413
186
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
"gare potest. Sed vnde ad nos peruenit? Quia ignis ambiens aerem spargitur, motu frequenter, & violentia deorsum fertus."
Atqui videtur locus superior calidus & ignitus: "Non est, inquit, quia si esset, discursus astrorum ibi fierent, sed
deorsum, quanquam quae magis mouentur & citius, igniantur citius: Deinde sol videtur maxime calidus: si actu calorem
haberet, igneus appareret. Atqui est albus." Haec ibi ludibundus Aristoteles, vel ingenii luxuria paradoxo the¬
mate sese reficiens. Mirum est solem in medio planetarum existentem aerem posse ita mouere, vt in igneum
vertat, agereque nec repati. Longe mirabilius ignem, quem docuit elementum esse; nihil aliud existere,
quam partem aeris à sole ignitam: Et tamen in doctrina animalium toto genere distant calor solis, & igneus,
quod non debebat, si quidem igneus est solis foetura. Non minus mirabile calorem illum, quem sereno
coelo maximeque tranquillo aere & rectius constituto sole magis sentimus, per vim ex sede ignea detur¬
bari motu circulari. Quibus vero rationibus coelo calorem detrahit, eae sunt febricitantium somnia,
Nam & ignis est albus. Et sol igneus non raro apparet; quodque non fiant ibi discutsus stellarum, latio for¬
tassis prohibuerit concretionem, quanquam deprehensum sit cometas etiam lunae locum superasse. "Alibi
coelum aeternum dicitur à aralijs. Si calor ibi esset, etiam frigus, vtpote altera pars contrarietatis. Si hoc, corruptionis
non foret expers, nec generationis etc." sed & haec facile diluuntur. Ista enim effecta in disposita materia sunt,
non in coelo. Verùm tamen est, motum solidorum corporum conciliare calorem, quod Aristoteles de¬
clarabat fieri per rarefactionem; sed Zabarella pungens praeceptorem, pronunciabat calorem esse caussam
raritatis, non raritatem caussam caloris, cum tamen certum sit disgregationem rarefactionemque à motu
esse, & inde consequi calorem, si aer inter duo solida corpora motu attritus fuerit. Nam eius natura ob¬
noxia est igni, in quem amissa humiditate & crassitie, accepta vero siccitate & tenuitate facile transit,
sed vtrum sit, & potest quidem etiam calor rarefacere merito coniuncti spiritus, potest & addensare, in
coelo ad aerem affricto, neutrum est probabile, nec quae producuntur ex elementari natura exempla,
sunt similia aut possint conuincere pariter in coelo fieri. Cum item totus planetarum chorus cum suo
aethere obnitatur vehementiae primi mobilis, prohibebitur ille durus affrictus. Deinde cum superus
aer, qui dicitur igneus esse vel ipso Aristotele iudice sit potius forma, quam materia, & tanto immateria¬
lior, quanto coelo propinquior; non sustinebit istos affrictus, & calefactiones, vt taceamus, quod aliqui
istum ignem ibi non actu, sed potentia calidum faciant, vt aliud sit ignis elementaris, aliud meteoricus,
seu feruoris excessus. Si actus caloris ibi fit nullus, qui in inferiora per vim dispergetur? Ventos aiunt
calidos esse. At ne maximis quidem flatibus, violentissimoque attritu ullus existit calor, sed contrarium
potius frigus. Mare ab ortu in occasum circa Promontorium bonae spei, & Pontus Euxinus valido mo¬
ru praeteruehitur littora; sed nullus ibi excitatur calor. Terrea corpora affrictu incalescunt, quia cre¬
duntur semina caloris per naturam insita habere, quae actuentur & profiliant, motu apertis poris, &
solutis retinaculis prolicitoque spiritu igneo. Sed albi philosophi istis delectentur pro arbitratu. Apud
nos caussa cadit illud dogma. Qui negant coelum affici & mutationibus obnoxium non esse, dicimus,
cogitent oracula de conflagraturo, olim coelo, sed illud philosophi in 2. de ortu tex. 3. & 6. Impossibile est
corpus sensibile existens sint contrarietata esse. Coelum autem sensibile esse nemo negabit, qui stellis
intueri potest. Sed num per lumen à caelo calorem possumus extorquere? Constat radiosum & calefa¬
cere aerem directiore casu geminationeque & posse incendere disposita. Id & nos confitemur: sed non,
qua lumen est. Nam hyeme saepe serenissimi, plenissimique luminis dies sunt frigidissimi. Deinde negant
albi philosophi lumen esse corpus. Quomodo ergo calefaciet? Insuper dicunt ex suo principe id esse
actum perspicui, qua perspicuum. Itaque non calorem faciet, sed illuminationem in eo, quod potest illu¬
minari. Id & sensus docent. Nam candelae multae in mediis conclauibus hyemalis constitutionis ac¬
censae ita vt undique fiant illustria, si prohibitus sit exire & se diffundere spiritus calidus interiecta la¬
terna, neutiquam calefaciunt aerem. Si itaque non propria ratione, num per aliam? Dicunt quidem etiam
à lumine disgregari aerem rarefactumque incalescere. Sed ista disgregatio non est, nisi respectu visus, &
perspicui in potentia, non autem ratione passionis elementaris, & qualitatis tactilis. Deinde si, vt vuli
Zabatella, calor prior est, concidit disgregatio. Nescimus etiam, an non tunc quoque lumen debeat cor¬
pus dici. Sed calorem à lumine segregari, satis constat per experientiam. Quomodo ergo sol calorem
efficit? Fons est lucis & caloris principalis: Et eius potestatem in se habet, eumque actu profundit cum
operatur in materiam eius susceptiuam certo modo. Coelum inflammare non potest. Neque enim id
similiter elementis dispositum est, & patitur, fitque perinde ac in spiritu calido, qui materiam dispositam
procul accendit, cum interim in medio nulla eius vis percipiatur, qua arte quidam oblinunt res naphtha¬
spirituosa, easque intra ambitum caloris tenuis locant. Non incenduntur media, nec ardent, cùm naphtha
inflammetur. Sic in puteo ea incendebatur non lumine laternae, sed calido spiritu, at ipsa laterna, & la¬
pides cum aqua in vicinitate eadem vel etiam propiore constituta, nihil tale patiebantur. Ea res facit, vt¬
montana frigeant, caua terrarum caleant: quia hic vapidi halitus facilius patiuntur à sole, quam editi colles.
Accedit & radiorum in vnum collectio variaque repercussio, cuius nec in medio aere, nec caelo potestas esse
potest. Quid si radius luminosus corpus esset? Neque enim tam potentes sunt rationes, quibus qualitas
esse docetur, vt nos cogant eis assentiri. Cùm tempore hyemis totus aer frigore horret, & solis radii per
vitreòs orbes in hypocaustum penetrant, vbi aer vapidus magis aptus est ad caloris actum concipiendum,
sentimus quantum valeant, & iam fornacum calorem mitiorem esse, si caetera sint paria, comprobamus.
Refert ergo, in qua re excipiatur solis radius, & quomodo. Is autem per se, & sua natura calidus est, vt
effluxus quidam spirituosus à sole & vel corpus, vel corporum naturae maximè vicinus, vt sit quasi nobilis¬
simum tenuissimumque corporum, quod tamen dum per elementa tendit, aliquid inde trahit inquinamen¬
ti. Alias non patet ratio cur cum eo veniat & abeat tàm repente calor, cur tam exactè figuretur ad mo¬
dum opacorum, vmbrasque efficiat & cùm sole accedat recedatque, & possit viuentia tam potenter mo¬
uere. Haec sententia Chymico est longè vtilior; quam illae scholasticae vmbratilesque opiniones digladia¬
tionesque vanae. Sciet inde quanquam etiam diffusùm lumen sit cùm aliquo calore, tamen id debilius
esse