413
De respira¬
tione cap. 8.
Internus
ignis est ca¬
lor.
182
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
est enatum. Imitetur Agricolas & Medicos, qui non incertis stellarum stationibus inhiant, sed ex pro¬
pinquis signa capsunt. Vt vt enim à caelo profluxerit virtus, certè bona illa fuit, si res benè constituta,
En enta vero & turbas; quantùm potest, arte corrigat, sique signis propinquioribus praesenserit incom¬
moda agendi tempora, ita instituat opera, vt congruum sibi aestimauerit. A Deo quidem principe de¬
pendent omnia felicia; sed non à caelo, quod etiam videatur Calendarum fauore nobis per totum an¬
num clemens & benignum fore, tamen quam saepè nos fallat, quamque importune in aduersitates
mutetur, & interrumpat spes hominum multis turbis, est in propatulo. Itaque non fingat sibi suc¬
cessus bonos ex coeli angulis, horoscopis, & caeteris positionibus, cum impossibile sit homini scire in
felicibus quoque constitutionibus, vti apparent ex Astrologorum placitis, quo nam processura, inclina¬
turaque sint momenta; num aliquid interlapsurum, num nihil conferant reliquae quoque stellae, &
coelorum ipsorum potestates, quorum tamen illi in suis Thematibus non habent rationem, & ex friuolis
fundamentis opinionum incertissimarum extruxerunt regulas planetarias. Quod fit Deo fauente, &
artifice industria, si ei natura praebuerit vim ex generatione praeclaram, satis fit rectè. Fortuita prae¬
scire, aut regulis complecti, non est hominis, tametsi eorum metu sese aliquis sagacior possit praefir¬
mare, atque etiam aliquid ex arte & industria correctionis adferre. Talis est & artificiorum iam insti¬
tutorum ad finem perductio. Si enim coelum millies mutatur ante finem, nec est in thesibus auspicio¬
rum aliquid fidei, quorsum attinet solicite intueri astra? Etiam progressus operum diriguntur Dei
& artificis nutu, qui tamen anni tempora, solisque & lunae, quin & ventorum aliorumque incidenti¬
um vt in principio, ita in successu, rationem debet contemplari. Si praeclarum opus est assecutus,
omnia fuere disposita bene: sin minus, etiamsi coelum promiserit omnia beata, tamen inauspicato
laboratum est. Et tantum quidem de coeli viribus.
Quae in elementaribus & circa nos sunt potestates, euidentiores sunt, & humano captui subia¬
cent, possuntque etiam arbitrio artificis parere. Proximè enim tangunt materiam; habent circa nos
suas mansiones, & fomenta: gradibus possunt intendi & remitti, & admoueri procul vel prope; pos¬
sunt amoueri ad libitum vicissimque applicari: Res quoque ipsa si mobilis est (aut enim actiuum in¬
strumentum mobile est in arte, aut patiens materia, aut vtrumque simul: vtrumque fixum motibus ar¬
tis non conuenit) subduci illis potest, vel vicissim, idque varie adduci. Constat in quibus valeant, aut
imbecilliorem vim exerant; vbi sint indaganda, vnde ad opus asciscenda. Si haec benigna commodaque
sunt, argumento sunt, etiam caetera, à quibus processisse putantur, (de naturalibus loquimur) fauere,
aut si non fauent, satius est instrumentum propinquum & necessarium, subiectumque arti esse con¬
ueniens, quam illa generica & vaga, quorum minae in non dispositis sunt inanes. Bonus itaque Chy¬
micus fuerit, qui calores & frigora, humiditatesque & siccitates ex arte poterit attemperare, & ita ad¬
mouere operi, vt laudabilem assequatur finem. Sed in his primae debentur calori, cuius est generatio
motusque ad formam. Frigus si quid generat, ex accidente creditur id procurare, cum ex sua natura
potius sit destructiuum. Sed id temperandum est, vt diximus. Nam inseruit coagulationibus aliquibus
& separationibus, notumque est, metalla, licet sua natura sint id quod sunt, tamen externam concre¬
tionem alicui frigori debere. Humiditas solutoria est. Itaque huius beneficio multa soluimus & pu¬
trefacimus. Siccitas contra definit & terminat. Sed in omnibus sua est attemperatio, saepeque humi¬
ditates siccitate ad modum reuòcantur. Sed de singulis agamus seorsim, maximè vero de calore, cuius
in ea arte est dignltas & agendi munus primum.
CAP. II.
De calore, eiusque varietate, & vnde possit esse praesto.
Instrumentum artis Chymicae praestabilissimum calor est, qui cum proprius sit ignis (vt enim est it
Alib. de sens. cap. 4. sicca ignis natura est quidem, sed proprium eius est calidum το θερμον) ars bene vten¬
di calore πυροτεχνια nuncupata est: Et sane alicubi caloris nomine ignis intelligitur (vt cum in 2. de anima
tex. 130. ignis omnibus sensibus dicitur esse communis, quod sine calore nihil sensitiuum; & cum de vita
& morte, anima, visu etc. agitur, perinde disseritur de calore & igni): verum cum Chymicus ad suam artem
accommodatius distinctiusque docere vult, licet alias in magisterio occulto etiam calorem internum &
principium motiuum vocet ignem, inter calorem & ignem nonnihil discernit. Quocirca nos de calore
hic generalius contemplantes de igni seorsim deinceps videbimus. Multae vero sunt de caloris natura
& differentiis disputationes, nec desunt qui omne calidum per se ex coelo deducant, doceantque, omne
eiusdem esse naturae & speciei, nec differre, nisi principiorum, quibus gubernatur & adest calor, ratione,
vt sit animalis coelestisque, hic per se, ille analogus; alius elementaris, propter animas, coelum, elementa:
aut etiam discerni gradibus intensi & remissi: aut vitalem quidem esse & elementarem ratione isto¬
rum principiorum; sed re vnum idemque à diuersis principiis dependentem. Alii contra dissentiunt,
nec à coelo producunt omnem: Nonnulli substantiam esse contendunt; alii qualitatem, & quidem autor
libri de spiritu calorem, quo ars vtitur, qualitatem esse concedit; sed quo natura, substantiam ponit,
cùm vt instrumentum & materia simul sit in natura, vtpote igni, qui ab arte ad opus adhibetur non existente¬
parte operis; qui vero in natura habetur diffuso per ipsum opus, atque vna cum caeteris substantiam
eius expleri; Quocirca Medici calidum natiuum humido spirituique coniungentes eodem modo
de eo loquuntur, nec videtur ab ea sententia alienus esse Aristoteles, cum in 2. de gen. an. 2. scripsit, in se¬
mine omnium inesse calorem, qui facit vt foecunda sint semina, idque non ignem, nec talem aliquam
facultatem esse, sed spiritum; qui in semine spumosoque corpore continetur & naturam in eodem spiritu
proportione respondentem elemento stellarum &c. vbi calorem ex spiritu & coelesti quadam natura
conficit, vt maximè necesse sit substantiam esse: quidam etiam calorem dicunt in mistis esse qualitatem,
in igni