413
Praefurnium.
vohrtiegel.
G. Schoepf¬
tiegel: cati¬
nus humilis.
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
134[sic]
itinere sibi occurrant duo exitus, fiatque canalis (ein gang. vnde Germani dicunt die gang arbeit) cae¬
cus, per quem continuo aestu ex foco se proripiat fluxus & regurgitet in catino exteriore: quod vt
commode fieri queat, intelligendum est ex foco altiore in decliue vergere canalem, sitque exitus eius
humilior principio, sic Arethusa tacito itinere ex Graecia sub mari in Siciliam penetrat, ibique in diem
erumpit. Dum iste lapsus apparatur curuaque via struitur, bacillus teres inseritur, & manet, donec so¬
lidata sit compages, caeteraque absoluta. Notandum tamen est, si facile liquescit vena, altius deprimi
baculum, & sic profundius locari: fin difficulter, minus alte, vt sic illa citius elabatur, haec moretur diu¬
tius & ignem experiatur validius. Secundus oculus in latus sinistrum deorsum tendit; & exitum per¬
ducit in catinum humilem. Hoc os clauditur luto, donec opere vno perfecto subtractis scoriis tempe¬
stiuum sit misturam metallicam emittere. Tunc aperitur, & lutum reuellitur conto praepilato. No¬
tandum vero neque hunc catinùm medium, neque imum sine calore & plumbo esse tanto, quantum
exigere videntur diuitiae minerae, & societas mineralium infestorum, vel blandorum, aut etiam pro ra¬
tione additamentorum, quandoquidem tam vena, quam additiones saepenumero non vacant plum¬
bo. Catinus tertius humi stratus est à latere dextro vel sinistro, & potius scrobis nomen iure obtinet,
quam catini. Hic excipit liquorem à scoriis repurgatum, & praebet lapidi pyromacho concrescendi
copiam, qui etiam concretus crustatim inde, tanquam opere aposchistico, tollitur, & in placentas seu
panes diuisus suo reponitur loco. Mistura stannea, quae est plumbum argentatum, vel auratum; distri¬
puitur haustio in conchas ferreas. Vltima haec materia exhauritur, cùm prima ex catino superiore de¬
fluxisset. Grauis enim quia est, fundum sequitur. Inter excoquendum si folles lucidae fiunt iuxta nares
in fornace, percocta materia est, & si altera duntaxat, hic absumta vena intelligitur; Itaque supple¬
mentum mittendum. Hac excoquendi arte minus absumitur plumbi: metallum minus miscetur as¬
sistitque cadmiis: argentum minus comburitur: plus venae traiicitur vno opere: sumtuum fit compen¬
dium. Quin & cum saepe argentum aurumque mollius sit, & argento viuo propinquius, vel etiam eo
perlitum; grauiores aestus & acriores ignes non sustinet: sed commode tali fornace excoquitur & pro¬
pius respondet indicio docimastae. Veruntamen durae immitesque & diuites venae rectiùs elaboran¬
tur per puncturam. Matthesius in sua Sarepta tres illos catinos peculiaribus dignatur nomenclaturis:
Nam interiorem vocat das spoht im ofen: exteriorem primum zahrtiegel: humilem den vndern tiegel.
Est autem spoht nihil aliud, quam catinus in metallurgico hoc negotio seu Dioscoridis voce πιθάκνη
πλατύστομος/GR]. Vnde & spohystein dicitur pyromachus, qui ex fornace in praefurnium seu catinum luteum
ante furnum procurrit, ibique concreuit in crustam lapideam sub scoriis stabulantem nuncupatur.
Hahrtiegel itidem vas est stillatim excipiens liquorem, ad lachrymas guttatim cadentes allu¬
dendo.
Opere peracto decutiuntur cadmiae, quae cum recrementis tum his, tum aliis eadem fornacè
recoquuntur: Ita se habet fornax Rhetica seu caeca. Norica parùm differt. Nam in ea inter duos ca¬
tinos sublata via est, & confinia rupto interstitio iuncta, & sic factus vnus ex duobus catinis, qui actu
quidem vnus est, sed potentia duo. Nam cum ampliatus sit, productusque intra fornacem, medium
intra parietes in foco est, medium foras propendet, eo situ, vt ex illo in pronum prolapsus sit, & de¬
fluere metallum vergerequè in margines exteriores queat. Hic ergo lacus fit, cuius os clausum, vt in
priore; caetera quoque similiter se habent. Excoquunt hac & pauperes & mediocres, venas, plum¬
bumque catinis adiiciunt. Picturae harùm fornacum nudae sunt huiusmodi:
Furni Rhetici (hypocleptae de¬
scensorii primi, caeci à baculo dicti,
ραβδιαιου, ύπερξυιου, λοξου curui) ef¬
figies. Sol clausum habet focum, &
vtrumque catinum plumbo eliqua¬
to, vel si opus feruet, mistura mine¬
rali & metallica instructum. luna exhi¬
bet apertos vacuosque catinos, & an¬
ticum foci effractum. A. paries fron¬
tis; B. paries lateris sinistri. C. re¬
cessus foci, vsque ad parietem posti¬
cum. D. catinus foci cum foramine,
per quod subterfugit, quod eliqua¬
tum est. E. exitus catini for nacis in
praefurnium: Et haec est illa via seu
ductus curuus, quae inserto ligno
effingitur, & nomen quod tam fur¬
no, quam operi apud Germanos imponit. F. fundus seu planta praefurnii ex aggesto luto furnali. G. hu¬
milis catinus seu scrobs, in quam editiore catino impleto detractisque scoriis fit punctura, & prosilit
liquamen metallicum: vbi etiam lapis consistit & finditur in panes; stannumque plumbeum argenta¬
tùm vel auratum exhauritur in patinas ferreas. I. Foci anticum ex luto. Farturam appellamus in furno
clauso. K. catinus secundus editior, qui contiguus est fornaci, vt inde simul incalescat, fiatque metal¬
lica mistura purior. Materiam quidem intelligitur continere, qua occultatur viae exitus; sed infra
marginem, ob detracta recrementa, & quia nondum absoluta est excoctio. L. catinus humilis late¬
ralis plumbum fusum habens, quod vt liquidum maneat, prunae adiici solent. M. murus posticus com¬
munis, per quem folles inspirant.
For¬
image 47