413
184
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
infernalium loco. Hinc illae decoctiones in terra Liparae insulae (32. mirab.) Hinc flagrationes in Me¬
dia & Psittacina: Ec saxum Apolloniatarum circa Atitaniam: Et ignes extra columnas Herculis; in
Pichecusis, Aerna, Lydia, exhalationes mirandae in Sicilia: spinus & smarilus lapides ardentes, & huius¬
modi multa. Sanè etiamnum hodie alicubi Thermae naturales effunduntur, & vaporariis calidis su¬
dare licet absque vlla hominis ope, solo terrae calentis beneficio. Alicubi muriam, & ex stagnis marinis
haustis aquas, vel etiam diluta & lixiuia decoxerunt inque sales & alios succos inspissarunt solis terra¬
rum calentium halitibus: Et est ea res quidem plebeiae industriae. Sed Chymicus eam ingeniose in ar¬
tis documentum conuertit, Plura non addimus. Patet siue potentialem calorem desideret artifer,
siue artificialem, vtriusque copiam esse ex natura, etiam confessione peripati, licet mirificis opinioni¬
bus valde perturbati. Inseruiunt autem Chymico potissimum calor solis, calor ignis elementaris
similiunque: praeterea calcis viuae, & quae causticam vim habent in potentia. Requirit nonnunquam
& calorem animalium; sed in aliis temperamenta quaerit ad similitudinem veris. De calore innato re¬
bus alia est quaestio. Nunc saltem ad instrumenti externi notitiam perducimus tyronem.
CAP. III.
Num aliquae dentur verae caloris species.
ESt quidem odiosum cum aliorum opinionibus conflictari. Sed quia nobis obstrepere solent illi
ex libris philosophi & speculatores vmbratici, deuoranda & haec molestia est, & albi philosophi
per nigrorum expersentiam & decreta in saniorem mentem perducendi. Ex Zabarella supra dictum
est, statui ab hoc omnem calorem esse vnius naturae, & speciei, & omnem esse à coelo; nec habere dif¬
ferentiam vllam pręterquam intensionis & remissionis: deinde discerni etiam natura agentis primarij,
vtpote vitae, naturae, animae, coeli, elementorum &c. quo pacto ille de spiritu agens alium calorem tri¬
buebat coquo, alium fabro ferrario, aliùm autifabro, balneatori, calcario, figulo & huiusmodi mecha¬
nicis, qui cum eodem vtantur omnes, tamen maiore, minore, adhibitionis industria, pabulo & simili¬
bus discretum habent. Nil quidem laeditur Chymicus isto paradoxo. Finge enim ita esse, nec proponi¬
dariue posse essentia distinctos calores; modo in potestate eius relinquas, quod eundem variè possit ac¬
commodare, & mirabilia opera efficere siue per se, siue mediante aqua, arena, cinere etc. adhibeatur;
quid tum postea? Sed veritatis naturalis indagator & amator simul est chymicus, osor autem falsitatum,
Itaque non potest facere, quin istos sapientulos fuligine aliqua perstringat, doceatque nec cum rerum natura¬
eos consentanea pronunciare, nec cùm peripato, quem sequi & explicare studiosè contendunt. Certè
ipse Zabarella cum affirmat calorem in igni substantiam esse, in mistis accidens, nisi ludere velit acces¬
sorium obiter amb guitate, cogetur specie differentem agnoscere, modo natura & ratione distant sub¬
stuntia & accidens. Negant autem alii in vno substantiam in altero posse accidens, exceptis diuinis; qui¬
bus suam negationem defendendam relinquimus: Id certum est, si calor elementaris in mistis inest
prop. er ignem, in quo est substantia: Et partes seu membra substantiarum sunt substantiae: non posse
in mistis calorem accidens esse, nisi forte xlè ri. Sed in simplici elemento substantiam esse, non pa¬
titur peripatetica disciplina. Nam vt ait Aristoteles ignis non agit qua ignis: (est autem ignis forma
sua id, quod est & substantia) sed qua contrarietatem habet, seu qualitatem contrariam, qualitatibus
passiuorum. Hac euidentia conuictus Zabarella etiam confessus est in definitione caloris, eum esse
qualitatem actiuam. Et hoc quidem nunc quiescat. Quod autem calor specie differat vera, hinc pro¬
babimus. Proprium ignis calorem dici, statuit Aristoteles, Et quidem de igneo is loqnitur. Pro¬
prium in communicabile esse ex sua natura omnibus notum est; Et siccubi est, ibi subiectum intelligi¬
tur suum. Iam autem idem etiam id, quod in semine animalium est eaque facit foecunda, calor dicitur
in 2. de ortu anim. cap. 3. "Haec non ignis est", addit, "nec talis aliqua facultas". Quid ergo? spiritus in se mine con¬
tentus, & natura in spiritu eo analogo stellarum elemento. Vnde concludit ignem nullum animal
generare, nec constitui quicquam densis, humidis, siccis. Si calor est constans natura gemina, toto
genere dissentiens ab igni & ignea potestate; necesse est specie & natura differre calorem ignis, & ani¬
malem, sed & hoc apertum est, alium esse solis calorem, & alium animalium, qui non est coelestis, sed
huic analogus, seu proportione respondens, ita vt aliquam quidem habeat cognationem, sed substantia
differat; vnde etiam non omnia potest calor solis quae animalis, vt homines & boues procreare: emer¬
git igitur & tertia species caloris nempe coelestis, cuius vis maxima est in sole. Memorabilis est senten¬
tia, calorem, qui in animalibus est, nec ignem esse, nec ab igni originem ducere. Non ergo est idem
substantia cum calore igneo & elementari. "Praetereae calor animalis", inquit alibi philosophus, "in vniuerso
in est, vt quodammodo sint plena animae omnia": Et hic quidem etiam vocatur temporis calor, & solis, à quo
ille profluit contentus in aere ambiente (3. de ortu anim. vlt.) quique quòd calor in animalibus regulari
ortu & vniuoco satis efficit ex alimento, hoc ex materia terraque concernit concoquendoque consti¬
tuit vt fiant animalia ortus aequiuoci seu spontanei. Neque tamen potest idem speciei esse a nimalis vni¬
uocus, & temporis aequiuocus in procreandò. Ab vtroque igneum distare ex antedictis patet. Manife¬
stum itaque est, calorem igneum & temporis seu solis, & animalium non gradu discerni, sed tota natura,
idque ex dogmatis Aristotelis. His astipulatur prima rerum procreatio. Neque enim coeli calor anima¬
uit homines, bestias, plantas, sed principium in ipsis diuina potentia procreatum; cuius vi etiam gene¬
tando propagantur; nec ex aethere vel ambiente excipit comprehenditque terra & mare caloris prin¬
cipium & substantiae originem, sed ab antiquo in se habet, licet aliter statuat Aristoteles. Calor autem
igneus & aeris ambientis ex sole, tantum conferunt motum externum, quo internus suscitatur & in actum
prodit. Sic fundamentum caloris animalis in his, quae oriuntur vniuoce, non à coelo deducitur, non ab
elementis, nec misturae modo; sed principio seminali, & in corde radices habere scribitur quod con¬
sonat