413
image 46
133
De sceuastica artis.
Mercurius Caementatorius Panthei, quan¬
quam nos in sequentibus, quando de
caementatione agemus, diuersam
formam simus proposituri. Absci¬
dimus caminum, vt conformes sint
picturae. A focus est cum testudi¬
nibus areuatis: B. testudines sub fo¬
co, quibus solet supponi capsa cum
aqua ad alliciendos ex foco hali¬
tus inter caementandum vagantes.
In opere rero fusorio, excoctorioue¬
remouenda aqua est. Luna Vstrina
gricolae sub tegula vbi Γ. notat er¬
gasterium concameratum, quod
sursum abit in caminum subdialem.
Δ. foriculae ferreae cum ostiolo susti¬
nentes vicem valuarum in furno
praecedente. Porro in cineritiis magna fraus est, si lignei bacilli rel ramenta eis occultentur. Nam in
combustorum locum secedit metallum, idque sibi solent fraudulenti excoctores rapere, de quo di¬
spiciendum sedulo est dominis fodinarum.
CAP. XX.
De furno patulo curuò.
Patulum furnum appellamus, qui ore, oculoue semper patente, dum opus fit, euomit eliquatae ma¬
teriae riuas. Hyppoclepten & descensorium eundem dixeris. Subtrahit enim surripitque metal¬
lum ignibus, & recrementis violentis, ne quid damni possint inuehi. Vere autem ex descensoriorum
genere est, de quo & Geberus in sua Alchymia tractat, atque ideo propius accedit ad cognitionem
Spagiri. Plures fingi excogitarique possunt, quorum omnium catholicum hoc est, focum parietibus in
totundum vel quadrum coagmentatis circumdare ad temperandum auram, ignem, aquam, terram: postea
continuo riuo, excoctam materiam ore patente semper, donec durat opus, effundere in catinum in
antico situm, & furno applicatum. Agricola binis generibus tres dedit species easque, titulo pluri¬
bus metallis communi. Non enim vni generi destinati hi furni sunt, quanquam vt plurimum argenti
vena, & plumbi per eos excoquatur. Primum genus est fornacis, quam obliquam seu curuam vocant
Germani (item per canalem, & baculum vbern gang / vnd hölzlin) secundum est crudae. Nos de priore
primum. Obliqua fornax est, quae obliquo ductu ex foco in praefurnium emittit eliquatas mineras:
estque duplex Rhetica, & Norica. Vtraque eandem obtinet formam quadrangulum, constatque ex
lapideis muris luto ex puluere terreo, carbonumque pari, interdum etiam cineribus secretis concinna¬
to, coaptatis itaque conformatis vt anticus nonnihil celat foco, & humo absit, perinde vt & in antece¬
dente. Itaque conueniunt structura isthac: sed & licet vtraque dicatur patulo ore continenter euomere
mineras fusas, tamen non fit sine punctura, quanquam non in foci pariete, sed in praefurnio. Vnde
mergit discrepantia aliqua in puncturae modo propter dispositionem catini diuersam, quae fornacum
huius modi species peculiariter distinguit. Principio autem cum construenda, talis fornax est, venae ex¬
coquendae natura est consideranda. In genere quidem destinatur vtraque venis mitibus & ad eliquan¬
dum procliuibus, aut saltem mediocribus: in his tamen altera saepenumero est rigidior duriorque altera.
Quocirca cum mediocres fluxu & diuitiis Norica excoquantur, pauperiores & faciles eliquatu Rhetica,
seu opere super bacillum (vt solent cadmiae & fornacum recrementa conflari in pastillos seu lapidem;
indeque recoqui) vtrobique tamen ad maiorem minoremue resistentiam est respiciendum; & ita con¬
struenda fornax. Qui ergo praeparare Rheticae focum (caecam vel curuam intelligimus) cupit, pro vena
asperiore durioreque, eum non nimis deprimat, seu vt Agricola loquitur, non nimis decliuem faciat, ne¬
citius additamenta (quae fluxus & aliorum gratia apponuntur) elabantur, quam vena sit eliquata, atque
ita metallum in cadmiis parietùm subsistendo operam ludat. Decliuior autem ad venam mitem ideò
paratur, vt citae eliquationi analoga sit subductio. Deinde in vena dura non nimis densari durarique
tundendo debet, vt respirare queat; quin & iacens pars orificii, seu labrum inferius oris non nimis so¬
lidari, vt liberè secedat minerae riuus. Alias haec venarum diuersitas etiam exigit, vt cum omnis quidem
in luculentiorem regionem fornacis coniicienda sit, dura tamen fere magis in posticam, vbi fistula est;
sed non in eam, verùm iuxta, qua parte lucidior est flamma: mollioris venae vnus atque alter alueus
magis antico affunditur, vt reciproco motu & reuerberante ignis etiam in posteriore parte elaboret.
Sed haec ad opus ipsum pertiient. Considerata venae ratione, foci fundamentum perinde se habet, vt
in fornace per puncturam: sed in Rhetica aliter effiguratur quam in Norica. In illa fit quasi Tricatinus
(vt ita loqui liceat, quod Graecus diceret τριπιθάκνιος , vel τριλοπαδιαιος και τριχυτρος[) nimirum tribus ca¬
tinis instructa. Primus in fornace est; secundus ante posticum elatior, tertius in latere sub illo humi¬
lis, estque primus caecus: vnde caecae fornaci nomen; quanquam non semper catinùs vocetur, sed non
taro simpliciter foci vocabulo. Fit tamen intra fornacem in fouea, decliui forma magis vel minus pro
venae; vt dictum est, ratione. Ante fornacem continue (seu absque interuallo) statim ponitur ca¬
tinus secundus ex eodem luto concinnatus, sed amplior editiorque, tertio, ita vt ab humo absit se¬
missem. Hic διστομος est, seu duplex os habet, quem oculum vocamus. Primus oculus luscus est & ex
medio catino sub luto clanculum in fornacis catinum interiorem contendit, ita vt communi via seu
itinere