413
image 87
158
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
Acedia est bifurnia. Dextra & sinistra vtrinque adaptatum habet furnum, ab antico liberi accel¬
sus. Posticum liberum sit, nec ne, parum refert. Vtuntur hac dispositione solertiores docimastae ad
aquas fortes parandas, & hydrargyrum ab auro separandum. Quocirca etiam ab Erkero depictam huc
transtulimus. Audire par est ipsum de eius constructione disserentem. "Statue turrim rotundam vel qua¬
drangulam quatuor cubitos altam. Pyriaterio suppone ferream cratem, sub qua ventilabrum analogum. Postea vtrique
lateri adijcè duos furnos paris amplitudinis, iuxta mensuram vasis vel cucurbitae, quae est imponenda, eosque item rotun¬
dos vel tetragonos, & craticula sua spiraculisque instrue vtrumque, sicut turrim. Quae cohaerent acaediae, fenestras seu fori¬
culas pone, vt calori sit via ex turri in furnos. Eae sint aliae lichadem, seu octo digitos (qui sunt duo palmi) latae pedem
quatuor palmos seu digitos sedecim.) Attendendum est, vt cum turrim construis, eius crassities iuxta has fenestras fit
minor (alibi sat crassa existentis) quo procliuius diuertat calor. Praeterea arte figulina regimina seu regulas para, qui¬
bus obiectis amotisve, caloris gradum modereris. Praestant autem fictiles ferreis, quae excandefactae nihil prohibent calo¬
rem, sed potius augent: quin nec tractari possunt pro libitu. Insuper singulis furnis sua opercula ex argilla sunt adaptan¬
da, eaque biualuia, & in medio circulariter excisa, quo conueniant ollarum collis, & exacte claudunt furnos. Spiracula
margini furnorum imprimantur, & pro ijs obturandis concinnentur ex luto obicos coniformes. Turris orificio tantum
accommodetur operculum, quantùm eius capacitati respondet." Ita se habet turris pigri Henrici.
A. Turris acedię . B. eius orificium. T. operculum campaniforme. A. spiraculum turris interdum
aperiendum, vt fiamus certiores de carbonum statu. Aliàs non debet respirare, ne omnis materia inar¬
descat. E. obturatoriorum ad respiracula species. Z. claui gradatorii (gradier Naegel.) H. Regula fictilis.
Θ. commissura turris & lateralium furnorum. I. Ostium pyriaterii apertum (aliàs claudendum) vt ap¬
pareat situs craticulę. K. foramen cinerarii. Λ. furnus dexter lateralis. M. orificium eius, qua infertur am¬
pulla: & ponendus intus catiaus est cinerum vel arenae ex testa fictili (in destillatione aquae fortis, & si¬
milium, aliàs & nudo igni potest vas adhiberi, si sit armatum luto.) N. Respiraculum, cui ex altera parte
opponitur secundum. Z. ostium foci cum craticula. O. ventilabrum conisterii. Π. operculum furni bi¬
ualue excisum pro collo vasis transmittendo, id ex argilla est. P Furnus lateralis sinister rescissus, vt pa¬
teat interna constitutio. Σ. Spiraculum. T. Cla¬
ticula, sub qua conisterium. Notabis, quod Er¬
kerus iubeat crati imponere catinum arena¬
rium, qui cucurbitam continet. Aliàs tamen in¬
terstitium relinquitur inter craticulam & vasa,
vt si opus sit, ex turri prunae egestae possint sup¬
poni. Ideo enim ostium est ibi loci, cuius vlus
aliàs apparet nullus. Addit, spiracula patere de¬
bere inter opus aquae fortis vnciam, seu tres di¬
gitos, quo indicat, calorem multum vsurpari.
Fieri autem capaciora, innuit, cum non tota
tunc vacare scribit: & in ista quidem fornace
vel demitti, vel à latere intrudi possunt regula¬
Icon ostendit à latere admoueri: & est integra
dispositio talis.
Ad se¬
image 77