413
181
De Pyrotechnia & affinibus
sciet materias lectissimas ab eo peti, quaeque naturae primum robore, postea coelestium fauore
quam absolutissimae euaserint, & tota sui natura perfectae, quantum eius rei fieri potest, prodierint.
Quid de radiorum solarium subsidio dicam? Quid de lunarium? An non illi inseruiunt destillationi¬
bus, exaltationibus, separationibus & huiusmodi? An non hi putrefactionibus successus possunt
largiri commodos? Verum cum ista ponamus, nec negemus etiam aliquid occultius ad inferiora
à coelestibus peruenire; id tamen homini incomprehensibile esse plurima conuincunt documenta.
Varie mouen tur in coelo astra, seque aspiciunt mutuo rectè, oblique; procedunt, retrocedunt, decli¬
nant, iunguntur: iam vicina in nos dirigunt radios, iam remotius contra nos aliquid iaculantur. Tur¬
bant aerem efficaciter eundemque iterum in tranquillo & sereno ponunt, Sed non sola in medium
mundum acceperunt vires. Immittit interdum Deus angelos gladiis pestilentiae, caritatis annonae,
bellorum &c. accinctos, idque praeter omne siderum institutum, quod patet ex remotione caussae
2. Reg. 24. 4. Reg. 6. & 19. Dan. 3. & 10. etc. Aliquando sua vi mare commouetur & aer, vnde, coelo
saepenumero tranquillo & sereno, omniaque policente tuta, subeunt tempestates, & subtexuntur
paruae nubeculae in summo aere nubibus ex terra marique emergentibus, sicut & venti plures non
coelo veniunt, sed ex voraginibus terrarum & maris, praeter omne meritum siderum, quin sole toto¬
que coelo in istis turbis dissipandis omnes radios viresque consumente frustra. Mare certe commo¬
tum immittit aquas, halitusque per cuniculos & cauernas terrae; vnde aquae & nebulae repentinae?
contrario vero motu aut tranquillitate vicissim oboriuntur dispositiones contrariae. Ex terrae spira¬
culis sole flagrante nos frigora rigere faciunt: ex Charoneis antris, Vesuuiique, Chymaerae, Aetnae etc.
incendiis aerem inficiunt pestes, saepeque μιασματα contagione, & proflatu in longissimos immit¬
tunt tractus, phoebo nequicquam in coelo sagittas suas in pythones serpentes eiaculante. Taceo cae¬
teras effectuum circa nos πρφασεις. Sidera, nisi disposita sit materia patiens, nil memorabile procu¬
tant. Sunt enim actus agentium in disposito patiente: Et si quid agunt, id tamen in mobili incon¬
stanteque subiecto non est stabile, nec impressionem diu relinquit, sicut videre est sub Zona torrida,
vbi aestuantissimi dies permutantur frigidis noctibus; quo dementiores sunt astrologi, qui aspecti¬
bus & Ecclipsibus non tunc cum sunt actu vires asscribunt, sed cum pridem enanuerunt, & mille
variationes caeli & elementorum & voluntatis humanae, Deique & angelorum actiones interuene¬
runt, quique vaticinando subinde magis magisque in fabulam vulgi vertuntur: & nihil veri pro¬
ferunt, nisi immotae naturae leges id etiam indoctis persuaserint, aut forte euenerit, quorum praesagia
saepe etiam in sacris ariolorum, chaldaeorum, magorum nomine damnantur, & vanitatis arguun¬
tur. Nil valent istorum rationes sub Zonis intemperatis; nil in mari: nihil in India, Aegypto, Cy¬
pro etc. Iam audimus tempora ingressuum solis in quatuor cardinalia puncta exacti haberi non pos¬
se: nec horas & minuta esse certa, nec constare ex Ephemeridibus & tabulis motuum resolutis: Et
tamen contendunt omnibus viribus, in vno puncto maxima rerum momenta versari, adeo vt Esau
& lacob ob exile discrimen natiuitatis contrarias sortiti sint affectiones. Si maxima vis est solis, vt¬
pote qui traditur caeteris stellis lumen, & proculdubio cum hoc etiam vires aliquas conferre, nec
certa est eius cum punctis cardinalibus coitio, quid de caeteris sperandum? Quotus quisque Ca¬
lendarum scriptor est, qui non saepissimè mentiatur in manifestis, ita vt rusticis in ea re maior sit fi¬
des. Quid de occultis sentiendum? Nouiluniorum puncta certa esse scribunt. Cur non & caetera¬
rum phasium? Atqui in his quoque inuenimus, qui sub eodem climate & eadem poli eleuatione
aliquot punctis, ne dicamus horis dissentiant. Cum vana persuasio subieeit aspectum hunc illum
esse, quem quidem non ipsi computant, sed ex aliorum laboribus, vt ignaui fuci suffurantur, iam ex
superis & inferis coaceruantur res gestae, omniaque facta ad illos regeruntur siue homogenea, siue
heterogenea.
Quid ni enim? Stellae in coelo tantum agunt. Speciales actiones quaecunque sint, siue confor¬
mes actioni earum, siue contrariae, simpliciter illis subiiciuntur. Par vanitas est promittere diuina¬
tiones ad hunc illumue eleuationis gradum, & tamen ab antipodibus nostris in nostros vertices Ec¬
clepsium effecta inducere. Non defuerunt, qui natiuitatem Saluatoris, totumque redemtionis
cursum, & Ecclesiae principia, incrementa, decrementa, quin & superstitiones & Idolomanias de¬
mumque vltimi iudicii horam ex coeli cursu supputare non erubuerunt. Reprehendit Cardanus
priscos astrologos, eosque etiam nebulones & mendaces alicubi vocat, ipse mendacissimus omni¬
um. Atqui huius regulae illinuntur diariis. Non ita pridem quidam molitor totam astronomiam
accusabat errorum, & deprauationis, tantasque prae se ferabat correctiones, vt horrorem terro¬
remque incussurae essent caeteris astrologis, qui etiam pontificem cum suo Calendario salse irride¬
bat. Haec inter se professores ipsi agitant. Quid nos statuere par est? Scimus quosdam Chymiae
deditos parùm à magis distare, & vt ille impius Paracelsus ex siderum motu & constellationibus
magica specula, gemmas, globos multaque similia ad futuros euentus explorandos, morborumque
momenta vaticinanda concinnare. Sed fatuitas tam latè se extendit, vt nec à Chymia abesse queat,
estque in nobilissimis artibus eius conatus maior, quandoquidem ad nobilia maxime aspirant ho¬
mines, sique non possunt genuinos in illis fructus assequi, adulterinos foetus introducunt. Nos
astris suas vires relinquimus; sed tum singulares directiones, effectusque & dispositiones in pluri¬
mis sint incerta, & incomprehensibilia homini, iubemus Chymicum contentum esse certis, &
haec venari solicitè. Non erit huic inconsultum solem & lunam, quae luminaria annum men¬
sesque gubernant, diligenter obseruare, notareque constitutiones hyemis, veris, aestatis, au¬
tumni & euenientium siue à superioribus, siue inferioribus, siue aliis caussis tempestatum
conditiones & effecta. Sat auspicata habuerit illud sidera, quod sat feliciter & efficaciter
est ena¬