413
image 44
129
De sceuastica artis,
quo cumuli carbonarii in hunc finem congeruntur, vt statim cum opus est, (nempe tùm post primam
collectionem, tum quoties scoriae sunt detractae, & alicubi nudatum est stannum) in catinum detra¬
hantur. Catino vero seu scrobi inferiori non nihil prunarum adiacet, dum in eo metallum est, vt ad
exhauriendum duret fluor. Caetera petantur ex Agricola. Furnùm is exhibuit duplicem, singularem
vnum, geminum sub communi camera alterum. Ex hoc ille facile intelligi potest, sicut etiam ex spe¬
cie excoctorii aeris, cuius exterior aspectus fere è regione patet,
)crux( )crux(
A. Gradus ad fornacem sinistram: B. Gradus ad dextràm, & simul intelligitur istis muri com¬
munis regionibus inclusas esse fornaces totidem, quàs tegit vna cum officinae ergasterio camera for¬
nicata, & inter columnas arcuata. Γ. fornacis dextrae oculus patulus. Δ. oculus patulùs synistrae. E. ca¬
tinus seu praefurnium ex luto superius, dextrae fornaci applicatum. Z. eius oculus reclusus vt decur¬
rat riuus liquoris metallici. H. scrobs orbicularis, seu praefurnii dextri inferioris effigies. O. lapis vel
murus sustinens carbonum puluerem dexter: I. sinister. K. praefurnii sinistri oculus clausus; cui
gricola apposuit magistrum cum conto ad recludendum. Apparet autem aliqua varietas huius fora¬
minis, dum modo altius efformatur modo humilius, sicut & in praecedente pictura exhibiti sunt
culi duo vnius praefurnii. A. praefurnium inferius sinistrum. M. Testudo camerae. N. fenestra, per quam
itrepit minister & conuersos cineres lapillosque refert. Caret enim foribus. Ξ. fumibulum. quod ge¬
minum solet esse laminisque aereis instructum, vt fauilla adhaereat. Ista verò camera excipiuntur la¬
pilli, quos bis aestuantis fauillae secum rapit praesertim cùm excoctor miscuit impares. Minuti enim
ignibus rapiuntur citius, quam eliquati sint maiores. Itaque conducit in paribus elaborare. Deinde
non tantùm in testudinem euehuntur ramenta, sed & flamma per oculùm à spiritibus follium com¬
pulsa eluctans, aliqua exigit, & sursum tendens antico muro allidit. Scopis inde deturbatur in catinum,
quicquid adhaesit, simulque eliquescere cogitur, nisi recrementis misceatur. Carbonibus vtuntur
lutis, ne glarea adhaerens; vna in fornacem illata, impedimento sit operi. Fornax intus incrustatur
luto. Ei accrescit cadmia, nec raro lapilli seu crudi, seu semicocti. Multum quoque remanet in scori¬
is. Hae elutae, tusaeque recoquuntur cum paribus lapillis; aliquando & referuntur in crematotios
furnos & segregantur elutionibus. Illa repurgata itidem reducuntur ad fornacem, & excoquuntur,
Plumbum candidum purum super tabula aenea in clathros effusione trullae componitur, & notatur
signo, Sed impurum relinquitur in massis. Nonnunquam
tamen super foco liquatorio imbricatò repurgatur. Is non
multum abludit à plumbi nigri fusorio nec nihil habet de
segregatorio plumbi argentati. Constas is focus (inquit Agri¬
cola) "ex saccis arenariis id decliue directis. Commissurae iunguntur
luto. Forma fossae est, vtrinque pronis parietibus clausae, à capite in¬
tegrae, ab ostio apertae. In ea statuuntur partim ligna secta, partim
sternuntur. Massae plumbi candidi impositi addita flamma eliquescunt
stillantesque riuum per crenam seu canalem foci emittunt in
stio appositum catinum, vnde exhauritur, & in clathros coniici¬
tur metallum, sordes harent in foco & lignis, detractaeque postliminio
fornaci restituuntur. Nonnunquam catinùs in foco deprimitur."
Figuram Agricola exhibet, quam inde sumtam reponi¬
mus nudam:
CAP. XIX.
De furno heterophimoto seu amaebaeo.
οὗτος παρὰ τῆς ἐμῆς ψήφου λογισθεὶς ἐν κεφαλαίῳ δεδόσθω λόγος (inquit in Timaeo Plato quem φιλοσοφού¬
μενοι etiam de his paruis libenter citamus, quod non pauca ex eius sententia soleant dicere, qui
chymice philosophantur) ὄν τε καὶ χώραν καὶ γένεσιν εἶναι, τρία τριχῇ, καὶ πρὶν οὐρανὸν γενέσθαι. τὴν δὲ δὴ γενέσεως τιθήνην
ὑγραινομένην καὶ πυρουμένην, καὶ τὰς γῆς τε καὶ ἀέρος μορφὰς δεχομένην etc. Tria nimirum ante coeli exortum
fuisse colligit, essentiam, locum & generationem, cùm qua est materia potentię indiuusse coniuncta.
Disputat ille quidem de his suo more paradoxe, innixus suis principiis, quae videtur ex ingeniosa ar¬
chitectura hausisse: sed nihilominus, vt in antecedentibus posuit, oportet "ὅπου ἂν δημιουργὸς πρὸς τὰ κατὰ
ταυτὰ ἔχον βλέπων ἀεί, τοιούτῳ τινὶ προςχρώμενος παραδείγματι, τὴν ἰδέαν καὶ δύναμιν αὐτοῦ ἀπεργάζηται, καλὸν ἐξ
ἀνάγκης οὕτως ἀποτελεῖσθαι πᾶν Respicere oportuit nos in his sensibilibus & generationi destructionique obnoxiis ver¬
santes ad ideam illam essentiamque perpetuàm, quae axiomatica scientia, demonstratiuaque nos poterat sapientes reddere.
Tale enim exemplar aeternum, intellectus est, vt nos scire facere queat." Sed demisimus ingenium ad captus ty¬
tonum, & singularia de si ngularibus sensiliaque de sensilibus dicere conati sumus. In his, quae iam
proposita sunt, mallemus catholicas praeceptiones perpetui intellectus & essentiae sequi. Videntur enim
Gàα αò iG propius accedere. Sed & hic verendum, ne obscuritas nimiaque generalitas doctrinae
perspicuitatem elidat, & dum ad philosophorum cathedras haec reuocare cupimus, à furnorum mini¬
stris irrideamur. Sed unchecked. Furnum unchecked aliernis obstructilem & reclusilem appellamus
quem alias etiam alternantem, & quodammodo amoebaeam. Hic pluribus metallorum generibus com¬
munis est, & veluti exemplar caeterorum deinceps sequentium. Itaque idea eius diligenter explicata est
ab Agricola, nec non extructio, locus & materia, quae priora dixit Plato. Locus eius iuxta riuum in de¬
cliui est, non procul à metallo vt tympano accommodari, agitatique folles queant (quod est iuxta
praeceptum catholicae scientiae & Entis platonici, commode ponendum esse, vt flitus sit oppor¬
tunitas). In eo statuatur paries, & iuxta fundamentum, ex cuius planta fornax ipsa educa¬
tur. Egeratur itaque terra & scrobo fiat ex sententia magistri, quadrangula, sexangula, recta
trans¬
Mm 4
ἑτεροφίμα¬
στος, ἑτερὸ¬
κλειστος:
Furnus ex¬
coctionis per
puncturam.