413
187
De Pyrotechnia & affinibus.
esse, quam vt actùm queat producere: Radiosum vero ex certo illapsu, geminatione exceptione, pabulo
etc. posse & ministrare operibus chymicis & flammam quoque prębere, qua in sua officina vtatur castius,
sanctius, & vtilius, quàm virgines vestales in delubris idolorum. Ille calor fit instrumentum artis ad omne
opus; sed in suo subiecto, nempe radiis debito modo exceptis directisque solutiones, rectificationes &
alias operationes poterit procurare. Quo modo vero excipi, & dirigi debeat in destillatione per parabo¬
lam & aliis explicabitur. A motu parùm est praesidii. Nam hoc calida quae fuerant, refrigescere posse cer¬
tum est, vti & philosophus scribit calida in sole amplius refrigescere, quam in vmbra, non aliunde nimirum,
quam quod motus fiat & perflatio, vel quod ambiens educat id, quod inest vna cum spiritu. Sed hęc hactenus:
Quamuis ergo species caloris propriis nominib. exprimere non possumus, discribuntur tamen sub¬
iectis, vt calor alius caelestis est, veluti solis, & lunae: alius elementaris, in simplicib. aut mixtis: alius ani¬
malis, cuius principium ex natura seminis, radix vero in corde, spiritu & sanguine vel analogis. Aliae distine¬
ctiones sunt huiusmodi: calor potentia est vel actu: (vel potentialis, actualis, quomodo & ignis discer¬
nitur): siccus vel humidus: masculus, foemineus: Gradus primi, medii, vltimi: naturalis, violentus: internus
& insitus, vel externus & ambientis: Igneus, aereus: Et ratione mediorum in chymia, vbi simul gradus, ca¬
lor balnei, cinerum, arenae, nudus: Et vernus, aestiuus, ex comparatione similium. Veruntamen in istis quoque
sui sunt gradus: Est enim balneum tepidum aestuans, feruens. Et in oleo aliud, discrimen, porro est occultus,
manifestus. Alius per se agit, quod suum est, alius principaliter agendi ministrat, vt cum sanguinem ex dispo¬
sito alimento facit vi cordis, epatis, lienis etc. vel serram fabricat motui artis inseruiens. Est viuificatiuus,
est destructiuus, ille etiam conseruatiuus & generatiuus: perfectiuus, concoctiuus, putrefactiuus, Et si quae
sunt huiusmodi, quo pertinent etiam societates proprietatibus, vt calor strutionibus, qui ea facit, quae
non igneus: calor infernalis etc. caloris differentiae aliquae indicantur etiam propriis nominibus, vt tepor,
aestus, feruor, qui est caloris excessus. Chymicus in artificum commentariis comparationes inueniet plures,
veluti est calor embryonicus, qualis est in vtero materno vitae administer, quo excluduntur etiam pulli
tepore fornacum, & sinus muliebris. Interdum designatur eo gradu, quo manum constanter toleret, nec
laedat: quo cera, aut plumbum in fluxu detineatur: quo sol in leone ardet, qui & iuuenilis, & virilis; vtpote
acrior, quam est puerilis aereus, sanguineus, qualis est solis cum in ariete permulcet terras in nostro climate:
ita calor auri, calor aeris, quorum ille mitior, hic acrior. Omnino infinita sunt discrimina temperamento¬
rum, quibus caloris modus laestimari potest, vbi semper qualitatum tatio sequitur crasin interiotem & sub¬
stantiam misti. Distinguitur & spaciis. Aut enim prope, aut procul admouetur externus: quomodo &
internus animantium circa cor validior est, quam in extremis: dextra calidiora sinistris etc. Iuxta calo¬
ris discrimina distinguuntur & calida, de quibus non opus est prolixiore sermone.
CAP. V.
De effectis & operationibus caloris.
Caloris in se & primum considerati effectum, esse calefacere, non opus est demonstratione. Itaque
etiam inde definiri primum potest, quanquam delicatulus admodum sit Zabarella, qui putat tunc pene¬
idem per idem definiri, quasi vero idem sint causa & effectum proprium, nec sine absurditate dicere queamus,
lumen esse, à quo primum illuminetur perspicuùm, motum quo moueatur mobile: doctorem, qui doceat, aut
à quo doceantur imperiti indoctique etc. Sed cùm istud primùm caloris opus sit, perinde se habebit, vt
calor ipse secundum existendi rationem & gradus & caetera, de quibus in differentiis dictum est: calor enim
animalis per se calefacit pro ratione animalis, ad vitam motumque talem: naturalis naturaliter & sic deinceps,
Propinquus a. id efficit validius, remotus imbecillius si caetera sint paria. Variat & actio mediis, constantia,
interruptione, pabulo & caeteris, de quibus etiam in igni. Multùm n. differt, num calor igneus calefaciat
ex materia solida, aut rara, ferro, lapide, ligno, stipula, arundine, aqua, cinere, arena etc. multum quoque
est in spiraculis & ventorum impulsu. Ita videndum, per se an ex accidente calefaciat; igni, potentiali, an¬
actuali: Et sic de caeteris. Temporis calor pro diuersitate incidentiae radiorum, collectionis, directionis etc.
item diuersimode calefacit: sicut calor in animali sedato, iracundo, bilioso, phlegmatico, naturaliter,
pręter naturaliter affecto variat, ita vt aliquando vix moueat tactum, aliquando acriter feriat, & ita commota¬
spiritum habent vehementiorem calore, aestuantemque. Ita se habet & ratio motus & quietis, & si quę si¬
milia temperant, remittunt, intenduntque calorem, de quib. ista monuisse sufficiant, cum nequeant percen¬
seri singula. Eo pertinent ista philosophi: calor facile afficit parua: calidiora facilius calefacit: citius paruum spa¬
cium, quam magnum etc. quae proportionalib. caeteris & respondentib. sunt declaranda. Secundo calor con¬
sideratur respectu misti, quae consideratio specialis est, pertinetque ad qualitatem elementarem quàm volunt
elementis inesse non per se, sed misti causa, vt mutuo agendo patiendoque per contrarietates in mistis alte¬
rabilibus fiat vnio ista, quae usgis vocatur. De hoc accipiunt definitionem calidi, quae extat apud Aristotelem
in 2. de ortu c. 2. seu contextu θερμὸν ἐστι τό συγκρῖνον τὰ ὁμογενή, τὸ γὰρ διακρίνειν, ὅπερ φασὶ ποιεῖν τὸ πῦρ, συγκρί¬
νειν ἐστι τὰ ὁμόφυλα. συμβαίνει γὰρ ἀξαιρεῖν τὰ ἀλλότρια. Quaerit eo capite Aristoteles principia sensibilis
corporis; quod cum intelligatur secundum sensum, qui Tactus dicitur, formas contrarietatesque tactiles
sibi producendas iudicat nempe primas primum, & deinde secundas, vt sic, cum de alio tactu, actione, pas¬
sioneque, quibus mistum fit, vti & demistione egisset libro procedente, hic explicet ex mistione dependen¬
tes facultates, doceatque ex his etiam elementorum numerum, generationes, corruptiones, transmutationes
mutuas, & tandem mistiones, quibus addit causas istarum mutationum & continuitatis. Maximè vero cum
probare vellet, contrarietates primas in elementis esse actiuas & passiuas, vt illa possent misceri & trans¬
mutari mutuo, definitiones, calidi frigidi, humidi, sicci produxit. Patet itaque, substerni quidem aliquid
mistionis modo per dictas contrarietatum & in his calidi definitiones, sed principaliter per eas explicari na¬
turam elementorum. Quin id ipsa desinitio quodammodo docet. Si enim calidi est congregare ea; quae sunt
eiusdem naturae, exclusis caeteris, quod minime facit ad misturam, quae ex diuersis constat materiis. Sanè non
facit
Rr 3
2. de part.
an. 2.