbum
queat.
Aliquando
tamen
crena
non
patet
tota,
sed
saltem
aliquot
foraminibus
pertusa
exitum
liquori
concedit.
In
tabulis
inclinatis
sta¬
tuuntur
panes
furno
stannario
confecti
recto
situ,
clausique
vndiquaque
parietibus,
admota
pruna
eli¬
quantur,
remanente
super
tabulis
aere
collapso
in
truncos,
quos
Agricola
vocat
panes
fathiscentes,
Ger¬
mani,
Rihnstock.
Forma
istius
descensorii
sequitur.
Picturam
Erkerianam
smitati
sumus.
Agricola
pag.
416.
proposuitur
paulo
diuer¬
sam,
eamque
expolitiorem,
operosiorem,
magisque
variam.
Ista
simplicior
est.
Elementum
A.
pedamentum
furni
ex
duobus
muris
mutuo
conniuentibus
relicta
crena
constitutum,
quo
rum
dorsum
parieti
trans¬
uerso
accommodatur.
B.
no¬
tat
tabulas
ferreas,
quibus
am¬
bitur
focus,
&
continentur
massę
cum
prunis.
C.
vectes,
quibus
coercentur
iungun¬
turque
tabulae,
annulis,
per
quos
trauciuntur
firmati,
in¬
clusique.
D.
Dispositio
panum
stanni
aerosi.
E.
tabulae
descen¬
soriae
ex
ferro
solido,
vel
la¬
pide,
pedamento
innitentes
fultaeque.
F.
catinus,
in
quem
confluit
stannum
argenti
plum¬
bati,
quod
Germani
Werck
vocant,
fors
ideo,
quia
elabo¬
randa
excoquendaque
ful¬
minatorio
foco
seu
cineritio
maiore
materia
est.
In
istos
catinos
seu
praefurnium
aseno
simile
directus
ex
descensorio
canalis
est,
qui
ideo
decliui
situ
statuitur
vt
liquor
possit
profluere.
G.
patinae,
vel
conchę
ferreae,
in
quas
exhaustum
plumbum
argentosum
ex
catino
infunditur,
&
sic
commodioris
tractatio¬
nis
gratia
simul
in
panes
minores
diuiditur.
Werckpfaenlin
appellat
Germanus
descensor,
quasi
sorta
gines
panum
plumbi
argentosi
dicas.
H.
Trulla,
seu
cochlear
haustorium.
I.
Spatha
vel
contus.
K.
furca,
Trunci
aerei
relinquuntur,
super
tabulis
vbi
consederunt
spinis
horrentes.
In
se
habet
descensorium.
Antequam
pergamus
ad
caeteros
aeris
furnos,
admonendus
lector
est,
vt
attendat
diuersitatem
praece¬
ptionis
&
Banausiae
apud
Agricolam
&
Erkerum,
qui
Germanorum
Teutonico
idiomate
commenta¬
rium
istis
de
rebus
conscripsit.
Diximus
in
excoctione
aeris
statim
inquiri,
num
quid
argenti
peculiari
labore
separandi
contineat:
Et
deprehenso
eo,
si
operae
precium
futurum
est,
non
in
massas
grandes
co¬
gi,
sed
diffundi
in
virgas
bacillosue.
Hac
enim
industria
compendium
fit
sumtuum,
qui
in
machinas
fra¬
ctorias
focosque
sunt
impendendi:
Sed
&
cum
aliunde
aduectum
cuprum
argentosum
est,
id
potest
re¬
fundi,
itidemque
in
pastillos,
aut
digitos
digeri,
quandoquidem
minutae
portiones
ad
faciendum
ex
mi¬
stura
stannum
sunt
commodiores.
Agricola
vero
primum
panes
plumbeos
maiores
singulari
foco
eli¬
quatos
diuidit
in
portiones
minores:
postea
pilis
praeferratis
super
sella
ferrea
frangit
aeris
massas,
aut
suo
foco
praecalefactas
malleis
disiicit.
Hinc
in
furnos
colliquatorios
transfert,
quorum
forma
diuersa¬
est
ab
Erkeriana,
&
respondet
ei,
in
quo
recrementa
recoquuntur
&
panes
ex
pyrite
fiunt,
quem
sane
si¬
conferas
cum
effigie
fornacis
argenti
excoquendi
primae,
eundem
facile
agnoscere
possis,
aut
saltem
proximum
specie.
A.
Fur¬
Ll
4
Rihnstöck
oder
Geia¬
gerwerchk.