413
Seneca epist.
91. Monet
suspensuras
balneorum
suo tempore
iuuentas &
impressos pa¬
rietibus tu¬
bos per quos
circumferre¬
tur calor qui
ima simul
& summa
foueret
aequaliter.
image 57
142
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
nempe Morauos & Carnos raro bessem seu marcam argenti aut sextantem excedentes fulminando, nu¬
do cineritio rem peragere sub dio ventis inspirantibus, vtpote plumbum argentatum cineritio impo¬
nentes, huicque arida & post succulenta ligna, atque sic fulmineam puritatem procurantes. Adhibent
autem etiam folles ex praecepto Geberi. Focus est vt praecedenti pagina liquet.
) : crux : (
Morauorum fulminatorium. Calix fulminatorius cum lacuna & fenestris in pedamento ad
recipiendum lithargyrum, & auertendos halitus. Circulus super foco concamerato, ex cuius strato
foramen in cameram descendere potest, si placet ad lithargyrum capiendum.
Ne etiam putes axiomaticam praeceptionem & ideam artis alligatam esse perpetuo ad furni for¬
mam vnam, nec admitti crypses & varietates, considera Vngatorum & Polonorum fulminatorium iti¬
dem ab agricola descriptum. Huius iconem saltem offerimus:
Saturnus Fulminatorium, seu cineritium Hungarorum con¬
cameratum ex laterculo inducto arenato. Jupiter lanua posti¬
ca triplicis vsus. Nam per arcum eius respirat fornax; per
mediam partem focùm alit; per imam & auram capit & re¬
spirat. Mars Sunt ferreae trabes vsque ad catinam pertingen¬
tes, in quibus ponuntur ligna, vt eorum flamma saltem opus
vrgeatur, sicut aliquando sola ex laterculis in cratem dige¬
stis in conchis fereis lateri appositis bismuthum excoqui¬
tur. Mercurius Via vaporum & halituum. Sol Arcus ergasterii &
fenestra, per quam via est in catinum. Venus Fossa deriuandi
lithargyri. Tandem cineritii huius compendium duplex
triplexue passim effingitur; Primum est fornacula, de qua
supra. Ibi enim catillus cinereus pro cineritio est; Testu
seu tegula pro fornice. Deinde vstrina argenti fulminati ad
purùm excepta drachma, de quibus fornacibus etiam supra. Ex tempore in vsum venit circulus fer¬
reus cinere fartus. Postea abuti possumus anemiis foco ferrario aurifabrorum, bracteariorum & huius¬
modi. Et hactenus quidem furni, quos Chymia mechanicis metallurgis permisit, quique in parasce¬
uasticis sunt alieniores. Nunc gradu quodam affinitatis pergentes, ad χημκιώτερα acedimus.
CAP. XXIII.
De milliariis draconinis & eorum furno.
"AHena", inquit Vitruuius lib. 5. c. 10. "supra hypocaustum tria sunt componenda, vnum caldarium, alterum tepida¬
rium, tertium frigidarium, & ita collocanda, vt ex tepidario in caldarium, quantum aquae calidae exierit, influat,
de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alueorum ex communi hypocausi calefacientur, etc." Scire
Chymicum conuenit, non tantùm quae ex sua officina metallurgiae permiserit, & quo profectu, inge¬
nioque illa in posterùm sint ampliata, excultaque, vt cum foenore ad suos dominos possint reuerti: Sed &
quae ex publico non ad Politicos tantum vsus, verum multo magis Medicos petita, illustrare suam artem,
& copiam consilii in instruendis similibus queant suppeditare. Non itaque praetereunda ratio veterum
hypocaustorum est, & caldariorum, quae ea solertia sunt composita. vt maxime naturam in Thermis con¬
tinue effundendis imitarentur, & tanquam iugi fonte riuisque perennibus calidam aquam, non sine vi¬
quadam Medica, quàm in transcursu acquireret, euomerent. Vitruuius quidem "loco citato" pauimentum
caldariorum supra communem hypocausim ita suspendit, vt in decliue vergat versus pręfurnium flam¬
maque ascendens subtus eo liberius vagetur, sicque caldaria & testudines calefiant. Vnde intelligimus
ahenum ex foco inferiore subterraneo accipere flammam, illumque constare furno in testudinem reducto,
& pręfurnio, cùm pauimentò obliquo: ahenum vero supra hypocausto collocatum in fornice esse stru¬
ctura vel contignatione concamerato, qui locus item caldarium vocatur, estque humilior tepidario, sic¬
ut hoc frigidario: Sed quae ratio fuerit continenter effluentis aquae calidae, ita vt proportione respon¬
deat semper influenti tepidae, & haec frigidae, non explicat, & in hoc etiam ingenit vires impendit Bac¬
cius. Interpres eius pingit sellam triplicis pulpiti, quorum vnum quodque olla milliaria operculo suo
clausa instruit, vt intelligamus, per canales ex superiore in inferiores transferri aquam, qua dispositione
vtitur Chymicus in destillatione per lacinias, nec raro in aliis; vti suo loco monstrabitur. Tam autem
caldarium, quam tepidarium à foco communi calorem accipit, sed differenter. Aestuarium enim sub cal¬
dario est; verum hinc per emissarium calor deducitur ad ahenum tepidarii, qui etiam ex cameris istorum
abienorum per tubos in pauimentis & parietibus dispositos in balnea deriuatur, auram calidam occul¬
tis orificiis subinde proflantibus fistulis, quam rationem Chymici obseruant in balneo suo, vbi item, vt
videre in pictura Matthiolana est, ex eodem hypocausto & caldarium & tepidarium, incenduntur. Fin¬
gere licet feruore hypocausti miliarium aquae calidae continuo aestuare, ita vt ab allapsu tepidae non
queat refrigescere, cumque tantùm influat quantùm exundat effluitque, non est operosum negotium pro¬
curare illud ipsum ahenis diuersis impariter locatis, & per fistulas coniunctis. Verùm aliam rationem
bos per quos monstrauit Seneca ad Lucilium, ex quo huic rei lucem petiuit etiam Baccius lib. 7. de Thermisc. 9. Construi
enim solitum in ipsis miliariis Dracones, quae erant fistulata vasa tubae instar aere tenui, per decliue mi¬
liario circundata, vt aqua dum ad os draconis conglomerati specie, pluries eundem ignem ambitet,
per tantum flueret spacii, quantum acquirendo calori satis esset. Sed audiamus Senecam ipsum in 4. quaest.
nat. c. 24. de aquarum calore ex sententia Empedoclis disputantem. "Empedocles", inquit, "existimat ignibus quos
multis locis terra opertos tegit aquam calescere, si subiecti sint solo, per quod aquis transcursus est. Facere solemus dracones
& miliaria & complures formas, in quibus aere tenui fistulas struimus per decliue circumdatas, vt saepe eundem ignem am¬
biens aqua per tantum fluat spacii, quantum efficiendo calori sat est. Idem sub terra Empedocles existimat fieri, quem non
falli