413
image 91
166
Comment. Alchem. Part. I. Lib. I.
cabulis) ita debet esse concinnatus, vt tres caloris gradus ad magistri votum exhibeat, cum res postulat, neque tan¬
gat ignis materiam, aut eius conceptaculum. Sed solummodo halitu δερμοποιον gradu debito moderandum conferat,
adque cum constantia. Itaque foco instructus sit oportet, & si res carbonum subsidio, vti plęrumque peragitur, (Po¬
test enim & fimo & lucernis) non deerit craticula & cinerarium. Ergasterium per se est necessarium: foci
spacium ignis causa. Inde ad reuerberandum calorem, testudinata imponitur camera, vt sic quatuor o¬
mnino demensis absoluatur structura. Ea in rotundum conformatur ad coeli formam: pertunditurque
foraminibus graduatoriis & exploratorio vno in summo. Adiiciunt aliqui & ventilabra. Parum quoque
abest, quin quisque sibi peculiarem excogitet dispositionem, quam non dubitet aliis anteferre. Enimve¬
ro circumstantiae facultatesque rerum saepe numero mutationes varietatesque extorquent nobis. Non¬
nihil est in vsu priuato. Rectius nagimus quid instrumentis consuetis, licet deterioribus paulo, quam
incognitis, quale quid de ventriculis humanis etiam Hippocrates prodidit, interdum parum refert, qua
vtaris forma, si non absit industria, peritiaque. Nobis in commune scribentibus satius erat substantiam
catholice per se nudum exponere, quam postea quisque vestiret pro rerum copia & arbitratu. Sed in
seruiendum rudibus est. Itaque proponemus, quae de isto furno nobis sunt cognita. Quem Rupescissa
pinxit, sat luculente descriptus est in Alchymia nostra, eumque opere fingulino etiam effectum cura¬
uimus, & operi adhibuimus, in quo certe vidimus nigritiem illam, quam caput corui vocant, totamque
putrefactionem & separationem seu solutionem absoluimus. Sed cum nostra ratio non ferret tantam
in coagulando moram, distulimus caetera in sua tempora & occasiones, contenti principium, & poten¬
tiam naturae cùm artificum sermone conuenientem vidisse. Eius a. delineatio, si cui fortasse non est ad
manum illius philosophi libellus, haec est.
Duo sunt schemata, prius clausum, posterius effractum ad intuendam dispositionem interiorem.
Litera A. appicta regulę in vtraque icone hanc ipsam notat. Sed intelligendum est, tres fieri debere. Nam
in pictura effracta locus eodem elemento A. notatus, viam regulae monstrat, per quam intruditur: sed ibi in pa¬
uimento foramen est quatuor digitorum, quod per se est quarti gradus. Itaque si tertium requirimus, im¬
ponimus regulam cum foramine trium digitorum: si secundum, cum foramine duorum, si primum cum
vnius. B nota ouum philosophorum sectile repraesentat, & in effracta figura simul tripodem, in quo lo¬
cari solet. Sed designemus et caetera. C. conisterium seu cinerarium. D. eius ostium clausum. E. focus seu
hypocaustum. F. ostium eius. G. in fracta fornace craticula terrea, sed ea forma non laudatur. Est enim am¬
plior iusto, praesertim ad gradum primum & secundum. Aut ergo mutanda est, aut imponenda lamina fer¬
rea ad legem graduata. Nos curauimus ex ferro pertusum in medio fieri pro istis gradib. Nam tertio &
quarto amplior confici debet. Aliqui in medio recessum, & velut catini aut paropsidis speciem cauam,
qui margo latus ambiat, procudunt, & pertundunt ad instar cratis. H. ergasterium. I. Rima, per quam inseritur
regula, in hac pictura plus iusto prominens. Satis est paruum manubrium seu capulus adiectus margi¬
ni, qui exacte respondeat circulo commissurarum, & luto iungi queat, ne respiret. K. tabulam aeneam
seu pauimentum ergasterii signat. In eius medio foramen conspicitur quatuor digitorum pro vltimo
ignis gradu. Id circumit lamina ferrea in fistulam reducta, hic quidem à fronte aperta: sed nos clausimus
totam relicta saltem excisa rima ad immittendam regulam. Pingitur ent hic tripes, ita vt pedes extendat
vltra illam sistulam, quod non est necesse. Lamina enim ferrea intus tribus bacillis iungitur & affigitur pauimen¬
to ferreo. L. cucurbita clausa per conum. Sed alias requiritur phiala sphaerica obtorti hermetice colli.
Resignant aliqui opus, aliqui neutiquam Si ex Rupescissae consilio iussuque ita pictor dedit figuram, vicissim a¬
peruit clausitque suum arcanum. M. Vraniscus. N. ansae. O foramen caloris exploratorium. Ita constat haec
structura