413
188
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
respectu mistionis ita definiuit, vti plausibiliter disputat Zabarella. Experiuntur id ipsum etiam Chy¬
mici, qui per caliditatem peragere quidem mistiones possunt, si ea simul sit sicca (siccum enim ter¬
minat & misturae limites praescribit, non calidum, nisi ex accidente) sed saepius mista per eam resoluunt,
separantque in partes constitutiuas quod ipsum non ignorauit Aristoteles, vbi calori externo putrefa¬
ctionem, violento vero etiam corruptionem attribuit. Noster ergo Chymicus non patiatur istud fun¬
damentum vanis opinionibus deprauari. Sed & aliud est, quod non leuiter corrupit interpres, idem
dum contra Aristotelis mentem id reponit, quod is in aliis taxauit. Volebat ille princeps peripateticae
scholae calorem congregare homogenea, quod dum fit accidere simul, vt heterogenea secedant, cum
illius studio necesse sit hoc euenire, vt ex confuso prius mistoque in vnum coalescant ea, quae sunt naturae
eiusdem. Hoc apertum est in tota Chymia & metallurgia, siue operetur quis igni actuali, siue potentiali,
quae est in hydrargyro. Quocirca necesse est compagem solui, qua soluta, vt tam philosophus sentit,
quam Ecclesiastes omnia redeunt ad sua, ignis ad ignem, aqua ad aquam, terra ad terram aggregatur, aer
irrepit in aerem; vnde simul perspicuum est contra Zabarellae acutam illam inuentionem, istam caloris
proprietatem non misturae, quae est vnio quaedam mistilium heterogeneorum in vnum homogeneum,
sed dissolutioni, quae est mistioni contraria deberi. Sed ille sic arguit: "per congregationem istam, quae est segre¬
gare heterogenea, vt homogenea congregentur, calidum à frigido secernitur: Item: Rarefacere est proprium calidi, &
immediate sequitur calefactionem: Calidum in aquam agendo eam rarefacit & in vaporem aeremque conuertit. Pro¬
prium calidi est per raerefactionem segregare in vicem illa, quae sunt diuersorum generum, idque non sequitur aliam rare¬
factionem, quam illam, quae fit in misto. Ideo calidum à frigido recte separatur per segregationem heterogeneorum, quam
insequitur congregatio homogeneorum, cum haec operatio fiat per solam rarefactionem & extenuationem, quae est pro¬
pria calidi." Haec illa valde monstrose & imperitè. Inuertit Aristotelis ordinem, & segregationem prae¬
mittit congregationi (an vtraque simul fiat, ficut Chymicorum solutio & coagulatio; fixio & volatilitas,
quanquam in diuersis in se mutuo agentibus: aut Aristotelis generatio & corruptio, alia quaestio est.
Hic ordo naturae consideratur, quid secundum hunc sit prius) eo fundamento, quia persuasum habet
caloris proprium esse rarefacere, & attenuare; vnde postea existat segregatio, quia rarefactio est segrega¬
tio quaedam, idque immediate, vnde si coniuncta est homogeneorum congregatio, eam sequi & posteriorem
esse necesse sit. Disputauit a. etiam supra, quod non rarefactio ex motu attritionis faciat calorem, sed calor
praeexistens rarefactionem itidem contra sui Dei decreta. Sed noster niger philosophus experimentis
etiam popularibus comprobat, quod cum nondum est actu calor sed futurus est, eius non possint esse actus
vlli, & sic nec effectiones. Iam a. cum ex lapide & ferro frigidis actu scintillae excutiuntur, nondum est
calor: Et tamen fit rarefactio. Quid apertius est, quam tunc actu existente motu attritionis rarefactionem
huius esse, & non caloris? Quomodo ergo verum esse potest, quod rarefactio sit proprium caloris opus? Rare¬
facit acetum. Id frigidum esse volunt, vti & spiritus Camphorae. Separata est ergo à calore rarefactio ita,
vt nec semper antecedat, nec semper sequatur, sitque necessario alterius principii. Age n. cape aes, vel fer¬
rum vel stibium aut argentum frigidum actu. Affunde aquam causticam item actu frigidam. Tene manu. Vi¬
debis oculis tuis motum attenuationis, nec senties calorem, nisi postquam iam illa actio & conflictus,
seu pugna agentium & patientium aliquandiu durauit. Tunc calor exurget in ferro tantus, vt manum adurat,
nec minus in aere & stibio similibusque. Rursus confunde spiritum tartari vel liquorem, cum oleo chalcanthi:
vel acetum lixiuio: vel cretam, lapides cancri & huiusmodi iniice in acetum (aliquando idem eueniebat
nobis cum acriorem cereuisiam confunderemus leniori) feruorem, attritionisque motum videbis, & cum spu¬
ma multa strepitum: sed notabilis calor tactum non offendet: propterea quia spiritus attritu concalefacti mu¬
tuo ex materia ratione & imbecilliore se subducunt, ita vt tactu non possint admodum manifeste depre¬
hendi, quomodo in solidis lignis, succino & panno, plumbo & ferro caeterisque commissis motu & affrictu,
calor emergit, qui moueat tactum. sed non cum pluma plumae, spongia spongiae nisi compressae & solidatae,
confricatur: Et tamen verum est, rarefieri aerem & concretos spiritus, qui sunt in rebus, motu, sique man¬
serint etiam actu calorem concipere, adeo vt nonnunquam inflammentur, quod euenit nonnunquam etiam
violento in aere solo motu, vbi tamen neutrum necesse est actu calidum esse. Explodatur ergo illa Zabarellę
subtilitas, qua suum magistrum vult corrigere, sed non animaduertit, se praeclaras sententias de ortu caloris
ex affrictu, de affectu calidi in resolutione misti, & aliis deprauare. "At", inquit, "calor rarefacit aquam inque aetem
mutat. Item quo pacto ex misto possunt confluere homogenea, nisi prius facta sit resolutio per rarefactionem vel attenua¬
tionem?" Nouerat, inquimus, illas metabolas & corruptiones seu resolutiones etiam Aristoteles, & tamen
secus statuebat. "Accidit vna", inquit, "separatio, sed calor agit calefactionis & homogeniae caussa." Vnde vero illa se¬
gregatio? Amotu segregantis calidi, quod non est sine spiritu tenui, quo impetus fit in compagem concreti
corporis. Meminisse debet Zabarella, se aliqua calori asscripsisse per se, aliqua merito coniuncti & vten¬
tis eo principii. Non si calida res, vt spiritus igneus, attenuat aquam transmutatque in aerem, caloris id prin¬
cipaliter est: sed spiritus, cum quo est calor: Hic a. sui similem formam imprimit materiae, caloremque procreat
primum: Deinde soluta compage, essentias homogeneas, prouocat, & facit vt confluant, vnianturque ex par¬
tibus dispersis in cumulum, id quod non potest fieri, nisi immistum impressa vi agendi. In simplici, vt in aqua,
perit hoc caloris opus, vti & in aere. In his enim natura spiritus ad spiritum contendit similem per motum in sub¬
stantia, vt leuis & spirituosa natura existat: calor calorem progenerat. Non enim sunt elementa duntaxat con¬
trarietates, sed & substantię materiales; quae non primis tantum qualitatibs agunt, sed & secundis, veluti cum
acumine & subtilitate spirituali penetrant, & cum primis opus promouent. Sed obiicis: "at Aristoteli το λεπτον
& per consequens effectus eius attenuatio est in secundis qualitatibus, quae profluunt ex primis. Itaque calefactio prior est, &
sic calor antecedit rarefactionem." Confitemur, inquimus, istud: sed vna dicimus, non ad hoc priorem esse, verum
ad aliud. Est n. non qouis cuiuis prius aut posterius in ordine naturę. Aristoteles ex humido extruit tenue,
non ex calido, quasi tenuitas sit humiditatis, crassities siccitatis: quia illa est subtilium partium, seu paruarum, po¬
testque se insinuare, & penetrare in interiora, sicque replere, & toto totum tangere, vt videmus in aceto stillatitio,
spiritu