413
image 78
159
De sceuastica artis.
Ad separationem hydrargyri ab auro accommodatum est instrumentum. In turri non apparet
ventilabrum, estque ostium foci clausum. Regulae insertae sunt suis locis. Turri astat vncus versorius,
quo prunae dimouentur, & cessantes protruduntur. Sed quadrangularis acediae haec est effigies.
Hanc acediam posuit Hieronymus Rubeus "in destillatorij
sect. 1. cap. 7. Pro circulatorio vase, inquit, extruitur turris geminis
ostiolis, & crato ferrea. Ad eius latera duae aliae turres, dimidio mino¬
res, in quarum medio fundus vtrique ponatur obstructissimus, tribus di¬
gitis latis, mediae turriculae craticulam excedens vtrinque. Foramen
vtrique turri in fundi medio fiat, quod in mediam turrim penetret: su¬
perius prope vasa subtus foramen paruum. Media turris carbonibus
repletur. Hac fornace non solum circulo agere liquores possumus, sed &
destillare." Haec ibi Rubeus. Eam picturam exhibuerunt etiam
commentaria de lapide Philosophorum, quae nobis Sigis¬
mundus Schnitzerus, Philosophus iuxta ac Medicus eximius
communicauit, eodem pelicanationis, vt loquuntur, seu di¬
gestionis circularis fine, vt vno furno spiritus Mercurii ad
argentum praeparetur, alter oleum Martis ad aurum. Est
autem notanda differentia ab acesia destillatoria. Haec enim circulatoria non adiicit furnis ostiola, sed
fundum habet solidum vsque ad foramina ergasterii. Itaque & craticula & cineritio focoque carent.
Media vero turris seu acediae canalis eraticulam demittit altius, quam incipiant ostiola interna, vt ni¬
mirum desidere prunae queant, indeque calorem immateriatum sursum mittere. Quocirca etiam spi¬
raculis paruis allicitur. Altitudo mediae turris est tres vel quatuor pedes. Cauendus calor nimius est, ne
pelicani rumpantur. Ad moderationem non adhibentur in hac forma regulae; sed si calor minor est iu¬
sto, turricularum altitudini detrahitur, vno atque altero lapide summitati adempto: sin vehemens ad¬
ditur accessio, repositis iisdem, vel auctis. Focus mediae turris super crate ostium habet, vt viuus carbo
subiiciatur illis, qui sunt in cauitate intus: deinde vt impedimenta tollantur, Aliàs vel clauditur, vel sal¬
tem aër per id intromittitur.
Acedia interdum in libera extruitur area fornicis, aut officinae alterius commodae, & pluribus et
iam fornacibus stipatur, prout focum habet amplum. Rotunda forma mediocris tres furnulos patitur,
ita vt ab antico sit accessus ad praefurnium & conisterium. Sexangula vel octaedros etiam quatuor, aut
plures. Quadrata quoque foco dilatato admittere res potest, aut quatuor rotundos, maxime si inter
duos relictum interstitium in collum non nihil producatur, vt commode adiri focus possit, quaequò
oportet, in eo procurari. Regulae gradatoriae in his deorsum demittuntur. Vix enim à lateribus intrudi
possunt. Integrum quoque artifici est foco anguloso turrim totundam imponere, aut si militer effor¬
matam: sed cylindrodes, quaeque plurium est angulorum, melior est. Ex hoc genere sunt hae acediae.
Δ. Acedia tricaminos, tota teres, cuius partes & explicatio satis patet ex superioribus. Acedia
tetraconchos superius cylindrodes, inferius hexaedros. Eam excogitauit descripsitque Dornaeus lib. 2.
artis chymisticae, cap. 4. Conchae ad angulos excisos sunt positae accommodataeque, ita vt inde incalescant.
Cùm itaque quatuor anguli & latera occupentur totidem furnulis, & nihilominus ab antico debeat esse
ad focum aditus, pictor tribus lateribus expressis, caetera occultauit, innuens, alia dispositione adaptari
tanta angustia aegre posse, nisi analogiam structurae excedere focum velis. Veruntamen Dornaeus de
quadrato
Pp
image79
Hic est fur¬
nus arca¬
nus, qui de¬
scribitur in
lib, 2. de tin¬
ctura Philo¬
susophorum,
cap. I. Tri¬
buitur Pa¬
racelso, sed
alius est ab
impresso in¬
tomo 6.