413
image 69
152
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
ibi effinget officinae rudimentum, & opus Chymicum peraget, & quidem quod fornacum disciplinam
attinet, natura interdum ipsa cauitates in solo firmo, saxeoue exhibet, quibus pro fundamento vti li¬
cet: alioquin prębet lapides, componendos: ars lateres coxit, ex quibus suscitetur planta furni: ei inster¬
nitur craticula (si quidem hoc est opus) sequitur structura foci: cui transuersas trabes ferreas imponi¬
mus ad suffinendum catinum, si hoc vtemur: aut saltem intra fornacem murulos facimus saxeos. Inde
Ergasterium ex eodem lapide concinnatur, adaptaturque catinus pro operis futuri ratione. Iungimus
etiam à luto, & spiracula efformamus. Ita nos saepe fornaces moliti sumus, easque opere peracto iterum
dissipauimus, seruata in necessitates materia.
Si opus fuit catinis, ollas conuenientes arripuimus, potissimum πλατυσταμκους, qualibus vtuntur hor¬
tulani in pensilibus, quibus peregrinas plantas aiunt, transferuntque aut qualibus lac seruant rusticae. Si
trabes ferreae defuerunt, forcipes, prunicipes, manubria cochlearium ferreorum, vincula forium, etc.
iussimus nobis ministrare, quae ut eo minus detrimenti caperent, luto armauimus. Sane consilium ex
tempore capiendum nonnunquam est & saepe post incessum vestigia turbanda, ne quis te sentiat ea pro¬
diisse. Imponit nobis non raro necessitatem etiam penuria alimentorum ignis, quae cogit nos arctius
contrahere fornaces, & in eam figuram conformare, quae pauco igni iustum foueat calorem, veluti cum
candelarum opera aliquid exequimur, aut materia tenui straminea, sarmentitia, etc. Videndum quoque
multumne fumi praebiturum sit fomentum, an parùm: magna flamma arsurum, an parca: frigida sit con¬
stitutio, vel calida aut mediocris: ventosus aër an silens: locus apricus, opacus: nociturum opus viciniae,
vel nihil, siue id fumis fiat, siue flammis, siue halitibus, etc. Aequum enim est, vt Chymicus sit vir bonus,
qui prosit omnibus, noceat nemini, nec sua commoda quaerat cùm alterius detrimento. Non vtetur
terra, luto, lapidibus citius vitium facturis, quam opus sit expletum: aut si minitentur tale quid, indu¬
stria queat succurrere. Sed innumera sunt huiusmodi & plaeraque vsu fingularique exercitatione discen¬
da, cùm comprehendi praeceptis, ob nimis vagam amplitudinem, & mutabilitatem nequeant. Quod
si spectare Tyro aliquas fornacum formas & exemplaria velit, tametsi propaedia multa suppeditauerit,
tamen non grauabimur etiam hic ei nonnulla subiicere, & qualitercunque describere,
Gemini Furnus Catinarius Cilindro¬
des, cuius ima pars conisterium bifo¬
re: media pyriaterium seu hypocau¬
stum: summa ergasterium. Huic ada¬
ptare vel abenum potes pro balneo,
vel vesicam pro stufa sicca, vt appellant,
vel catinum cinerariùm, aut arenarium.
si item placet, solidam continuamquè
fac totam & fixam ex latere secto in
circulum: vel opere figulino partibus
diuisam. Non opus est, vt admonearis
trahe ferrea, aut murulis, aut paxillis
ferreis muro insertis discernendum
esse ergasterium, ab hypocausto, vti
nec crate separandum conisterium.
illud obseruant magistri, vt ouali figu¬
ra paulatim ergasterium stringatur, &
capacitas vtraque (etiam pyriaterii) in eratulam angustam desinant, sicut supra vidisti in ichnographia
fornaculae Fachsianae, & infra alicubi repraesentabitur. Nonnulli cinerarium spacium geminant. Sic enim
calor validior subministratur, foueturque diurius. Itaque hi quatuor partes fornacis habent. Addunt
aliqui quintam. Includunt enim totum opus, quod alias sub dio est, coelo, seu testudine concameratae, de¬
fensionis gratia, & vt calor eo felieius operetur. Sed in plaerisque hoc coelum actu non differt ab erga¬
sterio, cum eius sit tegumentum. Caeterum ista fornax rectis vasis potissimum est accommoda: praeter¬
ea et inseruire potest operis apertis pro anemia, vt fusionibus decoctionibus, etc. Sed pictura altera Leo
incisuram habet pro retortis, siue nudo igni committendis, siue cinerario, aut arenario interuenientibus?
& potest vtraque ent quadrata, vel quadrangula specie construi, nec vni saltem vasi, sed pluribus communis
fieri, siue ea singularibus catinis sint donanda, siue vno amplo communique comprehendenda. Ea sic potest fieri:
Amant
image 70