image
88
164
Comment.
Alchem.
Part.
I.
Lib.
I.
de,
repetens
idem
pro
arbitratu.
Deinde
penna
detrahe,
&
vtere."
Huius
apparatus
rationem
tali
fere
schemate
exprimere
possis.
Simili
artificio
Chymici
spiritum
sulphuris
colligunt
per
campa¬
nam,
aut
galeam,
aut
alembicum:
&
istae
fuligines
etiam
ferreis
&
ficti¬
libus
instrumentis
comparari
possunt.
Sed
oculorum
gratia
aenea
prae¬
feruntur,
siquidem
ad
eorum
exulcerationes
ista
fuligo
petitur:
Animi
gratia
possit
aliquis
expaciari
ad
furnum
picis
ex
taedis
conficiendae,
de
quo
est
apud
Plinium
lib.
16.
cap.
12.
&
Mattthiolum
lib.
I.
Dios.
cap.
82.
"Veteres
pinos"
(inquit
de
tractu
Tridentino
Matthiolus)
"quae
prorsus
taeda
confectae
sint,
in
particulas
securibus
concidunt,
vt
ex
aliarum
arborum
truncis
ad
carbones
opus
fieri
solet.
Deinde
verò
area
ex
creta
pauitur
in
medio
paulum
olata,
extremita¬
tibus
aequaliter
dependentibus,
vt
liquor
è
taeda
resudans
in
canalem
totam
aream
ambientem
facilius
defluere
possit.
Itaque
concisam
taedam
in
area
struis
congerio
locant,
velut
in
carbonis
artificio.
Mox
hac
abietum
picearumque
frondosis
ramis
vndique
tecta
circundataque,
tum
demum
terrae
septa,
lutoque
obstructa,
ne
quouis
modo
fumis
&
flammis
pa¬
teat
exitus,
per
foramen
in
cacumine
paratum
ignem
succendunt,
eadem
quoque
ratione,
qua
&
carbones
coquun¬
tur.
Quare
cum
desit
locus,
per
quem
flamma
erumpere
possit,
sentiatque
ob
id
congesta
moles
maximum
ignis
ardo¬
rem,
pix
liquatur,
&
per
areae
pauimentum
confluens
in
canalem
circumpositum
defluit,
qui
per
alios
canales
ibi
artificiose
paratos
picem
fluentem
corriuat
in
scrobes
ligneis
asseribus
circundatos,
ne
terra
defluxam
picem
combi¬
bat:
vnde
postea
dolia,
cadi
&
vtres
implentur.
Operis
perfecti
signum,
si
rogus
decumbat,
subsidatque,
&
liquor
defluere
desinat."
Ad
huc
Matthiolus,
qui
appellat
Theophrastum
lib.
9.
περί
φυτῶν,
cap.
3.
Auscultemus
itaque,
quid
hic
de
antiqua
picis
arte
scribat:
"τὴν
πίτταν"
(inquit)
"καίουσι,
τόνδε
τὸν
τρόπον·
ὅταν
κατα¬
σκευάσωσιν
ὁμαλῆ
τόπον,
ὥσπερ
ἅλω
ποιήσαντες,
ἔχουσαν
εἰς
τὸ
μέσον
συῤῥοῦν,
καὶ
ταύτην
ἐδαφίσωσι
κατασχίσαντες
τοὺς
κορμοὺς
συντιθέασι
παραπλησίαν
σύνθεσιν
τῆς
τῶν
ἀνθρακευόντων,
πλὴν
οὐκ
ἔμβοτρον:
ἀλλὰ
τὰς
σχίζας
ὀρθὰς
πρὸς
ἀλλήλας,
ὥστε
λαμβάνειν
ὕψος
αἰεὶ
κατὰ
πλῆθος.
γίνεσθαι
δέ
φασιν,
ὅταν
ἡ
σύνθεσις
ᾖ
κύκλῳ
μὲν
ὀγδοήκοντα
καὶ
ἑκατὸν
πηχέων·
εἰς
ὕψος
δὲ
ἑξήκοντα
πλέον,
ἢ
πεντήκοντα,
ἢ
ἑκατὸν
ἀμφοτέροις,
ἐάν
περ
ἡ
δᾷς
τυγχάνῃ
πίειρα.
συνθέντες
οὖν
αὐτὴν,
οὕτως
καὶ
κατασκεπάσαντες
ὕλῃ,
γῆν
ἐπιβαλόντες
κατακρύπτουσιν,
ὅπως
μηδαμῶς
ἐπιλάμψῃ
τὸ
πῦρ.
ἀπόλλυται
γὰρ
ἡ
πίττα
τούτου
συμβάντος.
ὑφάπτουσι
δὲ
κατὰ
τὴν
ὑπολειπομένην
δίοδον.
εἶτα
δὲ
καὶ
ταῦτα
ἐπά¬
ξαντες
τῇ
ὕλῃ,
καὶ
ἐπιχώσαντες
τηροῦσιν
ἀναβαίνοντες
κατὰ
κλίμακος
ᾗ
ἂν
ὁρῶσι
τὸν
καπνὸν
ὠθούμενον,
καὶ
ἐπιβάλ¬
λουσιν
αἰεὶ
τῆς
γῆς,
ὅπως
μηδ'
διαλάμψῃ.
κατεσκεύασται
δὲ
ὀχετὸς
τῇ
πίττῃ
διὰ
τῆς
συνθέσεως
τῆς
ἀποῤῥοῆς
εἰς
βό¬
θυνον,
ὅσον
ἀπέχοντα
πεντε
καί
δεκα
πήχεις.
ἡ
δ'
ἀποῤῥέουσα
τῆς
πίττης,
ψυχρὰ
γίνεται
κατὰ
τὴν
ἁφήν.
καίεται
δὲ
μάλιστα
δύο
ἡμέρας
καὶ
νύκτας·
τῇ
γὰρ
ὑστεραίᾳ
πρὸ
ἡλίου
δύναντος
ἐκκεκαυμένη
γίνεται,
καὶ
ἐνδέδωκεν
ἡ
πυρά·
τοῦτο
γὰρ
συμβαίνει
μηκέτι
ῥεούσης.
οἱ
μὲν
δὴ
περὶ
Μακεδονίαν
καίουσι
τὸν
τρόπον
τοῦτον.
ἐν
δὲ
τῇ
ἀσίᾳ
φασὶ
περὶ
συρίαν
οὐκ
ἐκ
πλήττοντες
τὴν
δάδα,
ἀλλ'
ἐπ'
αὐτῷ
τῷ
δένδρῳ
προσκαίειν
φέροντας
ὄργανόν
τι
περιπεποιημένον
καὶ
τούτῳ
περιαλεὶ¬
φοντες.
εἶθ'
ὅταν
ἐκτήξωσι
ταύτην
πάλιν
ἐπ'
ἄλλο
καὶ
ἄλλο
μεταφέρειν·
ὅρος
δέ
ἐστιν
αὐτοῖς
τις
καὶ
σημεῖα
τοῦ
παύεσθαι,
καὶ
μάλιστα
δῆλον
ὅτι
τὸ
μηκέτι
ῥεῖν.
"
etc
Dicit
Philosophus:
"Cum
picem
parare
volunt
Macedones,
in
planum
agi
ab
eis
locum,
vi
fiat
instar
areae
in
medio
excauatae,
vt
confluat
humor,
quae
area
exaequetur
denseturque.
Deinde
stipites
fis¬
sos
componi
in
morem
carbones
parantium,
excepto,
quod
fine
scrobe
lacunaque
id
fiat.
Ligna
fissa
iungi
recto
situ
mul¬
ta
in
notabilem
altitudinem,
vt
circulo
obtineant
centum
octoginta
cubitos,
altitudine
vero
sexaginta,
vt
plurimum
vel
quinquaginta,
aut
vtrobique
centum,
si
hastulae
fuerint
pingues.
Postquam
ita
composuerunt,
&
frondibus
seu
materia
operuêre,
terra
iniecta
tegunt,
ne
ignis
exuperet,
appareatque,
quo
facto
pix
perit.
Pyram
succendunt
per
fo¬
ramen
relictum
circa
plantam,
quo
postea
oppilato,
materia
terraque
aggesta,
per
gradus
scalasque
ascendunt,
obseruantque
num
sumus
eluctetur,
&
eluctantis
vias
obstrunt
terra,
ne
ignis
efferatur.
Pici
vero
eliquatae
canalis
paratus
est,
per
quem
in
foueam
deriuetur
spacio
quindecim
cubitorum.
Illa
postquam
effluxit,
tactu
frigida
euadit.
Crematio
per¬
agitur
binis
diebus
&
noctibus.
Sequente
enim
die
ante
occasum
Solis
combustio
absoluta
est,
&
consedit
pyra,
remi¬
sitque,
id
quod
cuenit,
non
amplius
manante
pice.
Ita
Macedones
picem
faciunt.
Sed
Cyri
Asiatici
non
conscinduns
arbores
in
stipites
faculasque,
sed
ad
ipsam
arberem,
quam
cremare
animus
est,
instrumentum
quoddam
artificiosum
accommodant,
perlinuntque.
Colliquatione
facta
transferunt
ad
alia.
Finis
signumque
cessandi
est,
cum
non
amplius
fluit."
Ad
huc
Theophrastus.
Differt
à
Matthiolanis,
quod
illi
Tridentini
aream
elatam
fossa
circun¬
dent;
Macedones
scrobem
in
medio
faciant,
hincque
cuniculis
seu
canalibus
deriuent
picem
in
lacu¬
nas.
Illi
quoque
dicuntur
in
cacumine
incendere
pyram,
hi
relicto
foramine
ab
imo
pedamento,
Quid
opus
ingenio?
Syluatici
descensorio
opere
rem
totam
peragunt,
&
aut
ex
rasa
resina
picem
conficiunt,
aut
ex
lignis.
Ex
his
quidem
in
aggere
aliquo
vel
structura
incensis,
vt
in
decliue
fluat
liquor:
ex
illa
per
ollas,
aut
scrobes
diuersas,
ita
vt
in
vna
fiat
crematio,
in
alteram
decliuem
influat
pix
flammis
coacta
Itaque
relinquuntur
diuersa
recrementa.
Qui
flammam
non
admouent
immediate,
sed
torrendo
eli¬
ciunt
picem
(aliqui
id
peragunt
beneficio
lapidum
feruentium,
aliqui
ollarum,
nonnulli
cortinarum
descensoriarum,
aut
catinorum
in
tumulis,
superaggesta
terra
pro
ollis
efformatorum)
recrementa
colligunt
pro
fuligine.
Reliqui
cineres
multi
vsus
parant,
qui
tamen
&
his
sunt
praesto.
Sed
Tridenti¬
nus
apparatus
sic
fere
oculis
ostendi
potest:
Sed