413
image 60
Furnus fundendi vitri & massae
gemmeae.
145
De sceuastica artis.
flammarum impetus, aut ad summum trimestre tempus duret, tumque eius camera ergastiea mutatis
saxis reficienda. In hac & fundunt materiam & recoquunt, conflantque. Sed Plinius indicat, non ea¬
dem fornace, peragi vtrumque, cum scribat, massam vna fornace colliquatam, in alteram transfundi, vt
existat hammonitrum, quod vel eadem, vel diuersa fornace distributis in classes operibus potest reco¬
qui. Fingas licet à manu in manum, peruenire; primos ministros molere, secundos fundere, tertios fa¬
cere hammonitrum, quartos recoquere & conflare, vt sint diuisae partes, quarum secunda & tertia ta¬
men iisdem commendari potest, licet diuersis fornacibus, aut etiam vna eademque, si compendium
quaeras. Cum enim non obruit multitudo, quorsum opus est fornacibus pluribus? Et massa & hammo¬
nitrum eadem reuerberante potest parari. Caruisse istas follium auxilio apparet ex lignis aridis, leui¬
busque adhibitis, imo & materiae puritate. At excitanda nihilominus impinguendaque flamma est. Fo¬
cus itaque perflatilis subeunte aura debuit esse, & distinctum ab eo ergasterium. Non impingitur feruor,
nisi reciproco igni: tum concameratum tegumentum cogit optime. Elicimus itaque, Plinianas forna¬
ces non fuisse dissimiles hodiernis, quanquam fusoriam arenarum in massas variare nihil prohibeat. Sed
qui illi hodierni clibani? Describuntur ab Agricola aliísque sat luculenter. Si materia ex lapidibus prae¬
paranda est, cum domari mollirique debeant, vstrina ab initio requiritur, siue ea sit furni calcarii, figuli¬
niue instar, siue fusorii, siue peragatur metallurgorum industria, de qua supra. Inde pilis molisque &
cribris fit arena, ex qua plaerumque adiectis quae oportet, fit massa in fornace distega antitypi ignis, in
cameram reducta. Aliqui alternis operis eadem fornace massas praeparant, & recoquunt. Furni huius
exemplar proposuit Agricola tale.
Prima pars actu vna, potentia duplex ferreo axe vel crate
ab humo seiungitur, vt cinerib. & flatui sit locus. Per ostium
ligna immittuntur, & simul aura subministratur. Sequitur
ergasterium, pauimento diuisum. Est hoc fornicatum in¬
terstitium, in medio pertusum, factaque flammis via, per quam
ebulliunt, & in cameram, vnde redeunt in pauimentum,
eluctantur. Talis fornax apta etiam est recoctioni, si ita fiat.
At aliquando, interstitium inter vtramque fornicem etiam
eratis vicem praebet, & sic conformatur. Tunc ligna per su¬
perius ostium iniiciuntur, dispositísque catinis vel ollis, are¬
nae, nitrum, sal, cinis, magnes, &c. mista eliquantur, cuius
dispositionis causa margo ambitusque cratis debet esse so¬
lidus. Hoc modo mallemus cinerarii ostium ad latus vel
tergum reiectum, ne obstaret fusor. Sed consultius est in
hypeccausi focum fieri, in fornice seu testudine collocari
fundendam materiam. Ita enim purior conflabitur. Sed &
sic rectius disiungerentur ostia, secus ac pictura exhibet.
Atque ita se habet fornax praeparatoria massae & hammonitri. Inde transfunditur materia in fornacem
secundam, cuius figura parùm differt à iam picta. Est enim in testudinem reducta, fornicibusque distin¬
cta modo duobus, modo tribus, iam etiam arcuatim extructa, ita vt arcus iungantur muris, in quorum
spacio secundo fenestrae sint singulae pro conflaturis: iam absque arcubus simpliciter educta: Imo etiam
inter dum solitaria, vt tristegos, interdum sociata iunctaque fornaci laterali ad refrigeranda conflata vasa,
quod munus tamen in tristega mandatum est camerae superiori, vt sit compendium operae & spaeii.
Tali fornaci construendae crudos parant lateres satis lentos purosque, vt contra ignes pugnent, du¬
rentque. Sed vt diximus, non semper hi sunt ad manus. Itaque natiui lapides quaeruntur, vt in furnis me¬
tallurgorum. Si socia fornax solidandi vitra causa adiicitur, minus alta fit excoctoria, & distegos: sed ita,
vt à tergo communi ostio iungatur sociae, quae nihilominus à latere aliud ostium habet, per quod in
intus collocatam tegulam, inferantur vitra adhuc feruentia. Sed tristegon proponamus. Eius figura ab
Agricola pingitur vt folio verso patet:
Concamerata arcuataque fornax tria habet loculamenta. A. Imum, quam hypocausin cum Vitru¬
uio vocamus, aut pyriaterium seu focum, in quo ligna arida super axe ferreo accensa luculenta ardent &
copiosa puraque flamma: B. Spacium secundum seu medium, quod ergasterium est & conflatorium. C. Ter¬
tium seu summum sub testudine, quod est refrigeratorium, sed non sine flamma, caloreve. In èo collo¬
cantur capsae tegulorum forma, quae vitra illata defendant à flammis fumisque si qui negligentiae culpa
existant, cum ars requirat ligua àαa, & eius gratia materiam singulari clibano vel sole feruente are¬
facere iubeat. D. Arcus lapidei diuidentes simul fornacem in stationes operariorum, & sustinentes for¬
nicem. Illi in vertice centro communi coeunt, seque intersecant mutuo. Fiunt plures paucioresve pro
arbitratu magistri & magnitudine furni, quanquam nulla necessitas arcus extantes imponat, cùm ali¬
cubi placeat inoffensa rotunditas, fenestris nihilominus & stationibus dispensata. E. Spacia inter arcus,
quibus explentur committunturque, sed illis extantibus. F. Ostium hypocausti, per quod inferuntur li¬
gna, subit aura, irrepit famulus ad efferendos cineres. G. Margo fornicis diuidentis ergasterium & hy¬
pocaustum. H. Eiusdem fornicis solam, quod est hypocausti tectum. In eo stabulantur ollae hammoni¬
trum continentes, ex quib. maturius iam liquor extrahitur & conflando figuratur. I. Ollae, quas ea for¬
ma exhibuit Agricola. Sed nihil prohibet humiliores esse, vt materia hauriri possit, & tamen oportet eas
aequare fenestrę marginem, vel non procul abesse. Tot sunt numero, quot fenestrae & stationes confla¬
torum. K. Crater fornicis inferioris, per quem flamma emicat consurgitque in impositam cameram, in¬
deque reciproco flexu reuersa, plaerumque per fenestras elucet. Itaque stationes operatiorum potius sunt
aestua¬
Agr. p. 471.