413
140
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
quam fossae aridi cineris puluis aut laeuor accommodatus insternitur, perfrictusque manibus deprimi¬
tur. Inde foci ambiens margo farcitur, & saturatur madente cinere vt respondeat iam imponendo
operculo, quod necesse est exactè cum foco committi, & nullis rimis hiare. Itaque cum applicatum
est, irrepit magister & fathiscentia opplet solidatque eadem materia. Inde carbonibus prunisque ad¬
motis exiccatur catinus cum sua fossa, ea industria, vt nihil supersit humoris nigrantis, sed omnia are¬
facta ignem feliciter & cum fiducia expectent, licet pallida cinereaque facie; neutiquam vero nigra, aut
maculata, post istam tostionem, seu exiccationem, scopis egeritur exturbaturque cinis, & catinus per¬
fricatur panno madefacto cinerum diluto, ne inter fulminandum rumpatur, quasi sic ferruminaretur
eius compages & superficies concaua. Tandem extergetur corio ceruino, oblinunturque lacunae &
rimae, si quae extiterunt. Sinistrae canalis seu fossae margini laterculus, vel molybdaenae fragmenta ap¬
ponenda, vt lithargyri motus fractus antrorsum pergat nec flatu in circulum agatur. Adduntur & me¬
dicamina catino, laeuor calcis, liquor oui in quo Thus vel mastix resoluta, vel medulla aut sanguis bu¬
bulus eodem temperatus. His & similibus adornatum est fulminatorium. Verum enimuero cum
Ergasterium eius sit testudine stratum, & in reuerberii concamerati formam redactum, aliqui id mo¬
bile faciunt, aliqui fixum. Mobile habet testudinem versatilem ex ferramentis. Circuli enim ferret
tres baculis iunguntur ferreis; interstitia explentur laminis. Ita fit rotundus pileus cum foramine ver¬
ticali, quod altero insternitur pileo seu operculo eiusdem materiae & artis. Intus luto crasso inductum
est vtrumque. Foris testudo maior cathenis tribus vel quatuor instructa, dependet à grue versatili,
vt adduci reducique, vel etiam eleuari & demitti vicissim queat. Ista omnia diligenter persecutus
gricola est, nec opus est repetitione. Fixa testudo clibani instar ex laterculis vel caemento, calceque &
luto constat. Pertundi vero ostiis & foraminibus debent fornices quilibet. Singulis itaque in vertice
est foramen rotundum, per quod carbones, pastillique aliqui iniiciuntur. Deinde à tergo ostium in¬
serendis lignis; à fronte fenestra magistralis, per quam opus procuratur, & recrementa deducuntur,
A latere dextro versus murum officinae patet aditus follibus, duobus foraminibus paxillo interuenien¬
te diuisis quae fistulas follium capiunt foriculis suis seu valuulis praefixas.
Fornacum figurae simplices ex Agricolae decimo de re metallica ita oculis possunt subiici:
Tres fulminatorii species offeruntur Mercurius vulgata in Ioachimicis, Sclaccevvaldensibus & aliorum lo¬
corum officinis cum testudine ferrea: Leo Liberimontana, qualis est & Libra, sed diuersa orificiorum
dispositione In signa Mercurius, character A. notat pedamenti ambitum ex saxo natiuo. B. spiracula: C. pi¬
leum duobus spaciis & tribus circulis coagmentatum: D, verticale foramen tectum suo operculo, cu¬
ius seorsim ad latus repraesentantur duae formae obtusior vna, acutior & annulata altera. E. catenae,
medio & tertio circulo annexae: Tres aliquando, aliquando quatuor adhibentur. F. Fustis vel trabs
cum vnco, à quo pendet pileus ferreus: Et solet illa trabs inniti rostro gruis, & à posteriore parte in¬
tendi & remitti ad eleuandum pileum aut laxandum. Alicubi huius machinae etiam alia est ratio, de
qua legatur Agricola. G. Tignum gruinum. H. murus posticus officinae: I. murus aduersus: K. ostium
operarium & lacuna lithargyrii defluentis. L. exaduersum fenestra, per quam ligna inseruntur, quan¬
quam & per orificium ergasticum immittantur. In schemate Leo M. pedamentum furni: N. fornix
saxeus. O. eius vertex operculo tectus mobili. P. ianua ergasterii, per quam opus curatur. Q eius alae.
R. fouea in quàm defluit lithargyrus, quae inde excipi & conuolui in fistulas potest. S. ianua opposita, cui
item ala murata adiecta, quae signatur. T. elemento. V. foricula ad viam decussatam. Nam hae testudines
intus pilas triangulas habent, & viarum diuortia seu biuium decussatum. In pictura Libra X. plantam muratam
signat,
image 54