413
139
De sceuastica artis.
ab habitationibus propter metum incendii, qualiter etiam excoctorii furni solent collocari. In eius
solo describantur digeranturque tum caetera spacia officinae, tùm furni, quod fit circulare in plano non
nihil egesta terra. Circulus iste diuidatur decussatim versus mundi plagas directis capitibus linearum
rectarum per centrum tendentium ferè vsque ad ambitum, quem tamen non attingant: Inde ad dextram
sinistramque extendantur illae in latum; fiantque zonae decussatim sectae, ex quarum angulis quatuor pro¬
deant demensa triangula duabus rectis & vna circulari inclusa. Iam consilium ineundum est, placeat ne¬
spacia haec comprehendere muris & farcire, vt pilas triangulas referant, relictis Zonis per transuersum
vacuis, an has macerie latericia instruere, vt relictis stationibus ad angulos consurgat murus humilis in
formam crucis digestus iuxta descriptionem Zonarum. Vtraque vero ratio probatur, sed ita; vt si pilae
lapideae statuantur harum capita ad angulos rectos fenestellis seu meatibus spiritalibus fiant peruia,
& quatuor ostiola opponantur principiis viae decussatae: sin muratam in mediò crucem malumus, ex
laterculis ea fabricetur, cubiti altitudine, & in singulis alis parte superiore item efformetur foramen,
vt discurrere transireque in orbem, & qua motus aeris externi impulerit, prodire halitus possint. Haec
foramina digitum sunt altiora latioraque, quam fenestrae ambientis. Ita statutis in circulo rebus, am¬
bitus ex secto lapide est conficiendus orbisque tanquam lapidea tunica concludendus; sed ita vt inter¬
uallum paruum sit inter muratae erucis capita & circumferentiam, quae insuper etiam sex locis pertusa
esse debet fenestris paulo humilioribus, quam sunt illae, quas accepit murus internus. Eae à solo absunt
pedem vnum. Ni hoc fiat, cineritium attracta humiditate fathiscit in cumulos solutos & vitium facit.
saxa autem sunto natiua, possuntque fibulis ferreis iungi ne diffluant. Alicubi non clauditur murus in¬
tegraturque sed à tergo relinquitur hiatus, sed & si clauditur, in fronte tamen lacuna pro via lithargyri
efformatur: & à tergo caesura relinquitur. Est & hoc notandum, quod in hac dispositione muri decus¬
sati spacia angularia scoriis aridis farciantur, quibus insternatur carbonum puluis vt obambulare qui¬
dem spiritus queant, & inter hiantes lapides se subducere, sed simul caueatur, ne nimia humiditate
uaporante, vt in speciebus concameratis fieri solet stillicidium existat. Sorbent autem recrementa &
cineres humorem, & disgregando meantes vapores, vetant eos in aquam coire, aut consistere. Ita pu¬
rata foci planta est. Focus ipse sic adornatur. Super pilas vel murum decussatum, orbis ponitur saxcus,
cuius extremitas recipitur ab ambientis muri oris intus nonnihil excisis (superiores enim lapides de¬
bent esse crenati pinnis, seu execti ad recipiendum orbem) eo situ, vt qua parte frons & orificium
foci futurum est, in eam nonnihil inclinet, & propendeat. Si displicet lapideum pauimentum foci aere¬
um placeat. Huic fundamento imponitur lutùm stramine facto mistum, cogiturque & addensatur pi¬
lis & manibus, vt digitali crassitie incumbat tabulae & orae diligenter farciantur fiantque margines
palmares & luto eodem ad tegumentum foci accipiendum.
Quanquam inueniantur plures
pedamenti fulminatorii seu sciogra¬
phiae, seu orthographiae, variantibus
iam ostiis, iam fenestris spiritalibus,
situ, alisque (nam quaedam ostia in
antico praesertim sunt muris alata)
tres tamen proposuisse, vna cum or¬
be lapideo, sufficiat, Capricornus orbis lapide¬
us: Gemini pedamentum cum macerie
detussata ab antico effractum: Aquarius pe¬
damentum seu planta fulminatoria
clausa cum pilis. Sagittarius focus stractus
super pedamento. In effigie Gemini, li¬
tera. A. signat muros è laterculo cu¬
bitales. B. foramina in alis. G. ambi¬
tus è lapide natiuo: De spiracula
ius humiliora iis, quae sunt in alis
muri interni & angustiora. E. interstitium triangulare inter alas. In pictura Aquarius litera. F. signat pilas
triangulas lateritias, quae tamen intus sunt fartae scoriis. Fenestrae in eis non sunt repraesentatae, quan¬
quam alicubi negligantur. G. viae inter pilas decussatae. H. margo muri ambientis. I. ostiola ad ca¬
pita viarum. In figura &, elementum. K. ambitum muralem ostendit, & in eo respiracula. P. mi¬
nora quam in praecedente in catini ρεαα. L. lutum stratum cineritio; N. lacunae in ambitu pro
ostio postici. O. lacuna ostii antici & via argyritidis, ad quam poni solet tabula aerea nonnullo inter¬
uallo, vt obstet riuo lithargyri, ne fulminatorem laedat. Sed catinum informemus. Ad manum esto
cinis probè elutus & ab omni pinguedine liberatus exustusque & secretus, postea aqua adiecta in pilas
seu globulos compactus. Hunc magister in focum iniiciat, manibusque & aliis instrumentis distribuat
solidetque sed ita, vt in decliue ad frontispicitum vergat. Fiat in medio rudimentum scrobis vel foueae
pro catino cinerario. Ab eo fossula ducatur versus anticum, vt sit alueus deriuandi lithargyrii. His de¬
signatis denuo solidandus cinis est tundendusque, & circino circumacto describenda catini amplitudò,
& mox is efformandus cultro semicirculari, vel acutis lamellis in semicirculum reductis. Aliqui ligneis
asserculis vtuntur. Eius vmbilicus est profundus vndecim digitos: circuitus decem. Catino facto ela¬
boratur fossa lithargyri cinere aggesto & pilis coacto, quae desinat in ostii anterioris rima seu lacuna,
quanquam olim alius sub foco catinus ad excipienda recrementa fuorit concinnatus. Porro tam cineritio,
quàm
Nn 3
image 53
Rudimenta dictorum haec sunt: