413
189
De Pyrotechnia & affinibus.
spiritu vini, aliísque liquoribus, postea etiam in halitibus & vaporibus, quae istorum naturam partici¬
pant aëris scilicet & aquae potissimum merito, quorum vtrumque humidum statuitur, tametsi nos nec
igneos spiritus excludamus. Quod autem rarefactio ex motu sit, & inde calefactio, aperte dicit Philo¬
sophus in I. Meteor. cum scribit: "Cum autem fertur primum Elemontum circulo, & corpora quae in ipso sunt, id
quod in inferiore mundo semper est propinquum & corporis motu disgregatur, & facit caliditatem." Illo ergo iudice
disgregatio caliditatem antecedit, quae postea homogenea ex misto resoluto prouocare potest, vt appe¬
titu naturae familiaris confluant. Ita cum terram à sole calefacit. (cap. 4. lib. I. Met.) motum rarefactionis,
pręmittit ex illa hypothesi; Et calor quidem excitatus calefacit, sed motus attenuat & duplicem halitum
producit, in quo seminaria simul caloris, fiatque duplici principio agente halitus, non vno quanquam
nigri Philosophi, qui ab experientia & plurimarum rerum vsu instructi turpitudinem albedinis, de
qua Ouidius:
("Et tu palladiae petitur cui fama coronae
Candida si fuerint corpora, turpis eris.")
Exuerunt, & veritatem intellectus sensuum, oraculorumque verorum adminiculo (iuxta illud peripate¬
ticum: "Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu: Et oportet intelligentem phantasmata, quae ex sensu & me¬
moria prosiliunt, speculari") sunt venati consecutique, non tanti esse putent illud de coeli motu & rarefa¬
ctione figmentum, sed compertum habeant, Solis radios non esse sine spiritu attenuante & resol¬
uente, vti nec fulmina; magnam quoque, partem istius exhalationis deberi subterraneis potestatibus, ad
quarum loca nec coelum nec Sol vnquam penetrare possunt. "Flamma est ardor spiritus sicci", inquit ille. Hic
spiritus calore armatus & calefacere potest & resoluere. Sed facessat haec quaestio. Satis est Chymicum
cognouisse calorem suum posse non tantùm calefacere sed & resoluere & congregare, non quidem hoc,
qua calor est, sed qua in subtili spiritu vel aqua est. Itaque hinc concludit, si velit corporibus essentias ho¬
mogeneas producere, se non debere, ignaui crassique corporis & sicci calorem adhibere, sed humidi,
aërei vel aquei subtilis & penetrantis, & totum toto tangentis iuxta sententiam veritatis & Aristotelis.
Quod si calor in ea substantia est actu, bene est; sin minus, foris adhibeatur. A sicco crasso, frigido, tale
nihil potest expectare, vti nec à fugace spiritu sicco, seu halitu. Hic enim praeteruolat, nec facit impres¬
sionem stabilem: sique violente quid procurat, id non est pro arte. Cum item intelligat calorem mini¬
strare alicui principaliter agenti, & per se quidem, quod suum est, agere; vti & materia tenuis, In qua est,
suum efficit tenuitate: sed effectum iuxta modum & naturam principil moderantis praesidentisque ex¬
pectandum esse: praeclarorum operum habebit principium. Nam si ex rebus seminalem virtutem cum
suo subiecto legitime exceptam, calore conueniente, ita vt spiritus insitus non dissipetur, sed in motum
saltem incitetur, demulserit; promittere sibi fructum similem naturae potest, ad cuius quidem actum
ille nihil contribuit, sed instrumento caloris rite explicato naturae vim promouit, itaque rexit, vt tandem
finis artificem non destituat. Neque enim is duntaxat artifex est & aliquid arte facit, qui lecticam & sca¬
mnum aliasque externas formas compactu materiarum, aut sculptura similibusque extruit, sed & is, qui
naturae vim industria promouet adminiculis naturae & ingenii & caeterorum instrumentorum. In hoc
principio latet aurificae artis & transmutationis metallicae, aliorumque corporum fundamentum, ne
quis forte, vt albi illi Philosophi, qui suum Aristotelem vix superficietenus inspiciunt, & sub pallio la¬
titantem limis intuentur, indeque multa in Chymicos declamant putet, illud paradoxum à tota exula¬
re natura, nec consentaneum esse axiomatis Aristotelaeis.
Caeterum calor etiam misturas peragere dicitur à Zabarella, quia nimirum sit causa coniunctionis
humidi cum sicco in misto, dum attenuando faciat: vt siccum humido permisceatur, & quatenus calor
est, formam misti de materia prius praeparata per alterationem praeviam educat: quae verba & febriculosa
sunt, & minime sapiunt Aristotelem. Hic enim aperte scripsit, id neutiquam esse caloris opus, sed os,
qua os, effici motu eius, quod generat, vtpote parentis & seminis, sicut forma serrae, non prodit à calo¬
re ignis, sed motu artificis per instrumentum inductum, Ideae seu principii pridem ab experientia du¬
cti, & intellectu comprehensi. Deinde frigido quidem ille tribuit congregationem similium & dissi¬
milium, seu potius confusionem quandam & aggregationem in cumulum indiscretum, sed humido re¬
ctius potentiam terminationis à sicco accipiendae quanquam per se diffundatur interminate: sicco ve¬
ro terminandi facultatem. Concedit itaque Chymicus, calorem posse ad mistionem facere, sed instrumen¬
taliter, & κατά συμβεβηκος. Qua enim siccus est, terminat, humidus neutiquam: Qua item altioris princi¬
pii potestati famulatur, potest formas producere: sine illo non potest. Ita attenuat & rarefacit non ex se,
sed materiae tenuis, quam humiditati iunxerat Aristotelis, praesidio. Et tamen tanta caloris aptitudo
cum sit, tantaque dexterias, amanda exoptandaque eius praesentia in mistione est. Nam vbi non est ca¬
lefactio, omnia frigent. Vbi frigent omnia, vel confusae, consopitaeque haerent & silent potestates, vel
agente frigore corruptio sequitur. Est enim frigus destructiuum. Itaque calor vt ex diuersis vnitis mistio¬
fiat, multum momenti praestat, sed vt in misto emergat etiam forma ossis, carnis, ferri, &c. seruiliter pro¬
curat, dum principio priori ad substantiam singularem tendenti suam locat operam. Etiam hinc multa
pulcherrima potest extruere Chymicus, siue mistum, qua mistum spectes, siue qua aliquod singulare,
vt aurum, aes, hydrargyrus, sal, sulphur & similia. Meminerit tamen, summum calorem misti esse destru¬
ctiuum tum subalternantibus facultatibus, tum quia nimis calefaciendo virtutem principalem vel im¬
pedit; vel dissipat & extra modum caloris naturaliter requisiti ponit. Ideo non operabitur sine arte &
prudentia, quae supponit sufficientem rerum notitiam, vt sciat, quid quaeque ferre possit & quid sibi fieri¬
postulet. Quo deteriores sunt Paracelsi feces illae impurissimae, quae in Chymiam ex mechanico inuo¬
lant, cumque nullam intelligant naturam, omniaque per vim trahant ad sua somnia, & sputa virulenta,
quae ex Paracelsi cloacis sorbuerunt, non immerito destruunt plura, quam construunt, & quod quaerunt,
non inueniunt, tandemque inter coruos temeritatis poenam luunt. Sed pergamus in effectis caloris.
Multa extant apud Aristotelem effata, quae explicanda sunt iuxta rationem praesentis materiae, quam
tractat
Rr 4