413
160
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
quadrato fundamento cogitauit. Ita enim describit hanc acediam: "Quatuor lateres lateraliter erigendi sunt
in quadrum, vt se mutuo non contingant ad interuallum quatuor digitorum: sed ab vno latere duo fragmenta suffici¬
ant ad angulos ita posita, vt inter illa vacuus sit locus ostiolo, per quod cineres eximi queant, super hoc structum bacillos
ferreos collocabimus in modum craticulae, sic primam concamerationem extruxerimus, etc." Videbitur tibi fortallo
octaedrum potius describere, quàm quadratum. Nam interstitia angulorum valua augent angulorum
numerum duplo, ita vt quatuor lateribus solidis, quatuor vacua adiungantur, existantque anguli octo.
Sane quid ille cogitauerit, satis indicant verba tum illa, tum haec: "Inferioris camerae quatuor anguli clauden¬
di sunt, superioris vero concamerationis relinquendi aperti." Ponere voluit fundamentum quadratum pro cine¬
rum loco. Deinde focum insternere craticula diuisum à cinerario: & hunc quidem lateribus clausum,
sed angulis truncatum, peruium ad laterales fornaces. Quorsum itaque opus fuerat initio disiungere
lateres, relicto interuallo, si excepto ostiolo totum cinerarium est claudendum? Sed explicemus pictu¬
ram. A fundamentum ex lapide in quadrum strato circa cineritium, ita vt hoc in medio admisso, stru¬
ctura emineat ad conchis laterales sustinendas. B. cinerarii parietes, & concameratio inferior, vt lo¬
quitur Dornaeus; quam sane pictor sexangulam dedit. T. ostium cineritii. A. parietes foci & concame¬
ratio secunda super craticula extructa dupla ad cinerarium altitudine. E fenestra foci, per quam alia:
clausam, moueri, versarique prunae solent. In limbo huius apparent quinque puncta, quae sunc verucu¬
lorum, ex quibus constat craticula, capita. Innuit tamen etiam, per ea repraesentari modum foraminum
gradatoriorum, in conchis superioribus fornacum faciendorum ad gradum ignis explorandum. Z
cediae seu ameliae canalis, vel turricula terrea aut aerea superius angustior, inferius amplior, vt delabi
carbones queant. Ea repletur carbonibus, posteaque obstruitur fictili operculo litera H. notato. Sed
accenditur ignis per fenestram foci, vt ordine ad opus descendant carbones, quibus pene consumptis,
submittuntur noui, referta denuo turricula, quae integri diei alimenta flammis sufficere potest. fur¬
ni laterales testacei, quorum quilibet constat duabus conchis lata parte sibi accommodatis agglutina¬
tisque mutuo. Quatuor illi destinantur operibus putrefactorius est, & digestorius: balneum
praestat. Itaque etiam superioris conchae fundus totus patet ad abenum recipiendum: Sol circulato¬
rium: Athannor ad soluendum & coagulandum. Porro cum quilibet furnus duabus conchis con¬
stet. Inferior, qua parte foco iungitur, patet ostiolo sex aut septem digitos alto, quatuor lato. Superior
vero in balneo quidem excussum omnino fundum habet: sed in caeteris tribus tantum sex septemvè
digitorum foramine peruium. Est & vnicuique iuxta marginem addendum spiraculum ciceris ampli¬
tudine, ad explorandum calorem. Quidam id adiiciunt operculi vertici, vt in Athannore, quod placet
magis. lt tripes fictilis, seu pinnacidia terrea, in tribus furnis caeteris. Balneum enim eo non eget. Illi
vero imponitur vitrum cum materia. K Inutile figmentum. Veruntamen sit sane etiam ostiolum fur¬
norum alterum interiori appositum, sed in opere clausum semper, nisi quid acciderit, vt reserandum sit,
caetera structura salua. Ita lib. 3. cap. 5. scribit, fixatorii & putrefactorii orificia tegi debere, & exteriora fo¬
tamina obstrui, relictis spiraculis superius à latere furnorum paruis. Aliàs quae in ima parte adminis
stranda sunt, antequam conchae coaptentur, procurari debent. A. in sinistra fornace monstrat
ostiolum interius, per quod ex foco communi calor subit. M. cucurbita putrefactoria. N coalitio la¬
brorum superioris & inferioris conchae. Z. operculum putrefactorii. Tale est & in Athannore coa¬
gulatorio, nisi quod hoc altius cauatum esse debeat, si geranii rostrum sit procerius. O. Regulae ad ob¬
struenda ostiola interna concharum inferiorum, & simul gradus caloris moderandum. Ferreas eas re¬
quirit Dornaeus, sed quas ferrea manus retraxerit in calore paulo maiore, nisi luto sint armatae, aut cate¬
nis suspensae, quòd fieri solere, propositis supra exemplis patuit. Spatulas vocat Dornaeus, & ita regigit
subleuando & deprimendo, vt iam vna tertia pateat, iam duae, iam totum ostiolum. Π. ahenum balnei
cum tegumento, cucurbita, alembico, excipulo, & tubulo in tegumento ad sufficiendam aquam. Ex¬
tracta haec vasa sunt ex fornace, vt oculis eorum dispositio pateat. Caetera in suis sunt relicta, & duntaxat
lineis adumbrata eorum vestigia, cum nihilominus intus latere intelligantur. P. Pelicani species, seu
potius vas circulatorium ex cucurbita & parua ampulla inter se commissis, firmiterque, ne expirent,
glutinatis Exertum nonnihil collum cum sua ampulla est, vt frigus & coagulet ascendentes spiritus, & repellat.
Debebat in catino locatum esse vas inferius interuenientibus cineribus, aut fimo arido. Σ. Phiola (vt
enunciant Chymici plaerique) arcanae solutionis & coagulationis. Itaque & tripes arcanorum, & pe¬
netrale operis mystici est. Solet aliàs geranium istud hermetice claudi obtorto collo, & in cineribus se¬
peliri, vel ouo physico gossypio addito includi. Diuersitas certe caloris & operationis est in solutionem
& coagulatione. Quamobrem requiritur diuersa administratio. Videtur autem Dornaeus voluisse isto
nudo vitro coagulationem potius, quàm solutionem indicare, oculisque obiicere, quod haec tam mo¬
dico egeat calore, vt etiam ex comparatione pro frigore haberi queant (non enim exceditur primus
gradus, isque temperatur vicissim principio, medio, fine) illa postulat ignem cinerum, qui est gradus
secundi, eumque in fine atrociorem, quàm in principio, imo & variatum pro primo, secundio, tertio or¬
dine operis. Nimirum ad finem scopumque artificis, omnemque progressum informandum est instru¬
mentum: & ex hoc vicissim intelligi operis ratio à solerte haud difficulter potest. Cum ergo Dornaeus
sigillatim proposuerit putrefactorium, quo simul peragitur solutio, destinauerit sane hanc partem coa¬
gulationi tantum. Sed lege cap. 7. lib. 2. artis Alchymisticae, eiusdem autoris, & lib. 3. cap. 5. de vsu
furni acediosi, vbi hunc furnum dicat spiritibus in suam terram figendis
& congelandis, vel terrae multo liquo¬
re soluendae.
CAP.