413
image 85
image 86
image 87
Non opus est explicatione proli¬
xa: intelligit quilibet, cumiculum
prominere extra laconicum magis
minus ve posse, atque etiam in illud
similiter immitti. De fenestris & ia¬
nuis occludendis admonet quem¬
piam res ipsa: & luxuriantia inge¬
nia omnia excogitabunt vberius
magnificentiusque, veruntamen
non vltra fuliginariam. Ianuae pos¬
sunt esse angustiores, vti & fenestrę
quarum foramina valuis ligneis po¬
tius obstruuntur, & pannis obtu¬
rantur, quàm vitro, aut lapide spe¬
culari. Cum opus est lumine, deter¬
sa prius fuligine possunt aperiri.
istas maiores structuras medicami¬
num, colorumque praeparatores expresserunt simulacris & exemplis minoribus, quomodo parant ru¬
stici fuliginem in suis coenaculis, accensa taeda, cuius fumus concipitur operculo ex tecto dependente.
Vtuntur autem ista loco candelarum, & fuliginem excipiunt obiter. Sed Dioscorides etiam artis dispo¬
sitionem tradit. Ita enim fieri ex pice fuliginem docet: "In lucerna noua, quae ellychnium habeat, nonnihil picis Lib. I. c. 79.
incendito, lucernamque fictili vase in clibani speciem conformato, superius in angustum fornicato, inferius perforato, vt
clibani esse solent, operito, & adoleri sinito, consumptoque liquore nouum infundito, quoad sufficientem vsui fuliginem
collegeris." Ita interpres. Sed Graecus euidentior est: εἰς λύχνον καινὸν ἐλλυχνιασμένον δούς τι τῆς πίσθης ἅψον, καὶ
πωμάσας τὸν λύχνον καινῷ ἀγγείῳ κεραμεῷ κλιβανοειδεῖ, ἄνωθεν μὲν περιφερεῖ καὶ στενῷ, κάθωθεν δὲ τρῆμα ἔχοντι,
καθάπερ οἱ κλίβανοι, ἔα καίεσθαι, etc. vult lampadis vasculum, quod sychnum vocant, instruere funiculo, vel
turunda ex bombace, quod dicitur Ellychnium, deinde addere picem liquidam: postea operire lych¬
num fictili nouo formam clibani habente, vtpote in parte superiore concamerato in formam oualem
angusti verticis, quasi metam fingeres; sed inferius perforato ad instar clibanorum, qui ostiolum ha¬
bent. Inde accensa resina comburi sinitur. Intelligimus nimirum talem ipsi formam placuisse:
A Operculum fictile. B Lychnus ex argilla. C. Ostiolum ad
lychnum inserendum. D. Cacumen angustum rotundatum. De
thuris, myrrhae, styracis & resinae fuligine similiter praecipit: αἰθάλην
λιβανωτοῦ ποίει οὕτω· λαβιδίῳ καθ' ἕνα χόνδρον τοῦ λιβάνου ἅπτων πρὸς λύχνον ἐπι¬
τίθει εἰς κοῖλον λοπάδιον ὀστράκινον καινόν. εἶτα περικάλυψον χάλκωμα ἔγκοι
λον, τετρημένον κατὰ μέσον καὶ ἐσμηγμένον ἐπιμελῶς. ὑποτίθει τε κατὰ τὸ ἕτερον
αὐτοῦ μέρος, ἀμφότερα λιθάρια ὕψει τετραδακτυλιαῖα πρὸς τὸ διαφαίνειν εἰ
καίεται, καὶ ἵνα χώρα ὑποτιθέναι ἑτέρους χόνδρους ἀεί, πρό τοῦ τὸν πρῶτον χόνδρον
ἀποσβαθῆναι παντελῶς; καὶ τοῦτο ποίει, ἕως ἂν αὐτάρκη λιγνὺν δόξῃς συναγηοχέναι. συνεχῶς μέν τοι σπόγγῳ ἐξ ὕδα¬
τος ψυχροῦ περίμασσε τὰ ἐκτὸς μέρη τοῦ χαλκώματος. οὕτω γὰρ προσκαθίζει πᾶσα λιγνὺς μὴ ἄγαν αὐτοῦ πυρουμένου, ἐπεὶ
ἀποπίπτουσα διὰ τὴν κουφότητα μίγνυται τῇ τοῦ λιβάνου σποδῷ. ἀποψήσας οὖν τὴν πρώτην λιγνὺν ποίει τὸ αὐτὸ ἐφ' ὅσον
ἂν δοκῇ. τὸν αὐτὸν τρόπον σκευάζεται καὶ ἐκ τῆς σμύρνης καὶ ἐκ τῆς ῥητίνης καὶ ἐκ τοῦ στύρακος" etc. Iubet grana sin¬
gula thuris forcipula prehendere, & ad candelam accendere; postea in catillum testaceum nouum im¬
ponere, & ei insternere aereum operculum concauum in medio perforatum, diligenterque extersum,
subiectis margini ad vnum vel vtrumque latus quatuor digitorum altitudine lapillis, vt num ardeant
grana, cognosci possit, & simul occasio sit submittendi granula alia semper, cum fere priora fuerint
consumpta, id quod faciendum est, quousque videatur sat fuliginis collectum. Ipsa vero enea concha
foris continuo permulcenda est. Spongia aqua frigida madefacta, vt tota fuligo adhaereat, vase non ni¬
mis calefacto. Quia vero propter leuitatem (volaticam & raram compagem) delapsa fuligo miscetur
cineribus combusti thuris: prior abstrahenda est detergendaque, & postea pergendum repetito ope¬
re, donec sufficiat. Pari modo paratur fuligo ex myrrha, resina & styrace. Hactenus Dioscorides,
A Catilli fictiles, quibus imponenda grana thuris
B Calices seu conchae aereae paulisper eleuatae, subie¬
ctis cubis lapideis. Foramina in medio vel vertice ad¬
iiciuntur, vt spiritus inflammato thure consurgen¬
tes relicta parte magis terrestri subterfugiant. Aliàs
coerciti illi in concauitate prohibent fuliginis ascen¬
sum & adhaesionem. Fuligo aliter paulo ex butyro
excipitur. Praeparatio eius ita describitur à Diosco¬
ride: "Butyrum in lucernam nouam ingestum (εἰς λύχνον
καινὸν ἐγχέας) accende, & operi vase fictili, quod superne in siphunculi speciem declinat (σωλεινοειδεῖ στενῷ κατὰ τὰ
ἄνωθεν) & infima parte cuniculos clibani modo habeat τρήματα ἐκ τῶν ὑπὸ πόδας ἔχονι, ὥσπερ οἱ κλίβανοι, forami¬
na in planta seu podamento more clibanorum) sineque ardere: & cum prius butyrum consumptum fuerit, aliud suffun¬
de, repe¬
P 3
Lib. I. c. 79.
Vide Bulca¬
sin de forma
comburendi
clibanum,
& colligendi.
tumum
eius.
Lib. 2. c. 66.