413
image 40
124
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
excipiens plumbum cum seoriis, quae mox detra¬
huntur rutabulis, plumbumque effundi & diuidi in
scrobes vel catillos potest. F. Fenestra postica, qua
aura inspirat. G. Camini principium. H. Camini
collum. Deformatio itaque haec non multum dif¬
fert à Carnorum, vti patet. Est autem opus simile
excoctioni argenti furno alternante, der arbeit
vbern stich. Vena immitis cremanda prius, quaeque
alienitatibus multis remiscetur, eluenda. Verum¬
enimuero quae abundat syluestribus mineralibus,
Pyritis immitibus, galena sterili sulphure, stibio &
similibus, atque adeo metalli puri parùm continet,
Goslariensium indiget industria, ferrique squama
& recrementis, quibus antimonii, quod plaerumque
est cum vena plumbi (Galena pyrite, molybdena,
lapide, etc.) rabies compescitur, caueturque, ne
quid nocumenti inferatur, tam plumbo, quam ar¬
gento. Constat autem, quod ferrum in se vertat
vim stibii, & sustineat eius impetum, donec sese
subducant metalla caetera. Agricola volebat ferri
naturam esse plumbi nigri coactricem, sed id ex ac¬
cidente fit, dum interim colligitur & subtrahitur,
cum stibium cum ferro colluctatur. Est autem in¬
ter hęc duo quaedam conuenientia naturae, qua af¬
fecta sunt ad se mutuo petendum, veluti magnetica¬
quadam cognatione. Dispositiones quidem singu¬
lares exprimere ad amussim non possumus: Veruntamen experientia docuit, alia aliis ad agendum patien¬
dumque esse aptiora. Cum ergo stibium inuenit, id quod praesentius vim suam exerat, cum hoc confligit,
& huc suum diuertit impetum. Ita sulphur in plumbum violentius agit, quam in aurum vel argentum:
Aquae fortes in ferro & stibio longe exercentur feruentius, quam argento, & in hoc magis, quam au¬
ro. Hanc ob causam squama ferri etiam catinorum luto adiicitur in nigri plumbi foco, & alias pro ad¬
ditamento est ferri scoria, si constat venam stibii feracem esse (tunc autem plaerumque etiam argen¬
tum habet, cuius index est stibium, & plumbum cinereum, quod marcasitam vocant.) Rationem ve¬
ro, qua vena talis apud Goslarienses excoquatur, paucis attigit Agricola, pluribus descripsit depinxitque
Eberus, qui & solo hoc artificio putat pauperem Galenam pyritosam, &c. Posse elaborari. "Vena plumbi
nigri (inquit Agricola) excoquitur in propriis fornacibus, sed non minus saepe in tertia, cuius os semper patet. Focus
& catinus conficiuntur ex puluere, in quo paruae quaedam squamae ferri portio inest, recrementa ferri talis venae plae¬
rumque additamentum sunt, etc. Si molybdaena vel lapis plumbarius excoquitur, moxè fornace" (crudam intellige)
"in catinum effluit plumbum, quod recrementis detractis, cochleari haustum effunditur. Si vero Pyrites (plumbifer ex¬
coquitur) vt Goselariae videre licet, in catinum defluit liquor quidam candidus argento inimicus, etc. Deinde ex for¬
nace in catinum defluit stannum seu mistura plumbi nigri cum argento, de quo primo detraehuntur recrementa, ali¬
quando candida: Postea panes pyritae" (Spahrstein) "Si quos habet, iíque aeris participes, sed exigui. Ex stanno in
catillos ferreos effuso fiunt panes furno fulminatorio diuidendi in argentum, lithargyrum & molybdaenam, quae in
plumbum depauperatum" (hartt oder frisch Bley/G]) reducuntur. Haec fere Agricola. Sed quia fornacis Gos¬
lariensis rationem tacuit, expedienda ea est ex Erkerianis commentariis teutonicis. Ita is Latio dona¬
tus loquitur: "Venae plumbi pauperes, quae elui aquis & separari ab alienis non possunt, siue pyritosae sint, siue Galenae
sterili refertae, aut aliis mineralibus non facile segregabilibus remistae, cum earum copia praesto est, itidem excoqui &
elaborari possunt, sed non artificio furni alternantis vel obliqui catini, vbi rapacia indomitaque & sulphurea recremen¬
ta plumbum consumunt facile, vt ferè nullum, vel saltem longe minus, quam pro fornaculae indicio obtineatur: Verum
solum modo Goslariae vsitata arte, etc. Vena plumbea fodinarum Goslariensium plaerumque est cinerea nigrescens, vel
pyrites ex albo cinereus pyrite aeroso permistus: abundat Galena sterili, quae tamen aspectui non patet, sed inter excoquen¬
dum in scoriis liquido animaduertitur. Huius venae lectissimae centupondium, nisi Galena conspicua inest, non continet
plus sedecim libris plumbi: Communis autem & pyriteabundantis (qui separari ab ea nequit) centum librae septem
aut etiam pauciores praebent. Nonnunquam etiam remisti silices dispositique in ea cernuntur, & confusi. Vena hac ma¬
gnis tostrinis vritur ternis vicibus, & tunc plumbi quinae librae, cum argenti drachma in centupondio continentur, vt
plurimum, idque vti puto propter inaequalitatem venarum, quae in foco tostorio cumulantur. Accommodantur vero vni
tympano & axi duae fornaces (quanquam iudicio artificum conueniebat singulis adiici singula tympana follesque ab
illis agitari vt dirigere quilibet excoctor in opus suum quam commodissime posset flatum, quandoquidem magna vi¬
magnoque numero vena est conflanda.) Per fornacem Rotae viciniorem plus venae traiicitur, & plus plumbi cum mine¬
re prunarum copia conficitur. Sequitur fornacis descriptio.
Extruuntur fornaces Goslariensium altitudine interna duorum laterum murariorum cum dimidio, amplitu¬
dine duorum. Anticum tegunt clauduntque tabulae ex lapide fissili tenuiore, altae duos cubitos & dimidium: Ideo verò
non crasso, vt effringi Cadmiae accrescentis causa possit. Lapides vero istius regionis durant in igni. Sub fornacibus in
planta earum sub foco lacuna vaporaria deprimitur decussatim duorum cubitorum profunditate, ita disposita, vt
versus folles declinet, ibique emissarium protendat. Quidam extendunt eam in casam tympanariam, sed inconsulto,
quandoquidem inde humorem trahit excoctioni noxium. Aqua enim illapsa focum humectat, facitque vt exiliat. Tan¬
ti est lacunam illam recte disponi, & neque profundiorem iusto, nec tenuiorem fieri. Praeterea canalis formaqueo suffla¬
toria,