413
128
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
cadum aquae, forcipem, prunicipem, segmenta lignorum, capsam follis, saxum, super quo vena fran¬
gitur, etc. Fecit & mentionem Marcasithae periculosioris ob spiritus arsenicales, cadmiae, etc. Super
lateribus in ordinem directis quadrangularem, lignis collocatis ita eliquandae excoquendaeque, vt à
latere dispositos venae catinos flamma saltem calorque à vento impulsus tangat. Quod collicuit ef¬
funditur in cados maiores. Sed non est, vt singula persequamur.
CAP. XVIII.
De furno stanni, quod plumbum candidum vocant.
Aboriosam esse praeparationem, excoctionemque huius metalli constat. Itaque etiam pluribus, &
sumptuosioribus indiget instrumentis. De tostrinis rogisque ante dictum est. Lapilli iam praeparati
secretique ab alienis mineralibus in fornacem inferuntur muratam, altiorem, quam ampliotem, vt
ignis imbecillior (neque nm. validus aut acris huic operi conducit) eo rectius excoquere venam pos¬
sit. Constat quatuor lateribus, sed altiore anteriore. & cum camino iuncto. A fronte enim non pater,
sed à dextra & sinistra, vbi muri sunt depressiores. Extruitur autem super lapide arenario crasso, qui
ignem tolerare queat, vergatque in decliue versus oculum in antico pariete patulum, per quem vi¬
est in praefurnium. Nullus hic ex luto metallicorum focus est: nulla forma, seu fistula ad defendendas
follium nares. Saxum istud pro foco eiusque catino interiore est, pro forma ministrat foramen muri
postici, per quod paulo altius inseruntur rostra follium latiuscula, dirigunturque in antici parietis ocu¬
lum. Dextrorsum ascenditur per gradus, & materia in fornacem deiicitur. Spiritus & fumi eluctantur
inter anticum & posticum parietes in caminum ampliorem, indeque ramentis relictis fumario sub¬
diali prodeunt in auras liberas. Caminus iste camerae amplitudinem habet, soletque interdum elegan¬
tius construi, & duabus imponi fornacibus, vti satis exposuit Agricola. Sed & in fornace varietas eue¬
nit propter diuersitatem lapillorum. Minuti, mediocres, majusculi singuli non mistim, sed seorsm
excoquendi sunt. Primi fornacem ampliorem desiderant, seu latiorem, at ignem lentiorem: Secundi
pro suo modo mediocrem; Tertii graciliorem fornacem, at ignem validiorem. Latior quoque solet esse
is furnus, in quo elaborantur lapilli sapulares collecti ex fluuiorum alueis, quae ramenta eluta vocant
(Germani Saiffenzin graupen / ex quibus tenerius fit stannum) & vrgenda haec sunt aestu acriore, quę
alias fossiles majusculi lapilli, Quoniam autem plumbi huius, quod candidum appellant, vulgus stan¬
num, mollior fugaciorque est concretio, quam vt ignem diu sustinere possit, catinus non intra fur¬
num est, sed in antico, in quem continenter decurrit, igneo riuo cum flammis, ex oculo semper emi¬
cante, delabenteque. Is catinus ex luto metallorum constat, & altius collocatus sub se habet foueam
vel scrobem loco catini secundi, itidem metallicorum fartam, itaque concinnatam, vt in hanc ex illa
via sit, qua deriuetur metallum. Clauditur autem eius foramen, quod oculum vocant, luto metallico¬
cumque impleta est cauitas, scoriis detractis, per oculum referatum emittitur stannum. Qua arte¬
plumbum nigrum ab iniuria flammarum, & rapacium minerarum defendatur, dictum est supra
Huius speciem vel exemplar quoddam cernas etiam in praesente plumbi candidi magisterio. Nam
)crux( )crux(
catinum superiorem extra furnum (praefurnium appelles licet) tegunt carbonario puluere, vt sub
eo plumbum stabuletur. Quocirca à sinistra parte catini, lapidem aut murum paruum statuunt, in
quo
image 43