413
149
De sceuastica artis.
vocabulis assuescant. Aut per se invenitur hydtargyrus in fodinis, aut arte ex venis elicitur. Illa natiua est, sed
non sine naturae aestuariis ex suis venis, quibus, vt loquitur Aristot. ἐγκατακλειομένη ἀναθυμίασις, in illud fos¬
silium genus profecit, expressa, & terrae cameris frigidioribus vaporis modo concreta. Altera vocatur artifi¬
cialis, quae Plinio fit ex argentoso lapide: Postea ex minio secundario, hoc est anthrace, vel minio nati¬
uo fertili. (Est enim aliud sterile, duntaxat coloris gratia petitum,) quae & cinnabaris dicitur natiua. Ille
modus à Dioscoride oblique notatus est, cum dixit, inueniri ἐν τῷ μεταλλεύεσθαι ἄργυρον, quod interpres
reddidit, in argenti fodinarum tectis stillatim concretum: Sed sensum etiam hunc habet, cum argentum
rude in metallum excoquitur, inveniri in caminorum cameris, quo ignis vim fugiens se proripit & con¬
crescit denuo. Id autem fit, cum ex cadmia hoc liquore praegnante argentum extrahitur, vel dum haec
ipsa cremando praeparatur. Chymici etiam ex ipsis elieiunt metallis arte non ignota veteribus. Intelli¬
gimus itaque argentum viuum ascensorio artificio per sublimationem, & destillationem confici, pro¬
lectarique ex sua vena seu terrea seu lapidea. Et naturae quidem vasa sunt aperta. Est enim focus suppo¬
situs venae: Est spacium frigidum superius, quo se recipiat vapor, ibique consistat: Est conceptaculum
natiuum vbi relatae in imum guttae colligantur. Hae ipsae dispositiones obiter inter excoquendum quo¬
que, dum alio consilio fit metallum, aut color minii secundarii eueniunt. Sed artis ratio, quae primo fine
istam separationem, certoque consilio & proposito instituit, à Plinio intricatur magis, quam explica¬
tur. Euidentius loquitur Dioscorides: unchecked
Hoc est artificium Dioscoridęum. Catinus super foco statuitur ex argilla factus opere figulino. Pro¬
culdubiò cineribus, vel terra seu arena confertus fuit, quandoquidem non accepit venam immediate,
sed ampullam ferream, in qua vena seu minium, vt ita non nudo igni violentaque vstione eliceretur
hydrargyrus, sed modico calore, quandoquidem volaticae est naturae. Iniecta ergo in cucurbitam vel
matulam ex ferro vena conclusa est operculo. Sed quo pacto? Num concha ferrea in cinerario ca¬
tino aperta stetit, catinus vero ipse munitus calice, seu operimento secti globi: commissurę diligenter
luto munitae, ne respirare posset.
Deinde succenso prunarum igni coacta est vena reddere halitus seu fauillae speciem hydrargy¬
rum, qui in concauiate operculi frigida constitit, delapsusque super cinere mansit, donec peracto
pere colligeretur? Probabilis sane hęc ratio redditur: hodieque vsitatis artificiis, de quibus mox ex
gricola. Sed nihil prohibet, quin accipiamus in catino fictili collocatam ampullam ferream per se fu¬
isse tectam operculo, quod genus alembicum vocamus eoque vel cęco, sed ventrioso, & in lacunas
marginales dilatato ad recipiendas guttas: vel rostrato, canaliculatove, vt in sulphuris excoctione. Vide¬
tur enim incommodum euenire, si in cinerarium relaberetur liquor, cuius calore tamen in summum
ascendere erat coactus. Sed huic facile medelam affert ferri ratio. Nam ferrea concha fundo calori¬
que fuit propior, & ob solidiorem materiam aestum concepit vehementiorem, qui per cineres in cati¬
no altiores non potuit tantus esse. Itaque hic tepor existens hydtargyrum tulit: non autem ferrea
concha. Sed quaenam operculi materia fuit? Ferro hydtargyrus, si purum sit, & frigidum actu feli¬
citer accrescit.
Itaque sępe vidimus tersis è ferro cochlearibus & trullis, exceptum prompte coire: sępe gladiis
cultrisque super halantem in pruna expositis insidere. Ferreum itaque operculum, seu galea, aut cam¬
pana fuerit. Nihil tamen obstat, quin etiam lapideum & argillaceum fuerit, ne quid dicamus de vi¬
treo. Hunc modum vasorum iudicamus Dioscoridem intellexisse. At num furnus vna adhibitus fuit,
an nudo catino suppositus prunarum ignis? Vtrumque fieri potuit. Itaque videtur id in artificis ar¬
bitrio fuisse relictum. potest declarari modis istis, quos Agricola recenset. "Olla major", inquit, "(in 4. ra¬
tione venae argenti viui excoquendae) super tripodem statuta completur vena comminuta: cui superfunditur arena vel
cinis duos digitos crassus, & tunditur. Mox huius ollae ori alterius ollae minoris os imponitur, & luto obturatur, ne spiri¬
tum emittat. Vena igni cocta exhalat argentum viuum, quod per arenam vel cinerem penetrans fertur in ollam supe¬
riorem, vbi in guttas concrescens recidit in arenam vel cinerem, quo lauato argentum viuum colligitur." Hęc ille. Sed
Dioscoridis modus est ingeniosior, tum, quia non cogitur vena per cineres arenasque penetrare iam
ipso refertas, & hic reciproco motu laepius resolui, quin per vim rimas quaerere, cùm vix vllum lutum
tam sit firmum, vt omnem eius retineat spiritum, si feruefactus fuerit: tum quia prunarum aequali igni
melius potest regi, quam lignorum, quo pinxit Agricola, atque insuper etiam quia nihil resorbet vena,
& ferrum eam caloris augmento magis domat. Dicere possis, "cum per arenas cineremque eluctatur, simul pur¬
gari hydrargyrum, perinde vt per calcem destillatur." Tribueremus huic aliquid, nisi relapsu suo in eosdem
cineres iterum pollueretur, & postea dum argentum colligitur lotione, reciperet sordes relictas. Dio¬
scorides repurgationem etiam seorsim poterat instituere. Verùm audiamns & modum quintum prio¬
ri similem, qui quidem furno indiget, cùm prior sub dio, vel camino in libero foco perageretur. Matu¬
lae fictiles ex argilla firma, à sphaerico fundo angustiore paulatim in amplius os consurgentes implen¬
tur vena: operiuntur patinis planis vitratis, postquam prius vena cinere fuit strata compacto, vt prius.
Patinae firmantur pondere lapidis, ne hydrargyri spiritu amoueantur. Subdito ex lignis igni peragitur
coctio. Furnus fere conuenit cum ascensorio sulphuris, potestque produci in abaci for¬
mam, & plura vasa eapere. Eius deformatio
haec est.
Abaci
Oo 2