413
image 61
146
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
aestuaria, cogunturque illi
satis caloris fronte aduersa
& ore pectoreque excipere,
vndè raro praeter semicin¬
ctum & togam lineam ad
talos vsque demissam, quid
amictus gestant, brachiis
nudis versantes vitra, tan¬
quam Cyclopes & nudi
membra pyracmones. Pal¬
lent plaerumque & sitiunt,
non admodum longaeui pro¬
pter colliquationes, mor¬
bosque capitis & pectoris,
quae membra adeo habeant
imbecillia, vt pauco vino
vel cereuisia inebrientur.
Intelligendum autem est;
ea spacia; in quibus ollae &
crater exhibentur, effracta
esse, sublatumque murum
cùm sua fenestra. L. Fene¬
stra, per quam ollae inferun¬
tur in solum testudinis &
iuxta craterem ponuntur.
Ea patet tota. Sed cum con¬
flatura peragitur, laterculis
lutoque farcitur, ita vt relinquatur saltem aditus angustus, isque diuisus interdum paxillo. Id caloris coer¬
cendi gratia moliuntur, vt intensus materiam eo potentius elaboret. Cùm enim subiens per hypocau¬
stum aura impellat deducatque flammam, & spiritus à summo repulsi exitus quęrant, confertim ad fene¬
stras angustas venientes acutam ibi flammam exuscitant, vnde cogitur vitrea materia eliquescere. Per
ista orificia etiam immittuntur conflatoria ferramenta ad massulas hauriendas. In iisdem sicubi coagu¬
lat durescitque amplius vitrum, quam vt fingi porro queat, cogitur remollescere. Inde prorumpens ca¬
lor stationes quoque calefacit, ne abrumpatur dissiliatque materia. Sed fartae fenestrae icon litera M. de¬
signatur. Sunt quidem operarii satis procerae staturae, vt singulis atlantas aut longuriones videre putes;
Veruntamen scabellis opus habent, in quibus consistentes circumagant, rotentque vitra praesertim ge¬
rania ad quae in iustam longitudinem producenda, non raro opus est scamnis altioribus. N. Margo for¬
nicis superioris, quae eius solum, quo tegitur ergasterium, simul indicat. Id litera O. notatum est. Reci¬
pit capsas vitrorum iam figuratorum, vt diximus. P. Foramen quadratum, per quod ex ergasterio ad¬
mittitur calor reciprocus. Id in medio est, oppositum crateri ergasterii, sed angustius. Q. Ostium ca¬
merae superioris, per quod imponuntur tegulae & vitra. Ita se habet fornax ista. Est autem procliue vi¬
dere, quod, nisi vrgeat operarum instantia, eadem fornax, sex aut octo conflatoribus opportuna, sola
possit sufficere ad praeparandam, excoquendam, conflandamque materiam. Si enim octo sint fenestrae,
quatuor destinari possunt praeparandae, quatuor conflandae misturae, aut alternis vtrumque procurari.
Quin & in hypocausto simul lapides vitrarii vrentur, dispositione artificiosa, qua simul etiam defendi
potest murus fornacis. Sed vbi vitra copiosa fiunt, & die nocteque mutatis operariis laborandum, ibi
satius est diuersis diuersa peragere. Alioquin etiam hammonitrum nocte à pueris famulisve praepara¬
tùm conflatores die elaborant. Chymicus inspecto intellectoque exemplari, vtetur Platonico more
pro quinta causa (quam & Seneca non repudiauit) & inde sibi figurabit praeparatorium, fusoriumque
gemmarum, si quidem velit eas potius hoc modò, quam soluendo, coagulandoque per inhumatio¬
nem conficere. Veruntamen multae misturae magistrales tale instrumentum desiderabunt, vt suo locò
traditur.
CAP. XXVI.
De Sulphuris & stibii Fornacibus.
SVulphur aquis coniunctum densatur coagulatorio artificio in cortinis, vel ollis. Quòd in sua vena
est, seu terra, aut etiam pyriti & marcasithis coaluit, per descensum agitur, Chymica quidem in¬
uentione, sed facili & plebeia. Hinc cùm excoctores auri & argenti, docimastaeque metallici opus ha¬
bent adiumento sulphuris, ad pyriten eo praegnantem confugiunt, eumque comminutum ollae inclu¬
dunt, cui alia in humum infossa, supposita accommodataque fundo prioris perforato, ignem addunt
circularem, & sic in descensum agunt sulphur venae alienitate in superiore olla haerente. Non est ope¬
rosum hoc procurare. Olla eligatur firma, cuius fundus foretur crebro. Accommodetur operculum.
Armetur luto vtrumque & stipentur commissurae; Subiiciatur olla excipiens, cuius os congruat ad fun¬
dùm exceptae. Haec vel infodiatur terrae, vel crypta includatur, & ferrumine agglutinetur ollae superio¬
ri. Igni addito in sudorem resolutum sulphur delabitur, & postea suis vsibus accommodatur.
Quid