413
143
De sceuastica artis.
"falli credebant. Quibus balnearia sine igni calefiunt, spiritus in illa feruens loco aestuanti infunditur. Hic per riuos lapsus
non aliter quam igne subdito parietes & vasa balnei calefacit: omnis denique frigida transitis mutatur in calidam, nec
trahit saporem euaporatio quia clausa perlabitur." Haec ille ibi, ad quę etiam alludit, respicitque epistola 87. vbi in
delicias balneorum Romanorum inuectus scribit, aquam argenteis epistomiis fundi, & per gradus cum
fragore labi, item recentem semper veluti ex calido fonte currere, etc. Scribit Baccius organis hydrau¬
licis aquam in summum euectam fuisse, effusamque in piscinam, vnde in subiectum frigidarium, post ex hoc in
tepidarium, tandemque caldarium sit illapsa; & hoc impositum fuisse strato hypocausti: Sed tepidarium va¬
poribus caldarii incaluisse, quae ratio difficulter intelligi potest, meliusque fuerit ad tepidarium ex hypo¬
causi communi perducere calorem, qui prolixiore via satis refringitur, & imbecillior ad abenum illum
peruenit. Senecę verba, quia illustrantur simili in natura exemplo apertiorem quidem habent sensum,
veruntamen qui dupliciter queat exponi. Proponitur terra fistulosa, & sub ea aestuarium, cuius calore
meatus riuique fontium foueantur; idque siue per ipsum focum tendant canales, siue prętereant superiore
situ. Ars similiter excogitauit fistulas easque ex aere tenui, vt incalescere citius queant. Has contorsit in for¬
mas varias, modo miliariorum, modo draconum, licet aliqui dracones vocent ipsas anguino, serpentinove ri¬
tu contortas fistulas; Et verisimile est, vestitas eas fuisse inductasque foris aere, vt constaret Draconi imago,
cuius venter tanquam in animalibus, gyris intestinorum aereorum fuerit turgidus. Ita gyri milliarii in
huius vasis formam coniecti potuerunt amicti esse: Sed illud dubium habet, quomodo ad eos peruene¬
rit tantus calor, citra vestiturae laesionem? Cur non vt in terra, ita & balneo nudis ignibus fistulę sunt ex¬
positae? An non tantum nudo igni abena patebant, sed & aqua feruida in ipsis, vt vno eodemque aestuario
& aqua calida funderetur, & spiritus seu vapor fornicibus exceptus inde per tubos in balnea deriuare¬
tur? Nam hac ratione semper expirantè aheno coacti sunt vapores se subducere tanquam in folle Aeo¬
lio. Puerile fortasse fuerit fingere serpentinos ductus flammis feruefactos, vt incidentes aquas ita proatus per
flatum follibus aërem halasse, quanquam hoc ipsum sic potuerit procurari absque absurdo commento.
lmo, inquies, si ignis nudus dracones attigit, non fuerunt in caldario peculiari supra hypocaustum, sed
in hoc ipso, vt ita cum magno fragore transierint, vt solet excitari turba, strepitusque frigido aqueo & ca¬
lido igneo commissis. Verùm ille sonus per gradus delabentium aquarum fuit, cum prius in altum eductę
fuissent machinis etesibicis, vt lib. 10. docet Vitruuius. Itaque ahena imposita hypocaustis perinde, vt in
vaporariis nostris, licet alia fornacum forma, adhuc concipimus. Accedit Vitruuii annotatio de tribus
abenis super hypocausto, licet dicere queas dispositionem Vitruuianam absque fistulis fuisse. Sic ergo,
discimus a Romanis olim ahena mutata esse milliariis & draconinis formis, in quibus fistulae dispositae
contortaeque subinde aquam calidam funderent: Eas autem formas impositas hypocausto hinc incaluis¬
se, interim ad tepidarium à latere pertingente pręfurnio, aut camini ductu, vt abenum huius quoque
nonnihil caloris conceperit. Et haec vna ratio est, eaque simplex: altera coniungit fistulis feruentem
aquam foris in aheno. Tertia fistulas nudas firmo luto munitas in ipso hypocausto, ignique collocat:
Quarta includit quidem eas ahenis, sed nihilominus prunas in ea coniicit, vt fistulae ab imo, & desu¬
per incalescant. Prima & secunda congruunt operi Romano, etiam hoc argumento, quod aere tenui
confectae scribantur fistulae, quod nudis ignibus non potest diu resistere. Tertia vero & quarta propius
ad Empedoclis sententiam de Thermis accedunt. Chymicus adiecerit modum quintum; eumque non
tantum calidae simpliciter aquae consilio, sed & medicatae ad lauacra & potum. Sicut enim extinctio
Chalybis & aeris aliquam impressionem relinquit in aqua, ita & iste transcursus serpentinus. Quocirca
ferratas, aeneasque aquas ita praestabimus copiosas. Nec hoc fine solo fuerit contentus artifex. Nam in¬
uentio eius structurae viam monstrat ad concinnanda similia in metallorum & hydrargyri repurgatio¬
ne aut etiam conuersione. Nonnulli ita compendium sumtuum quaesiuerunt in excoquenda salis gratia
muria; seu sale per coagulationem faciendo. Quia enim ferreae machinae fistulis anguinis instructae, vbi
semel excanduerint, immissis paucis prunis diu feruorem retinent, interim continenter transcurrente
aqua, quae calefacta citius percoquitur atque etiam interim consumitur diuaporando resoluta partè
aquosiore: ad salis addensationem propior via est. Talem machinam vidimus in aedibus Adami Geysii
Herbipolitani, quae nec milliarii nec draconis, sed columnae formam habebat, eratque ex solido cras¬
soque ferro arte fusoria facta. Sed vt excandescat, includenda furno est, & postea intus quoque prunis
farcienda, cineribus per plantam se subducen¬
tibus. Eodem ingenio abenum fistulatum ex¬
cogitabimus, idque non prunis, sed aqua re¬
plebimus, foris expositum flammis, à quibus
incalescat.
A. Ferrea columna opere fusorio facta,
& satis crassa. B. Caput ductus serpentini, quod
prominet, vt tubus. Ipsi vero anguini ductus
intus latent, & ex altera parte circa pedem fi¬
stulae columnaris prodit, Haec columna super
trabibus ferreis, aut lapidea crate firma collo¬
canda est, & deinde furno vestienda, vt indicat
C. litera. Vt aqua illabatur, tubus infundibili
specie in margine adiectus est, & potest etiam
aliter idem effectum reddi. Iste tubus notatur
D. Charactere. Addita sunt in imo spiracula
& ostium cineritii. Furnus hic carbonibus im¬
pletur; ignis per ostium submittitur. Tandem etiam fistula ipsa in furno prunis farcitur, atque ita il¬
lapsa
image 58
Flatus per
fistulas cal¬
aefactas fol¬
libus immis¬
sus vt inca¬
lescat & hinc
per tubulos
in balnea¬
ria perduca¬
tur.