413
183
De Pyrotechnia & affinibus.
in igni vero substantiam, cui tamen nihilominus propri loco adiungunt calorem. Nos interim sepo¬
sitis istis disputationibus (quanquam nonnihil de illis debeat intelligere Chymicus, qui caussas gene¬
rationum in animalib. vegetabilibusque exploratas habere cupit, & analogicè de igni interno in magisterio
magno lapidis, quin & de igni infernali & aliis multa proponit) cum Zabarella dicamus calorem esse
qualitatem actiuam, quae calefaciat alia, extenuetque & separet heterogenea, vt homogenea congre¬
gentur. Haec enim definitio videtur ad artem accommodata esse; Et per se de calore loquitur. De
caeteris autem, quae beneficio principiorum artis & naturae excoquitur, suo sequetur loco. Illud saltem
hîc notandum, caloris naturam per se discernendam exacte esse, ab operibus sociis quae cum aliis per¬
ficit, idque ideo, quia vt est apud Macrobium, & in lib. de spiritu, in arte aliud efficit aurifabri ignis, quam
quod ipsum etiam Aristoteli non fuit ignotum.
fabri ferrarii, & coci caeterorumque: aliud item sarmentitius, aliud arundineus, ferreus, ligneus calor,
Porro calidum aliquando non simpliciter dici, sed comparate, alibi quidem explicatur, vt in 2. de
nouerit etiam calida humidaque maximè putredini esse obnoxia, non autem calida sicca; quod in illa
facile impetum facere queat calor externus, & internum educere vel iugulare, materia in id procliui,
& se praebente efficaciae agentis. Hoc praeceptum de multis in resoluendo, conseruandoque ipsum ad¬
monere potest, sicut & consideratio caloris domestici & sui in vno quolibet & externi. Quod enim ca¬
lidum est aut suo calore est tale, aut externo. Plura colliget ex sequentibus. Vnde vero suum calorem
expectare & petere debeat, non est simplex quaestio in tanta operum Chymicorum varietate, quibus
non vnus calor potest satis esse conueniens. Velimus itaque hic quoque eum nonnihil in Philosopho¬
rum palastra sese exercuisse, ne quid, cum se velit in eorum numero esse, praeter rationem statuat, fa¬
ciatue. Calor calorem generat vniuocè, propter agentis naturalis ad simile procreandum instinctum.
Haec ratio alium praesupponit calorem actu. Omnis enim motus est actu existentis in natura similis,
quod formam iam & substantiam habet. Sed & si quando aequiuoce omnis à coelo ducitur, per motum
& lumen, putant aliqui ibidem prius actu esse. Verum peripatus ex potentia actuat per motum, quasi ex,
accidente vt docetur in meteorologicis. Platonici ex magni mundi anima coelique potestate dispergunt
in omnia, quo respiciunt etiam illa Aristotelica in 3. de ortis, anim. cap. vlt. "Generantur (inquit) in terra hu¬
moreque animalia & plantae quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in vniuerso inest, vt quo¬
dam modo plena sintanimarum omnia. Quamobrem consistunt celeriter, cum calor ille comprehensus est, etc." Haec
tamen opinio conciliatur cùm priore, quia eundem & coelestem & animalem faciunt. Alicubi Philo¬
sophus hunc calorem seminibus includit, & hinc porro plantis & animalibus, potissimúmque horum
cordi aut analogo, quanquam nec sanguis nec spiritus excludantur. Vnde & in humido radicali eum
figunt. Ab igni aut ignea potestate simpliciter iste negatur procedere. Veruntamen cùm ignis pro
prium sit calidum esse, intelliget Chymicus aliquem saltem se ab igni petere & expectare posse. Iam
ergo noster, si alborum philosophorum placita auscultare iubetur, ex quatuor principiis calorem arri¬
pere potest. Ex calore enim alicubi actum existente, promittit sibi actu similem: deinde ex coeli motu &
lumine: tertio ex animalibus & plantis; quarto ex igni elementari, qui cum per se sit substantia, potenum in corda,
tiam caloris sibi adiunctam habet, & huius praesidio agit, & non qua est ignis, vt legitur 4. de sensu
(Qua ignis & qua terra est, nihil natum est agere vel pati, nec aliud quicquam. Qua autem inest con¬
trarietas in his, hac omnia agunt, & patiuntur). Sed excutiamus etiam loculamenta perspateticorum
caetera. In I. meteor, cap. 2. ex necessitate quadam hic mundus statuitur continuus superioribus lationi¬
bus, vt omnis eius virtus inde gubernetur quandoquidem in omnibus insit principium motus, vt
stante coeli motu nihil caeterorum credatur moueri posse: sed in problemate 13 sect. 5. calor etiam ab
inferiorum motu dicitur prodire. "Motus enim" inquit, "calorem efficere potest, quanquam non quouis modo."
Animalia sane, quae intus caloris principium habent, motu incalescunt inde. In inanimatis quid pos¬
sit affrictus & attritio, in oculis est omnium, quanquam experientiae obstrepere quidam conentur, &
mirifice de suo coelo disputent, quos in praesens omittimus. Cùm de igni sermonem instituemus,
huius meminerimus. Praeterea vt est in 2. de partibus anim. 2. adusta omnia habent aliquid calidi, vt
calx & cinis. Hoc adeo certùm philosopho fuit, vt etiam aquas minerales, lixiuia, maria etc. succis
adustorum miscuerit, traxeritque inde qualitates & sapores, nempe à calidi virtute, vt loquitur in à¬
cap. de sensu, quanquam non sola, sed etiam terrarum, quod tamen eodem redit. Nam vtrobique ca¬
lor est, ibi actu, hic potentia: Et explicatur id euidentius in 2. meteor. cap. 3. circa finem. Ex his Chy¬
micus calores multos potentiales accipit, quin & actuales. Nam non tantùm sales, cineres, calces etc.
cauteria sunt potentialia, sed & ex illis expressae ignium, vehementia aquae, quas fortes dicunt; & ex
calce, causticisque aquis cum metallicis affunduntur calorem actualem exuscitari etiam aurifabro¬
rum rribui est perspectum. Terram accepto humore fermentatione quadam incalescere, idemque
pati fimum humidum, cortices putrescentes foenum madefactum, vestes aqua perfusas nec excussas
ventilatasque Theophrasto pariter Graeco, & Aristoteli fuit cognitum. Et quis nescit idem euenire
in vinaceis recens cumulatis, & simili rerum farragine? Mustum & quae similem naturam habent
efferuescere, edereque halitus calidos, etiam vulgo constat, Quid antiperistasis frigidi & calidi queat
efficere, in meteorologicis & problematibus explicatur eiusdem autoris philosophia. Quamuis au¬
tem idem quorundam principiorum fiducia, scribat tanto frigidiora esse ima, quanto remotiora sunt
à latione coelestium, idque etiam Zabatella cum plausu repetiuerit, sicut & caeteri eiusdem opinionis
asseclae: tamen non potuit negare, multos ignes actu quoque terrae subesse, vnde non calor tantùm,
sed & flammae peti possint, tanquam ex Pythagorico louis carcere, aut vt Theologi sentiunt, ignium
inferna¬
Rr
2. de pars.
an. 2.
Calor mor¬
bidus febrilis
humidus.
8. Phys. tax.
89. non a¬
quiescente
mouetur: ergo
vel à seipso
semper vel
alio meuenti.
2. Gen. an. 3.
2. de vita &
morte
de sensis
etc.
2. de inuent.
essen. Calidi¬
tatis anima.
lis principi¬
um in corda.
1 meteor c. 3.
Quae ferun¬
tur videntur
saepe lique¬
deri: vide¬
mus motum
disgregare
aerem &
ignire.