413
Cadmiae ex
aeris fornace
eximuntur
potissimum.
Plinio &
Diosc. etiam
in argenti
fornacibus
candidior
leniorque: quin¬
& plumbi,
vt cadmio
seu Tutia
citrina. Alia
cadmia est
pud Agrico¬
lam, vbi sic
vocantur
fragmenta.
305
Comment. Alchem. Part. ILib. I.
transuersa, vti suadebit loci dispositio. Foueae huius latera lapide coctili struantur, & canali producto
in anticum parietis in Ergasterio seu metallurgeo tubus ex terra emineat, vt conceptus productusque vi
caloris ex terra focoque vapor inde secedat. Ipsa vero fouea tabula lapidea firma sterni solet. A tergo
huius aquagium est, à fronte ergasterium officinae. Ei imponitur furnus structura quadrata. Mate¬
ria eius lutum simplex, lutum metallurgorum, quod constat ex pulueris carbonarii binis, terrae suc¬
cretae, seu luti aridi simplice, partibus adiecta pro modo misturae aqua. Est & cum limosa aqua, &
mera carbonum farina vtimur. Praeter haec & lapis siue coctilis, siue arenarius, aliusve ignis vim to¬
lerans requiritur. Haec sensibilis materia platonicae analoga, generationis potentiam circumfert. Ex
ea enim artifex secundum exemplar intellectus sui ad finem praestabilem furum concinnat, quadran¬
gulari opere gracilem, cuius muri laterales & posticus sunt pares, sed anterior suspenditur non nihil
à planta, & locum dat foco, idque eo magis, quia ianua haec quaedam est alternis claudenda, reseran¬
daque, cum caeterae partes non diruantur, nisi inutili facta fornace. Posticus paries pertunditur fora¬
mine, per quod fistula in focum demittitur, ad nares follium excipiendas, subministrandasque auras.
Ea vocatur forma, interdum valuulis mobilibus operta, aut loricata, ne vitium faciat, sitque constan¬
tior conflaturae modus. Ferrea vt plurimum est; in plumbi venis rapacibus & corrosiuis etiam aenea,
nec in singulari constructione eius ponendae ars vna. Generatim quidem ita inseri muro, & in focum
dirigi debet, vt commode regat ignem & dirigat feruorem in materiam: sed in venis procliuibus ad
fluxum, seu facilibus eliquatu, obtusum augulum cum foco constituit, poniturque rectius: In diffici¬
libus contumacibusque acute collocatur, vt acrem inuehat spiritum, & vi exerceat flammas. Re¬
spondere vero ei & folles debent, & foci constitutio. Folles magni naribus sunto latioribus, ne acu¬
tum spirantes impediant opus frigore. Qua focus concinnandus est fouea vel scrobs intra fornacis
ambitum expressa, conspergitur primum carbonario puluere mero, mox terreo ex luto arefacto tu¬
soque & per cribrum exacto. Affund untur aquae vt euadat limosa quaedam vligo, quàm structor sco¬
pis huc illuc agitat, & simul etiam focum oblinit. Deinde iniicitur lutum metallurgicum, & pilis so¬
lidatur densaturque. Sed opereprecium est in vena difficili focum fieri altiorem; humiliorem in flu¬
xili & miti. (Ita praescriptum id ab Agricola est. Sed autor quidam Carnicus haec habet: "Si vis excoquere
argentum rude plumbeum aerosum, farturam facito ex tribus doliis carbonarij pulueris & totidem alueolis luti terrei,
cumque focum farcis, inter lutum & fistulam interesto spithama bona. Cum vena est dura & aspera, catinus foci non
esto praeceps, nec nimis densatus: nec profundus immodice, sed in fundo angustus amplus in ambitu; Et sic orae vel mar¬
gines eo facilius possunt effringi. Si excoctio futura est difficilis & lenta, fornax esto altior & venam deiice in postici
latus.)" Extra fornacem statim sub antico muro fouea est altera praefurnio debita. Ea farcitur luto
metallurgico madente itidemque pilis intrusis compingitur, ita vt cum iam pene impleta est, lutum
versus formam impellatur interstitio digiti vnius, & hinc in decliue in catinum ipsum propendens
foci pauimentum conformetur, ut sit excurrendi occasio metallo eliquato. Repletum iam istud spa¬
cium satisque fartum & solidatum cultro in semicirculum reducto excauatur, vt catini rotundi
speciem accipiat. Dispar ei est capacitas. Nam quia plumbum metallumque excoctum capere de¬
bet, idque quantitate variet, latitudo quoque catini diuersa est, pro centupondio scilicet plumbi,
pedalis, sed dodrantalis pro libris septuaginta. Altitudo vtrobique est duorum palmorum. His
factis, fornax intus sublinenda est, & luto incrustanda, siquidem de nouo extruitur. Nam aqua post
operis absolutionem, auulsa sunt recrementa & cadmiae fornacariae, eius lacunae prius opplentur la¬
terculis aut lapillis, postea luto ferruminantur. Ista armatura pertingit vsque ad fistulae seu formae
orificium. Neque enim prominet in fornacem sed ex luto inspirat aërem. Restat ostij fartura. Eius
lateribus, & imminentis antici muri labris apponitur lutum simplex: sed pauimento & confini¬
bus foci catinique ante eum, aliud affigitur, quod, vt loquitur Agricola, tinctum sit puluere
ex carbonibus facto, ne attrahendo foci puluerem, vitium iuducat. Quia vero exitus, seu foramen
(os vocat Agricola, alias oculum) relinquendum est, truncus ligneus tres digitos crassus, longus
nouem à catino in focum immittitur, & vt αυτυποσις aliqua sit, foris instar ianuae vestigium imprimi¬
tur carbone lato, vel duobus admotis. Hoc quoque peracto farcitur vndique locus & stipantur
rimae. Interim minister ne fathiscat, efformatio carbonum mediocrium alueum per fornacis fau¬
ces demirtit (nam à magnis impeditur flatus). Tunc redacto baculo, oculus praetexitur testa ficti¬
li vel carbone loricato. Notabis lutum in oculi exitu non nimis durari tundique debere, vt possit
exiccari: Deinde fortius firmiusque debere esse foci lutum quàm praefurnij: Item in durae venae ex¬
coctione fistulam à fundo abesse magis; in facili propius accedere debere. Ita absoluta quidem for¬
nax est, sed vt duretur, requirit ignem. Itaque catinum exiccant prunis & carbonibus praemissis: fur¬
num ipsum sigillatim igne praemissario ex prunis, cumque difficiles venae sunt excoquendae, exuri¬
tur penitus opere scoriarum, fluorum aut lapidis traiecti, idque potissimùm immediate ante opus
primarium.
Porro plaerumque duae fornaces iunguntur & communi supponuntur testudini. Quia enim
fauilli secum euehit nonnihil cinerum & ramentorum metallicorum, id camera excipitur, & cum
cadmiis, scorijsque recoquitur, si magister iudicauerit alio modo elaborari non posse. Quo mo¬
do confletur ista fornace metallum, alibi quidem docetur; sed ne hiantem lectorem dimit tamus,
sciat hoc furno excoqui venas auri & argenti diuites; deinde etiam fusu difficiles & con[unclear]maces,
quas oportet diutius ignibus vrgeri vt eo probius eliquescant, idque diuites venae faciletoserant.
Agricola seribit, tribus id de caussis fieri; primum vt post singlas vnius dimensi (quod pluribus con¬
stat partienlaribus excoctionibus) operas experimentum liquoris rapiatur, sciatque magister, au¬
gerene debeat plumbum in catino praefurnij, an non; vel etiam effuso priore nouum inferre, id
quod requirunt venae rapaces; Deinde vt vena lenta, quaeque non facile coit, sed dispergiur in
fornace